HENRICUS DE HASSIA

Lectura super prologos bibliae:

Arbeitsfassung einer vorläufigen Edition nach der Leithandschrift ÖNB, Cod. 4861,
ergänzt und korrigiert nach ÖNB, Cod. 3922 und Hs. Olmütz M II/22.

erstellt von Dr. Jennifer Kostoff-Kaard

Institut für Historische Theologie / Universtiät Wien


Wird laufend akualisiert

 

 

ÖNB CVP 4861

 

Lectura @I:§1|

In principio creauit Deus celum et cetera.

§1 In principio creauit Deus celum et terram. Ita scribitur in capite tocius diuine scripture, que incipit a libro Genesi, quem ideo exponere intendo adiuuante Domino, ut in Wyennensi uniuersitate nouum sacre theologye studium incipiat a capite diuinalium scripturarum. Igitur pro exordio dictum tractaturus uerbum sic assumo: Fons diuinalis emanacionis ad intra et ad extra, principium eternum, Deus, Pater immense bonitatis, communicata ab eterno sua bonitate per plenitudinem Filio et Spiritui sancto ad intra, uolens tandem post infinita secula potencialia eciam ad extra sue bonitatis creaturas esse participes, quid fecit? Ecce, ordinatissimam creaturarum uniuersitatem ex tempore creauit et instituit, exorsus a summo creato per media progrediens usque ad infimum. Et quare sic, nisi ut totalis creaturarum series ex prima luce quasi pyramis a puncto luminoso aut quasi numerorum ordo ex unitate procedens, esset utique racionali creature, scilicet angelice et humane, quasi scala ascendendi et perueniendi ad creatorem suum per inquisicionem et cognicionem ueritatis. Angelis quidem apriori per cognicionem uespertinam seu per cognicionem rerum in proprio genere, quod idem est, hominibus uero per studiosam inquisicionem ueritatis aposteriori ex infimis inchoatam rebus sensibilibus, quia, ut patet in principio libri physicorum, in processu cognoscitiuo ueritatis innata est nobis mortalibus uia procedendi ab effectibus nobis nocioribus ad causas occulciores. Angeli uero quantum ad eorum cognicionem uespertinam, quia nociores sunt eis cause quam extremi effectus, econuerso procedunt inchoando uel acquirendo cognicionem rerum in proprio genere, que uespertina uocatur respectu alterius quam habent in Verbo, que | uocatur matutina.

Patet itaque modus progressionis et emanacionis creaturarum a primo principio quasi in forma scale cuiusdam demisse a summo in deorsum, ut mortales studio ueritatis sollicito per ipsam gradatim quererent suum creatorem et tandem inuenirent in sumitate tocius latitudinis creaturarum, utque creatura a Deo egressa per modum reciprocacionis reuerteretur in eundem, et uerum fieret illud apostoli: Ego sum alpha et omega, principium et finis, atque uerificetur illud Prou. 6o: Vniuersa propter semetipsum operatus est Dominus. Et iterum illud Psalmi Egrediebatur foras uniuersa creatura et loquebatur in idipsum, manifestando per speciem et magnitudinem ipsum Deum, a quo processit, sicut patet Sap. 13o ubi dicitur: A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum uideri. Si enim phylosophi tantum potuerunt scire, ut possent estimare seculum, quomodo huius Dominum facilius non inuenerunt?

Lectura @I:§2§2 Volens igitur sacra scriptura exprimere extremos grados dicte scale uel latitudinis creaturarum, que ad Deum perducit, sic exorsa est: In principio creauit Deus celum et terram. Mistice secundum beatum Augustinum, quantum ad propositum spectat, creauit celum, id est angelicam naturam, creauit terram, id est materiam primam. Et ita in uerbis premissis gradus infimus tocius latitudinis creati entis intelligitur ipsa prima materia, que secundum aliquos est infima species uel saltem infimus gradus in latitudine entis creati. In qua quidem latitudine gradus summus est ipse supremus angelus seu perfectissima intelligencia creata; inter quos gradus extremos relique species entis per modum continui uel discreti ascendunt, secundum quod diuersi diuersimode de hoc ymaginati sunt.

Quorum oppinionibus ad presens obmissis aduertendum est nobis hic quomodo dictam scalam creaturarum quidam angeli, mox ut creati erant, consideracione sua ab ymo ad summum precipitanter transferendo et temerarie ascendendo, Deo nimis appropinquare presumpserunt | et ideo ad yma corruerunt. Huius eciam scale gradus non recte primi homines, scilicet Adam et Eua, temerarie et incaute et inconsiderate ascendendo, proprii gradus et status in latitudine encium obliti, diuinitatem rapere uoluerunt, quare et ipsi deorsum ceciderunt se ipsos confringentes. Rursum quia in filiis Adam, quamuis lapsu parentum obtenebrati fuerunt, remansit naturale desiderium inquisitiue cognoscendi, ut patet primo Metaphysice: ‘Omnes’ inquit ‘homines naturaliter scire desiderant,’ et maxime summum in entibus iuxta illud uulgatum beati Augustini libro primo Confessionum dicentis: ‘Domine quia creasti nos ad te, inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.

Itaque cum Deus creauit mundum et tradiderit ipsum disputacioni hominum, Ecc. 3, plures filiorum Adam ab inicio propter ammirari de mundo et de apparentibus in ipso studiosi facti sunt. Inceperunt ergo tales uariis studiis et multiplicibus consideracionibus Deum, quem perdiderant, querere, discuciendo, perscrutando et interrogando uniuersam creaturam de ipso. Quorum quidam ob hoc considerauerunt omnia tantum sub racione numeri uel multitudinis, ut arismetici, quidam sub racione mensure et magnitudinis, ut geometrici, quidam sub racione consonantis proporcionis et ordinis, ut musici, quidam sub racione motus et mutabilitatis, ut naturales physici, quidam sub racione absoluta perfeccionis et quidditatis, ut metaphysici, quidam ascenderunt in predicta scala creaturarum usque ad orbes celorum et ibi steterunt et euanuerunt, ut astrologi, quidam solum ad concauum orbis lune peruenerunt, ut qui tantum corruptibilia considerauerunt, quidam uero solum in terra manserunt, ut qui intellectum suum in mundanis et terrenis occupauerunt, ut filii huius seculi; de istis exponi posset illud Genesis 28o. Vidit Iacob scalam stantem super terram, cuius cacumen tangebat celos, et angelos ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scale. Ad litteram per gradus huius scale intelligi possunt orbes totalis spere uniuersi, quorum primus est aqua, secundus aer et cetera usque ad conuexum celi, et per angelos phylosophi intelligi possunt, qui per consideracionem ascenderunt et descenderunt in hac scala. Verum quod inter omnes predictos creature perscrutatores soli ueri phylosophi naturales et methaphysici ascendentes | uiam inquisicionis in dicta scala inuenerunt Dominum innixum scale atque ipsum, quamuis a longe et obscure, in summitate encium esse conspexerunt et quasdam communes Dei perfecciones et condiciones inuenerunt, unde, ut ait uenerabilis Hugo libro De sacramentis parte tercia in principio: Ab inicio inquit Deus sic noticiam suam ab homine temperauit, ut sicut quid esset, numquam poterat totum comprehendi sic, quia esset numquam poterat prosus ignorari.

Lectura @I:§3§3 Secundum ergo progressum humani generis processus esse debuit diuine cognicionis sibi a benignitate Dei prouisus, qui multiplex distingui potest secundum distinccionem illorum que Deo conueniunt. Quedam enim sunt Deo et creaturis omnibus communia, ut entitas, unitas, bonitas, quedam sibi et creaturis racionabilibus sicut sapiencia, iusticia, prudencia etc., quedam uero sunt sibi soli propria, ut esse trinum, esse omnipotentem, esse creatorem etc. Pro istis ergo de Deo secundum ordinem cognoscendis proposita fuit et est humano generi triplex scala parcialis: prima est tota creatura irracionalis, secunda creatura racionalis, tercia scriptura diuinalis. De prima et secunda habetur ad Rom. 1o et Sap. 13o, de tercia dicetur. In primis duabus scalis humanus intellectus ascendendo solum peruenire potuit ad condiciones communes Deo et creature et easdem debiliter et tenuiter cognouit. Ideo opus erat tercia scala, scilicet diuinalis scriptura, que intellectum alcius eleuaret ad cognoscendum singulares et proprias Dei condiciones nulli creature communicabiles. Has uias uel ascensus perueniendi ad cognicionem Dei simul conplectens beatus Augustinus 2o De Trinitate cap. 1, ubi dicit sic: “Non ero segnis ad inquirendam scienciam Dei siue per scripturam eius siue per creaturam. Que utraque nobis ad hoc proponitur intuenda, ut ipse queratur, ipse diligatur, qui et illam inspirauit et istam creauit.”

Iuxta quod dictum beati Augustini | puto, sicut et nulli dubium esse debet, omne studium humanum atque sciendi et cognoscendi scrutinium ad hunc finem tendere debet, ut Deus uere cognoscatur et perfecte diligatur, recte colatur et plene sibi obediatur. Ad hoc enim racionalis creatura facta est, ut patet 2o Sentenciarum. Nouistis enim melius quod fidelis seruus alicuius Domini tria precipue habet inquirere. Primo et ante omnia uoluntatem Domini sui, ut ei obediat, secundo dignitatem et bonitatem eius, ut ipsum diligat et iuxta magnitudinem sue nobilitatis et uirtutis eum laudet et extollat, tercio qui et quales sint aduersarii Domini, ut illis uiriliter resistat et se et alios subiectos Domino suo ab illis liberet et defendat. Cum ergo Deus sit uniuersalis Dominus omnis creature et homo seruus eius subiectissimus, ante omnia predicta tria perscrutari habet de Domino Deo suo. Sciet autem hec uel ipsius Domini sui reuelacione uel ex operum eius consideracione; sciet Dei uoluntatem de agendis et obmittendis duplici studio, uidelicet theologico et iuridico, theologico in uniuersali, iuridico in particulari; sciet Dei bonitatem, potenciam, sapienciam et dignitatem duplici studio, utpote theologico ex scripturis et studio phisico ex communibus creaturis et ex naturalibus Dei operibus.

Lectura @I:§4§4 Hec igitur sunt quattuor studia homini oportuna ad finem predictum consequendum. Quorum studiorum primum scilicet theologicum est et esse debet regulamentum et directiuum aliorum trium, alioquin omnino terrena sapient et mundana amplectentur. Quod si fecerint, erit talis differencia inter scienciam diuinalem theologicam et secularem scienciam, theologye non innixam, quod ista suos discipulos facit humiles et deuotos, illa suos uanos et elatos. Ista | facit suos pauperes spiritu, illa suos insaciabiles appetitu. Ista facit contemptores mundi, illa facit amatores seculi. Ista carnem crucifigit et spiritum erigit, illa nutrit carnem et spiritum deprimit. Ista reddit suos macilentos et pallidos, ille reddunt suos crassos et uiuidos. Ista ad interiora tendit, illa ad exteriora se extendit. Et quid plura, ista trahit sursum, ille trahunt deorsum. Et causa est quia unumquodque trahit uersus suum principium uel originem. Ista autem est a sursum et ille a deorsum, nisi inquantum per theologiam aliquid sursum habent. Ideo nichil mirum si terrena sapiunt, iuxta illud Ioh. 3o: Qui de terra est de terra loquitur. Qui autem de celo uenit super omnes est. Et patet idem racione, quia unusquisque alteratur et imutatur secundum condiciones earum rerum de quibus meditatur et iugiter ymaginatur, quia iuxta naturales, medicos et phisicos ymaginacio realiter et sensibiliter immutat corpus. Ymmo uolunt quidam de medicis quod ymaginacio uel cogitacio assidua ignis et flammarum calefaciat et meditacio glacierum uel niuium frigefaciat. Hec dixerim, ut appareat quod unaqueque sciencia plerumque facit suos tales qualia sunt que considerat, ut uerbi gracia, cuius consideracio est circa carnalia, carnales, et cuius consideracio est circa mundana, mundiales, et cuius iugis meditacio est circa spiritualia, reddit suos discipulos spirituales.

Ex quibus omnibus apparet quomodo et quam neccesarium sit generacioni querencium Dominum quadruplex studium, scilicet sacre theologie, iuris, medicine et phylosophie, et ut primum cetera dirigat, ut laudent Deum celi et terra, mare et omnia reptilia in eis, et ut | uerum fiat de generacione hominum, Hec est generacio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob. Et iterum, Querite Deum et uiuet anima uestra. Et alibi, Querite faciem eius semper.

Sed que est facies ista Dei Iacob nisi Christus, Dei filius, qui est ymago patris et figura substancie illius, ad Hebreos 1o. Hec facies fuit uelata multipliciter et absconsa latuit in antiquis diuinis scripturis a monte Synay exordium habentibus. Quarum diligenti discussione et studiosissima perscrutacione querenda est et erat semper facies illa desiderabilis et salutaris. Et ergo ipse Christus quantum ad hoc in suo aduentu dixit Iudeis in hoc studio negligentibus, Ioh. 5o: Scrutamini scripturas, quia uos putatis in ipsis uitam eternam habere, et ille sunt que testimonium perhibent de me. Et Matt. 22o: Erratis nescientes scripturas neque uirtutem Dei.

Cum ergo non potuerit inueniri hec facies salutaris a discurrentibus quantumlibet studiose per uniuersam creaturam, ideo diuina benignitas contulit mortalibus scripturam sacram et ipsam de celo ad terram demisit, ut homines per eam tamquam celestem scalam a terra in celum ascenderent. Habet autem hec celestis scala precipue quattuor gradus, qui sunt quattuor sensus famosi sacre scripture, scilicet historicus, tropoloycus, allegoricus et anagoycus. De quorum sensuum uno gradatim itur in alium, ut propter hoc non incongrue de auditoribus sacre scripture accipi posset illud Psalmi: Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus deorum in Syon. Ibunt inquam de uirtute sensus historici in uirtutem sensus allegorici et de uirtute allegorici, in uirtutem tropoloyci, et de uirtute tropoloyci in uirtutem sensus anagoyci, qui ducit ad celestia, que hic in presenti | per sacre scripture studium uidentur enigmatice et in futuro clare et beatifice.

Itaque descendit e celo ad terram sapiencia quedam super omne quod humanitus scitum fuit aut sciri poterit, omnem humane adinuencionis tradicionem ab erroribus purgans, in racione dictis approbans et que desunt complens atque inutilibus reiectis uerum finem ad quem omnis sciencialis tradicio tendere debet clare demonstrans. Ob hoc enim descendit hec sapiencia, que theologia dicitur, de celo in terram, ut omnia que in terris sunt aut aguntur, spiritualibus et celestibus coaptaret.

Lectura @I:§5§5 Igitur de laude sacratissime huius sapiencie diuine et magistre scienciarum omnium, quam ueracem letanter suscipit omnis uera sciencia et refugit omnis falsa phylosophia, quid iam amplius dicam? Nonnulla sollicitudine coartor. Si enim exordium laudis ipsius sumpsero ex hiis que foris sunt doctrinis, obuiat apostolus dicens ad Hebreos 13o: Nolite doctrinis uariis et peregrinis abduci. Etiam ex illis qui foris sunt secularium, quis nouit hanc sapienciam? Non Plato, non Aristoteles, nec eam Ptholomeus preuidit in astriis, nec Volpianus eam attigit legalibus decretis, non nouit eam Yppocras nec quisque inter satyricos atque lyricos poetas, nec indiget theologica sapiencia horum laude aut cupit ex eorum uerbis uel doctrinis extorte laudari et fucate exornari, cum de ipsa scriptura dicat Sap. 7o: Candor est lucis eterne et speculum sine macula Dei maiestatis, et ymago bonitatis illius. Et ibidem est: Speciosior sole et super omnem disposicionem stellarum luci comparata inuenitur prior.

Si autem ipsam sapienciam theologicam introduxero de se ipsa loquentem et dicentem illud Eccli. 24o: Laudabit animam suam et in medio populi sui gloriabitur et in multitudine electorum habebit laudem, dicens ‘Ego ex ore altissimi prodigi. |Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens. Ego in altissimis habito et girum celi circuiui sola et similia, obicietur michi illud Prou. 27o: Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua. Quis ergo digne laudabit sapienciam hanc aut statum magnitudinis eius explicabit? Vtique nemo nisi illi qui nouerunt eam, precipue auctores librorum sacre scripture, qui reuelante Deo theologicam sapienciam inuenerunt et eam mortalibus in scripturis reliquerunt. Verum si adhuc ex illis exordium laudis sumpsero et in persona theologice sapiencie dixero: Venite filii, audite me, et illud Prou. 4o: Auscultate sermones meos et ad eloquia mea inclinate aures uestras, scribite illa in tabulis cordis uestri, non effluant ab oculis uestris, quia de rebus magnis locutura sum et aperiantur labia mea, ut recta predicent. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium, Prou. 8o. Non dubito si taliter et tam alte intonuerit, multi docti periti et indocti ammirantes sapienciam hanc interrogabunt, dicentes: Quenam es tu, que sic dominanter loqueris et unde uenis? Vbi habitas, ubi inueneris et a quibus? Que sunt illa magnalia doctrine tue et que nosti, que nos ignoramus? Que sunt precepta et consilia tua, et quid erit nobis si aliis relictis scienciis te audiuerimus et secuti fuerimus te? Quibus equidem questionibus seu interrogacionibus ipsa scienciarum diuina theologica sapiencia respondere dinoscitur in hunc modum: Quiescite o filii et nolite resistere sapiencie. Nolite timere, absque contradiccione audite disciplinam meam, estote sapientes et nolite abicere eam. Accedite ad me et illuminamini et | facies uestre non confundentur. Si queritis que sim, audite quoniam ego sum diuinalis scripture et secretorum Dei uera noticia et luculenta intelligencia, in qua omnis thesauri sapiencie et sciencie Dei sunt absconditi. De qua scribitur Prou. 1o: Sapiencia foris predicat, in plateis profert uerba sua, dicens, Vsquequo paruuli diligitis infanciam. Et de qua alibi: Clara est que numquam marcessit sapiencia. Ceterum ego sum rerum diuinarum et humanarum recta estimacio, qua sapiunt res diuine ut diuine, et humane ut humane, sicut meus sensit Augustinus. Ego sum infallibilis cognicio, qua omnia, ut melius conuenit, ad beate uiuere ordinantur. Ego sola sum comprehensio ueritatis rerum que uere sunt et que sui inmutabilitatem sorciuntur sicut de sapiencia eciam uester Boecius sensit. Rursum et uestro Aristoteli uisum est sapienciam esse honorabilissimorum scienciam, que etiam, ut Senece placuit, nouit monstrare diuina et humana et eorum raciones indagare. Postremo ego sum ueritas qua cernitur et tenetur summum bonum atque qua iter ad ipsum perducens ostenditur, sicut meus dixit Augustinus. Sicque audiuistis ipsa loquente et respondente ad primam questionem, que est illa sapiencia que se audiendam tam magnifice exhortata est.

Lectura @I:§6§6 Iam ergo quoad secundam questionem audire restat, unde ipsa sit. Et quantum ad hoc neminem dubitare arbitror, quin sit origine celestis, eo quod scribitur Iac. 3o: Que desursum est sapiencia primum quidem pudica, deinde pacifica, modesta, | suasibilis, plena misericordia et fructibus bonis. Ex quibus apparet quod Dominus et magister qui eam inuenit et desursum nobis adduxit, fuit ipse qui dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et iterum, ego sum uia, ueritas et uita, ut de seipso dixit Dominus Ihesus, qui est fons prelucidus uite et omnis doctrine, de quo scribitur Eccli. 1o: Fons sapiencie uerbum Dei in excelsis, in quo, ut apostolus ait, sunt omnes thesauri sciencie et sapiencie absconditi, 1 ad Cor. 2o. De quo theologice sapiencie magistro etiam Baruch 3o inuestigatur, dum ibidem queritur, quis adduxerit sapienciam de celo? Quis inquit Baruch ascendit in celum et accepit eam et eduxit eam de nubibus? Quis transfretauit mare et inuenit eam et attulit illam super aurum electum? Non est qui posset. Sed qui scit uniuersa nouit eam, et inuenit eam prudencia sua. Sic ergo apparet quomodo hec sapiencia theologica origine est celestis desursum descendens a patre luminum. Alie autem sciencie omnes a deorsum ascenderunt uel originem habuerunt nisi ex ipsa, quedam earum deriuate sint. Vnde commentator quidam super librum ecclesiastice ierarchie beati Dyonisii, “sapiencia, inquit, gentilium ascendit de spiritu in ymaginacionem, de imaginacione in racionem, de racione ad intelligenciam, nec ultra progreditur, sed sistit. Ista autem sapiencia descendit de prima intelligencia que Deus est in Seraphim, et deinde per medios angelos ad inferiores deriuata est et mortalibus communicata. Qua quidem sapiencia ecclesia militans tenet fide et cognoscit celesti reuelatione archana Dei, | que ecclesia triumphans, ad quam suspiramus, intuetur beatifica uisione.” Vnde propheta in persona incolarum celestis Ierusalem loquens ait, Sicut audiuimus (suple reuelante Deo in ecclesia militante), sic uidimus in ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri, id est in ecclesia triumphante. Et hoc de secunda interrogacione.

Restat igitur uidere de tercia et quarta simul, uidelicet ubi inueniatur sapiencia ista et a quibus et qualibus et ubi habitare consueuerit. Pro quo audiamus quod scribitur Iob 38o: Nescit inquit homo precium eius, et sequitur, non inuenitur in terra suauiter uiuencium. Abissus dicit: ‘non est in me,’ et mare loquitur: ‘non est mecum. Quod exponit ibidem beatus Gregorius 14o Moralium de hominibus carnalibus superbis et cupidis, a quibus ista sapiencia absconditur, iuxta illud Matt. 11o, Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Hec enim sapiencia non inuenitur a quibuscumque utiliter, sed ab hominibus et sanctitate preditis et puritate ornatis, iuxta illud Sap. 7o, In animas sanctas se transferunt. Et ergo dicitur Eccli. 3o, Fili, concupiscens sapienciam, serua iusiticiam et Deus prebebit illam tibi. Secundo inuenitur ista sapiencia ab hominibus eleuatis a mundi tumultibus et sollicitudinibus temporalibus. Vnde Eccls. 38o scribitur, Sapienciam scribe tempore uacuitatis, et qui minoratur actu inde sapienciam percipiet, et replebitur sciencia. Tercio inuenitur ab animabus humilitate depressis; talibus enim reuelat Deus sapienciam suam. Vbi enim humilitas, ibi et sapiencia. Prou. 11o. Quarto inuenitur ab hominibus deuocione feruidis et contemplacione suspensis, secundum illud Iac. 1o: Si quis uestrum indiget sapiencia, postulet a Deo, qui dat omnibus afflu|enter, et dabitur ei. Quod impletum fuit in Salomone 3 Reg 13o, et in illo sapiente qui dixit: Optaui et datus est mihi sensus, inuocaui et uenit in me spiritus sapiencie. Qualis sit autem spiritus uere sapiencie subditur ibidem scilicet Sap. 10o, cum dicitur: In illa est spiritus intelligencie sanctus, modestus, disertus, non coinquinatus, suauis, amans bonum, humanus, benignus, stabilis, omnem habens uirtutem, omnia prospiciens.

Lectura @I:§7§7 Sed dicit aliquis: Si spiritus sapiencie est stabilis, ut iam allegatum est, unde ergo est quod ipsa sapiencia egreditur loca celebria, in quibus olim habitare consueuit et gloriose uiguit, et in quibus tamquam dea colebatur, ut in Grecia, in Iudea, in Ytalia, successiue illa loca deseruit et quia instabilis nunc apud illos, nunc apud alios populos habitare elegit? Respondetur quod postquam sapiencia in predictis locis seminauit semen suum, semen iusticie et uirtutis, et non oriebatur inde fructus, et postquam illuminauit patriam ostendendo omnem uiam ueritatis et uirtutis, et homines inceperunt plus diligere tenebras quam lucem et declinare in uias iniquitatis, spretis salutaribus monitis et preceptis uere phylosophie seu sapiencie, ipsa merito cuius spiritus est qualis predicitur, indignata ab eis recessit et ad populos alios et gentem migrauit que faceret fructus eius. Cur enim recessit uera phylosophia tandem ab Atheniensibus, nisi quia euanuerunt in cogitacionibus suis? Vnde ut Paulus apostolus Act. 17o dicit: Ad nichil aliud uacabant nisi aut dicere aut audire aliquid noui. Et stans in medio eorum dixit: Viri Athenienses, per omnia quasi supersticiosos uos uideo. Quod et Boecius testatur, | dicens in libro De disciplina scolarium quod ibi uiguerunt Caldeorum prestigia et diuersa diuinacionum genera, Ptholomei gloria, id est astrologya diuinatoria, magica et cetera huiusmodi. Et nedum in premissis supersticionibus Athenienses euanerunt, sed et mores laudabiles, quos ab inicio phylosophia imperante inceperunt, peruerterunt, quia cum a Salone, uno de septem sapientibus, et ab aliis leges ciuiles receperint, et moralem phylosophiam ab Aristotele et aliis audierint et cognouerint, se taliter habuerunt, ut de ipsis a Valerio dicatur, credo libro secundo: “Cum Athenenses equissima iura et iniquissima uel acutissima ingenia habuerunt, maluerunt moribus suis quam legibus uti.” Et infra eodem libro dictum est de eis Athenienses: Quid sit rectum sciunt, sed facere negligunt. Certe melius et utilius fuisset talibus sapienciam non habuisse, uiam honestatis non cognouisse quam post agnitam sic retroire. Recte ergo uera philosophia, cuius non solum est uerum speculari sed magis quod iustum est operari, ab eis ablata est et data genti que faciet fructus est.

Cum ergo queritur cur sapiencia recessit a gente Iudeorum et a gente Romanorum, respondetur quod ex causis premissis et similibus. Sed si queritur forte cur tanto tempore stetit cum gente Francorum, respondendum puto quod ex contrariis causis et propter tria alia, uidelicet propter loci congruitatem, gubernacionis racionabilitatem et propter moris honestatem et gallicane gentis modestiam, temperanciam, mundiciam et habilissimam sapiencie capacitatem. Et quia hec bona apud gentem Francorum perseuerant, ideo sapiencia eius apud eos fixe permanere gloriatur et diucius permanebit. | Tales enim sunt filii hominum et non predicti apud quos sapiencia delectatur et de quibus Prou. 8o: Delicias suas esse cum filiis hominum. De primo trium premissorum propter que sapiencia manet apud Gallicos, dicit Architrenius in uita sancti Dyonisii patroni Pariensium quod Parisiorum ciuitas ut sedes regia nobilitate pollet, est salubris aere, iocunda flumine, fecunda terris, arboribus nemorosa et uineis uberrime constipata, populis referta et commerciis et cetera. Alia non deduco iam causa breuitatis. Ex quibus omnibus elicere uel conici poteritis, si uerisimile sit sapienciam perseuerare in loco et populo isto. Et hec de tercia et quarta questionibus.

Quinta questio uel interrogacio erat qua querebatur que sint illa magnalia et magna de quibus a principio hec sapiencia se locuturam promisit. Ad quod respondet beatus Augustinus per integrum librum quem facit et intytulauit De mirabilibus sacre scripture. In quo libro a capite biblie incipiens de in ea contentis miris et stupendis tractat et disputat. Verum non comprehendit omnia magnalia huius sapiencie nec comprehendere potuit, quoniam omnia magnalia et magna, que ultra omnem nature potenciam Deus ab inicio mundi fecit et usque in consummacionem eius faciet et deinceps in eternum operabitur, que utique nemo enumerare potest, ad huius sapiencie consideracionem pertinent. Et nedum hec sed etiam illa altissima fidei christiane archana omnem humane intelligencie uirtutem excedencia, ut sunt secretum ineffabilis Trinitatis, misterium inenarrabilis incarnacionis, sacramentum inexplicabilis conuersionis et cetera huiusmodi que diuinalis sapiencia proponit, discutit, explicat et congruentissima racione diuinitus patefacta esse mortalibus probat et suo modo demonstrat. | Horum autem magnalium altitudinem humanitus inaccessibilem propheta a longe aspiciens ayt: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua et cogitacionibus tuis non est quis similis sit tibi. Et Iob 8o: Qui facit incomprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus. Et iterum Dauid: Deus, ne derelinquas me donec annunciem potenciam tuam et iusticiam, usque in altissima que fecisti magnalia. Et alibi: Nimis profunde facte sunt cogitaciones tue. Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget hec, id est sapiencia huius mundi, que stulticia est apud Deum, non potest nec potuit attingere ista que theologica sapiencia patefacit et declarat mirabilia. Hec enim, ut Ieronimus ayt in prologo, doctus Plato nescivit, hoc Demostenes eloquens ignoravit et cetera, ut uidebitur in legendo prologum. Et hec de quinta interrogacione.

Iam si iuxta sextam questionem de preceptis huius sapiencie aliquid audire libet, constat quod ipsa precepta talia continet sine quorum obseruancia nemini patet ingressus ad regnum celorum et a quorum obseruancia nemo excusari potest mortalium, quoniam illa que lex naturalis omnes obligans mandat implicite, ipsa sacra scriptura legem naturalem quasi uiciis sopitam sustinendo mandat explicite ad hunc finem, ut magis formidetur eorum transgressio, dum auditur diuina precepcio. Vnde beatus Augustinus 18o De ciuitate dei: Si ibi inquit prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: honora patrem et matrem, Deus iussit. Si dictum est: non homicidum facies, non frauderis, non furaberis et cetera huiusmodi, non hec ora humana sed diuina oracula fuderunt. Et consequenter dicit quod omnia uera et iusta per phylosophos dicta, quamuis nescirent quo essent referenda, per Spiritum sanctum prophetis sunt inspirata. | Et hoc hac de causa, ut non hominis ingenium sed Dei eloquium contempnere formidarent, qui illa a Deo precipi cognoscerent. Hec ille. Et quia precepta diuinitus inpressa implicite continentur in duabus legibus humano cordi naturaliter inscriptis, quorum prima, quod tibi non uis fieri aliis ne feceris, secunda hoc facias alii quod tibi uis fieri, ideo inexcusabilis est omnis homo ab obseruancia mandatorum huius sapiencie. Iterum quia omnia mandata diuine sapiencie reducuntur ad duo expressa in sacra scriptura, quorum unum ‘dilige Dominum Deum tuum’ et cetera, alterum ‘proximum sicud te ipsum.’ In quibus duobus mandatis pendet uniuersa lex et prophete. Si forte diuine sapiencie mandata specialius audire libuerit, diuinam scripturam transcurrere opus erit, quia ipsa est liber mandatorum Dei et lex que est in eternum. Bar. 4o. In quo libro inuenitur iniciale sapiencie diuine mandatum esse illud quod scribitur Ecclesiastes ultimo: Deum time et mandata eius obserua. Hoc est omnis homo. Vnde scribitur Eccli. 40o: Cogitatum habe in preceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto, et ipse dabit tibi cor et concupiscencia sapiencie dabitur tibi. In hoc libro scribitur contra super superbos: Humilia ualde spiritum tuum, noli uelle uideri sapiens, esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei. In hoc libro scribitur: Quanto maior es, humilia te in omnibus, et coram Deo inuenies gratiam. In hoc libro precipitur Eccli. 3o, Alciora te ne quesieris, et forciora te ne scrutatus fueris, sed que precepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium ea, que abscondita sunt, uidere oculis tuis. In hoc libro scribitur: In superuacuis | rebus noli scrutari multipliciter, plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. Multos enim supplantauit suspicio eorum, et in uanitate detinuit sensus eorum. In hoc libro scribitur: Nolite diligere mundum nec ea que sunt in mundo. Si quis diligit mundum, non est karitas Patris in eo. Ioh. 2o. Et alibi: Si secundum carnem uixeritis, moriemini. In hoc libro per os sapiencie eterne dictum est: Qui non renunciauerit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. Et illud: Si quis uult post me uenire, abneget semetipsum et tollat crucem suam. Et hiis similia.

Lectura @I:§8§8 Quibus omnibus et premissis filii huius seculi turbati sunt sacre sapiencie mirabilibus auditis et per orbem predicatis, turbati sunt omnes insipientes corde et omnis sapiencia mundi deuorata est, id est, potente claritate huius sapiencie absorbta et obfuscata. Et quidam eorum dixerunt: Durus est sermo, ista extranea sunt, hec, quis potest ea capere? Quenam doctrina hec est noua que auribus sic potenter insonuit? Dura sunt precepta eius et importabilia nobis eius consilia super nos est, nemo potest intelligere misteria eius. Promittit que non gustabimus celestia et quedam de futuris ingerit ymaginaria. Docet contempni omnino mundana et que in presenti sunt terrestria, que gustamus, in quibus assueti, nutriti et educati sumus et nobis a Deo apropriata et data credimus, per hoc quod scriptum est: Celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum. Omnino autem contraria est operibus et consuetudinibus | nostris. Et dixerunt ei: Recede a nobis. Scienciam uiarum tuarum nolumus, scribitur Iob 31o. Qui autem sunt tales quibus sic grauis et tediosa est diuinalis sapiencia, nisi huius seculi amatores, homines carnales et deliciosi leues et ambiciosi mundiales et cupidi siluestres et ignari, curiosi et uani ociosi et ignaui? Hii sunt qui mundum istum, qui secundum ueritatem exilium est et uallis lacrimarum, sibi patriam constituerunt et regionem deliciarum. Nolunt ergo, qui tales sunt, diuine sapiencie que desursum est discipuli esse. Sed hac spreta et abiecta aures accomodant aliis sapienciis que deorsum sunt, uidelicet sapiencie mundi que ad fastum conatur, sapiencie carnis que in corpore uoluptatur, sapiencie terrene que pro lucris diuagatur. Prima est dyabolica, secunda carnalis, tercia terrena. De prima Iac. 3o, de secunda ad Rom. 8o, de tercia Luc. 6o. Dimitto allegaciones causa breuitatis. Harum sapienciarum falsarum discipulos ipsa introducit uera sapiencia, Sap. 2o, de se ipsis ita loquentes: Venite et fruamur bonis que sunt, et utamur creatura tamquam in iuuentute celeriter. Vino precioso et ungentis impleamus nos et non preterea nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Vbique relinquamus signa leticie nostre, quoniam hec est pars et sors nostra. Illi sunt ad quos clamitat diuina sapiencia Prou. 8o: O uos uiri ad uos clamito, uox mea ad filios hominum. Intelligite insipientes in populo et nunc stulti aliquando sapite. Cur detraxistis sermonibus ueritatis? Iusti sunt omnes sermones mei. Non est in eis prauum quid neque peruersum. Accipite disciplinam meam, et non pecuniam. Doctrinam magis quam aurum eligite, quoniam | melior est sapiencia cunctis opibus preciosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Mecum enim sunt diuicie et gloria, opes superne et iusticia. Cur ergo despexistis consilium meum et detraxistis uniuerse correccioni mee? Sed quia fecistis hoc, propterea in interitu uestro ridebo, et subsanabo quando uenerit super uos tribulacio et angustia. Prou. 1o.

Non sic autem uiri studiosi ut ueri phylosophi, qui examinari in mirabilibus creature que nullius sunt momenti respectu predictorum mirabilum, consueuerunt phylosophari. Non sic racionabiles et scienciarum ueri amatores, ut beatus Dyonisius, Augustinus, Ieronimus, Gregorius et alii plures qui in secularibus scienciis sufficienter eruditi tandem professi fuerunt disciplinatum theologice sapiencie, sub qua militantes mundum illuminauerunt uariis scriptis et libris. Isti scientes quod uani sunt omnes homines in quibus non est sciencia Dei, accesserunt ad pedes diuinalis sapiencie domine sue et magistre, et dixerunt: Aduenisti desiderabilis quam exspectabamus in tenebris, ut nos educeres ad lumen uere intelligencie celestium et terrestrium, et ut dies eterne claritatis per te nobis oriretur in obscuro mundi huius palpitantibus. Scimus domina quod a Deo uenisti magistra et uiam Dei in ueritate doces, nemo enim scire potuit que tu scis nisi cui Deus reuelauerit. Ergo loquere domina et audient serui tui. Vsque enim adhuc in uanum laborauimus et superuacue sudauimus ad cognoscendum posicionem orbis terrarum et uirtutes elementorum, temporum uicissitudines, stellarum disposiciones, naturas animalium, uires herbarum et quantitatum mensuras, sonorum consonancias. Hec et hiis similia multa cognouimus et in ipsis quasi inueterati tabuimus |, ad noticiam autem alphabeti doctrine tue excellentissime adhuc non peruenimus nec nisi te duce peruenire possumus.

Lectura @I:§9§9 Ideo nunc alphabetum tue celestis scripture nobis proponi et declarari flagitamus. Quibus respondisse perhibetur ipsa sapiencia diuinalis hoc modo: Alphabetum scripture mee uigintiduabus litteris comprehenditur, ut meus Ieronimus explicauit in prologo libri Regum, dicens: Quomodo 22 elementa sunt, per que scribimus ebrayce, omne quod loquimur et eorum iniciis uox humana comprehenditur, ita 22 uolumina antiqui testamenti supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina tenera adhuc et lactens uiri iusti eruditur infancia. Hoc est alphabetum meum quod primo addiscetis, post quod sequitur Pater noster et Credo, hoc est nouum testamentum fidem explicite continens que in antiquo testamento obscure et implicite continebatur, quemadmodum dicciones et oraciones implicite continentur in litteris alphabeti. Sicut ergo eum qui tendit ad noticiam grammatice oportet primo discere alphabetum et consequenter Pater noster et Credo, ita suo modo uolentem ordinate ad noticiam theologice peruenire necesse est ut ab eius alphabeto incipiat antedicto.

Hinc est quod quia in hac uniuersitate uenerabili incipitur nunc legi ipsa theoloya, uolo eius alphabetum incipere a capite, et lecta seu declarata eius prima littera, scilicet Aleph, quod interpretatur doctrina, propter utilitatem et multiplicitatem doctrine que incipit circa principium Genesis, ut uidebitur. Lecto ergo Aleph ueniam ad secundam litteram, scilicet Beth, id est ad Exodum, et ita consequenter Domino adiuuante et graciam dante qua sic fiat ad eius laudem et gloriam.

Vt ergo apcius descendam inprimis ad explanacionem prologi tocius diuinalis scripture, uolo prosequi adhuc ultimam interrogacionem qua quidam, ut in premissis patuit, quibus ignota et extranea uidebatur theoloyca | sapiencia, post multas de ipsa interrogaciones factas ultimo querebant hoc modo: Quid erit nobis si aliis scienciis obmissis te audiuerimus et secuti fuerimus te? Idcirco ut tales de ista interrogacione sicut et de aliis erudiantur et ut amota omni dubitacione ad disciplinatum thelogice sapiencie inclinentur et prouocentur, audiant nunc diligenter eos qui desuper illuminati illius sapiencie fructus et premia cognouerunt et experti fuerunt. Audiant quod Salomon de ipsa dixit: Lignum inquid uite est hiis qui apprehenderint eam, et qui inuenerit eam beatus. Et Sap. 8o: Labores huius magnas habent uirtutes. Sobrietatem enim et sapienciam docet, et iusticiam et uirtutem, quibus nihil utilius est in uita hominibus. Hec est sapiencia qua immediacius queritur regnum Dei et iusiticiam eius, et que ducit ad immortalitatem et regnum confert perpetuum. Si quidam gentilium phylosophorum quos hystorie multipliciter commendant, ut imperfecte et exili cuidam sapiencie naturaliter eis possibile uacarent et secundum eam uiuerent, multum contempserunt, diuicias abiecerunt, delicias fugierunt et solicitudines adierunt, ut patebit in prologo, quid dicendum est nobis christianis nisi illud propheticum Ysaie 22: Erubesce Sydon ayt mare, id est erubesce christiane, dicit gentilis, dum constet christianos ingratos satis et tardos esse. Ad hanc sapienciam perfectissimam ipsis diuinitus, ut alias declaratum fuit, allatam, que quidem sapiencia studentibus se et declarantibus celestia promittunt, iuxta illud Ecclesiastici 34: Qui operantur in me non peccabunt, qui elucidant me, uitam eternam habebunt. Mirum quia christianis constitutum est hoc precipue, ut tendant et contendant totis uiribus ad celestia, cur in tot circuitu studiorum declinant a tramite recto dimisso et per tot deuia discurrant? Numquid inter stultos numerandus esset romipeta, qui uia regia, uia secura et breuissima obmissa per uias laterales et anfractuosas eligent uenire Romam? | Certe sic. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur et anime sue paciatur detrimentum, et omni honore paciatur? Cur ergo huius sapiencie studio salutari quod immediacius, efficacius et expedicius perducit ad terminum salutis plurimum neglecto, multi et maiores ad studia aliarum currunt scienciarum que temporalia hic conferunt, et forte nonnulli eciam hac intencione ad eas currunt? Numquid homo propter temporalia creatus est et non magis ipsa propter hominem? Quid magni in temporalibus ipsi cognouerunt quod sancti patres non considerauerint, qui huiusmodi contempnenda docuerunt? Nonne Dominus de celo prospexit super filios hominum, ut uideat si est intelligens et requirens Deum? Non dixit propheta, ut uideat si est potens ex statu, si fulgens ornatu, si est excedens honore, si preualens corpore, si possidens diuicias, si sic habens delicias. Sed dixit, ut uideat si sit intelligens non qualiacumque sed precipue sacras scripturas et secundum earum intelligenciam Deum requirens. Requirens equidem Deum per rectam cognicionem, per ueram dileccionem, per debitam glorificacionem, per deuotam inuocacionem et per sanctam conuersacionem. Et propter hoc ad innuendum quod eciam non est sistendum in intelligencia nec in studio solum laborandum, ut sciamus, subiunxerit propheta sumpto ‘aut’ pro ‘et’ et requirens Deum, suple dictis quinque modis. Igitur olim sancti patres ut beatus Ieronimus, Augustinus, Gregorius et alii scientes quam bonus est intellectus facientibus eum et e contrario quod seruus sciens uoluntatem domini sui et non faciens uapulabit plagis multis, postquam sufficenter informati fuerint in litteris uel scienciis secularibus ad studium diuinarum scripturarum aliis obmissis studiis et occupacionibus minus pertinentibus ad salutem, ex toto se applicauerunt et contulerunt. Si beatus Ieronimus, ut in uita ipsius legitur, dure et dire | flagellatus fuit ab angelo propter hoc quod qui studio litterarum sacrarum uacare debuit studio impertinenti librorum Ciceronis se inplicuit, quid erit, queso, de multis presbyteris et prelatis et aliis quibus proprium est studere theoloyam, qui hoc tempore aliis se implicant studiis et occupacionibus suis statibus inpertinentibus et modicum uel nichil ad rem facientibus? Qui facientes de studio accessorio principale sunt ualde laborosi, curiosi et sumptuosi in scripturis et libris scienciarum aliarum, contenti autem quantum ad studium salutare theologye quibusdam summulis et questiunculis, quarum per leccionem quidam se estimant grandia sapere atque iam summos penetrasse apices theologice facultatis. Sed et quid erit de illis qui eligunt dies suos consummere in sophistria aut gentilium phylosophia? Et precipue quid erit de illis qui eligunt diebus suis stare et musare in astrologya, geomancia uel aliis supersticionibus diuinatoriis? Timeo et non dubito, quin tandem nisi obmissis illis conuertantur cum beato Ieronimo ad studium uere sapiencie, grauius flagellum Dei sunt perpessuri. Idcirco exemplo ipsius beati Ieronimi, de quo scribit beatus Augustinus in epistula ad Cirillum Ierosolomitanum episcopum dicens, certe hic est qui de uanis litterarum studiis uerberibus euocatur, sacre scripture ministerio deputatur, in cuius uultus lumine diuina gracia fulgente utriusque testamenti lumen uidimus, et paucis interpositis equalem sibi, inquid, neminem umquam noui Grecorum, Ebraycorum, Caldeorum, Persarum, et Medorum et Arabum et bene omnium nacionum linguas et litteras, tanquam si fuisset in eis natus et educatus sciuit. Quid plura dicam? Que Ieronimus ignorauit, in natura nullus hominum umquam sciuit. Hec Augustinus. Qui et alibi, scilicet Contra Iulianum, de ipso ita dicit: Sanctus Ieronimus presbyter greco, latino et ebraico eloquio eruditus ad orientalem ecclesiam transiens | omnes, uel pene omnes, qui ante eum fuerant de doctrina ecclesiastica scribentes legerit, et in locis sanctis atque in litteris sacris usque ad decrepitam uixit etatem, cuius nobis eloquii ab oriente in occidentem ad instar solis resplenduit. Huius ergo doctoris illuminatissimi atque scientissimi exemplo promoti et promouendi reuertantur et conuertantur omnes in superuacuis et inpertinentibus studiis laborantes ad studium sacrarum scripturarum. Audituri diligenter et libenter consilium beati Ieronimi et exhortacionem epistolarem, qua eleganter ad hoc studium exortatus est quemdam Paulinum presbyterum, dicens in epistula ob hanc causam ad ipsum scripta frater ambrosius mihi tua munuscula et cetera.

Lectura @II:§1 FRATER AMBROSIUS MICHI TUA MUNUSCULA.

§1 Frater Ambrosius mihi tua munuscula et cetera. Ista epistola Beati Ieronimi proponitur toti sacre scripture tamquam prologus seu prohemium generale ad ipsam introductorium. Et dicitur ob hoc prohemium galeatum, quia sicut galea defendit et ornat gerentem se et suo karactere genus et nobilitatem eius demonstrat, ita prologus iste sacram scripturam ornat, defendit et nobilitatem eius describit et declarat. Istud prohemium generale sequitur ad prohemium speciale, quod similiter est epistola Ieronimi ad Esiderium episcopum, ad cuius preces Ieronimus transtulit de ebrayco in latinum Penthateucum, id est quinque libros Moysi, ex causis que in illo prologo apparebunt. Quantum igitur ad euidenciam prologi primi generalis aduertendum est, quod Paulinus presbiter erat uir elegantis ingenii, sicud patet in epistola secunda beati Ieronimi ad eundem. Qui Paulinus renun|ciare uolens seculo, cuiusdam sororis sue uinculo tenebatur et impediebatur a celeriori explecioni sui propositi. Et ideo iste Paulinus per quemdam Ambrosium monachum scripsit beato Ieronimo, significans ei desiderium quod habebat intelligendi sacras scripturas et a seculi implicationibus exeundi. Et quesiuit, utrum sine doctore habere posset sacram intelligentiam scripturarum, addidit etiam quod ut eas posset discere, multum desiderabat cum beato Ieronimo conuersari et conferre. Cui rescripsit beatus Ieronimus per epistolam dicens frater Ambrosius et cetera.

Que quidem epistola diuiditur in tres partes, scilicet in partem exordialem, narracionem et conclusionem. In parte exordiali beniuolentiam captat, in narracione intencionem explicat, in conclusione propositum Paulini presbiteri non protelandum determinat. Hiis notatis patet satis sentencia prime partis textus legendo ipsum ut iacet. Frater Ambrosius mihi tua munuscula perferens detulit et suavissimas litteras que a principio amiciciarum, fidem probate iam fidei veteris amicicie nova preferebant. Vera enim necessitudo est illa et Christi glutino copulata quam non vtilitas rei familiaris, non presencia tantum corporum, non subdola et palpans adulacio, sed Dei timor et divinarum scripturarum studia conciliant.

Lectura @II:§2§2 Tamen ad pleniorem huius textus declaracionem discurram per ipsum. Frater Ambrosius. Iste Ambrosius ut estimatur monachatus erat monasterii Bethlemitani, in quo degebat beatus Ieronimus, ideo frater appellatur. Monachi enim maxime eius monasterii uel regule fratres nominantur, et quare patebit indubio inferius monendo. Michi, scilicet Ieronimo, tua munuscula, munusculis enim iniciatiue amor acquiritur et nutritur, Detulit simul et suavissimas litteras, non litteras sine munusculis, ut non uideretur eum solum diligere lingua et uerbo, contra illud 1 Ioh 3 | Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua sed opere et ueritate. Dicuntur autem littere suaves quando est suauitas ex parte uerbi quoad eloquenciam, suauiores quando est ex parte rei quoad gratam sentenciam, suauissime autem cum pretendunt karitatiuam amiciciam uel sanctum et salubre scribentis propositum, sicut fuit in proposito iuxta premissa. Olim itaque dum uiguit feruor discipline amor salutaris doctrine, discurrebantur littere suaues et epistole amorose inter presbyteros et doctores, inter episcopos et deuotos uiros et cetera. Hodie autem littere quidem multe discurrunt inter predictos, sed crebrius negociatorie quam informatorie, magis exactorie quam exhortatorie, magis litigatorie quam karitatis ostensorie aut sanctitatis persuasione. Sequitur a principio amiciciarum, suple inter me et te contractarum. Fidem id est certitudinem. Secundum enim Hugonis definicionem, fides est uoluntaria certitudo super opinionem et infra scienciam constituta. Fidei id est fidelitatis, iam diu ante, probate per opera et veteris amicicie iam diuturnitate temporis firmate. Preferebant id est monstrabant amiciciam inter me et te alias familiaritate contractam firmam et ueram fuisse, quasi diceret: bene apparebat in litteris tuis quod tu michi fuisti fidelis a principio ex quo amiciciam contraximus. In quibusdam bibliis habetur sic: “et ueteris amicicie noua preferebant,” id est pretendebant noua amicicie ueteris, id est quod uetus amicicia renouata erat quantum ad feruorem et signa dileccionis. Et planior littera esset posito “ueteri” in datiuo et “nouam” in accusatiuo quasi diceret: in litteris tuis pretendebatur quod ueracius et fidelius me modo diligas quam unquam feceris.

Sequitur vera enim neccesitudo. Hic comendat beatus Ieronimus amicicie Paulini affectum eo quod talis amicicia ex karitatiuo amore processit, qui Christi glutinum uocatur, quo ecclesia per archam Noe figurata quasi bitumen so|lidissime coniungi debet et copulari. Et sicut quando conglutiuum uel bitumen per inueteracionem consumitur uel per aquam abluitur, asseres disiunguntur et separantur et corrumpitur archa, ita suo modo quando glutinum ecclesie, quod est Christi karitas, per aquas cupiditatum deliciarum et uoluptatum carnalium abluitur, ipsa ecclesia uel eius supposita paciuntur scissionem uel etiam dissolucionem, sicut est hodie. Amicicia enim est causa generacionis et conseruacionis, et econtrario lis et odium causa corrupcionis, et maxime in communitatibus et policiis, ymo etiam suo modo in naturalibus uocando ibi amiciciam concordiam uel consonantem et conuenientem rerum proporcionem uel habitudinem. Et hoc etiam uidentur sensisse quodammodo quidam antiqui phylosophi qui posuerunt litem et amiciciam causas uel principia transmutacionis rerum naturalium, sicut patet primo Physicorum. Iste etiam amor karitatiuus seu amicicia ex eo consurgens bene uocatur in littera necessitudo, quia uiget et necessitat quodammodo amante ad beneficenciam amati, quin ymmo transfert amantem in amatum taliter ut amicus fiat alter ego.

Sequitur quam non vtilitas scilicet priuata rei familiaris qualis est amicicia mercenaria, non presencia corporum qualis est amicicia carnalis. Tantum presencia enim corporalis inflammare et excitare potest amorem spiritualem, non creare. Non subdola id est fallax et palpans exterius adulacio, sed Dei timor quantum ad affectum uel uoluntatem et divinarum scripturarum studia quantum ad intellectum conciliant, id est coniungunt uel faciunt. Hoc est dictum: Illa est uera amicicia que consurgit ex consideracione sciencie et uirtutis in aliquo, non tamen qualiscumque sciencie aut uirtutis, sed sciencie salutaris diuinarum scripturarum et uere uirtutis que ex karitatiua dileccione Dei oritur seu procedit. Sed quare dicit Ieronimus quod uerior est amicicia quam studium theologye facit uel que ex studio diuinarum scripturarum contrahitur? Dicitur | quod hoc est quia illud studium, ut dictum est, immediacius coniungit Deo et incitat efficacius ad ipsius amorem et per consequens ad mutuum tali studio uacancium amorem et dileccionem, quia quanto aliqui magis et perfeccius diligunt Deum, tanto magis diligunt se mutuo, ex quo dilectio Dei causa est dilectionis proximi. Et hoc de expositione littere.

Lectura @II:§3§3 Circa premissa aliqua dubia litteralia sunt mouenda. Et quia finis debet esse principium in intencione et consideracione, ut ordinata in ipsum melius secundum eius exigenciam cognoscantur et ordinentur, idcirco quia finis tocius theologie consideracionis uel sciencie est dileccio Dei seu karitas, a qua Ieronimus hanc epistolam incepit, ut uisum est, et similiter Magister Sententiarum incipit, quia a frui et uti, de qua etiam karitate Augustinus sententiarum dicit in sermone quodam de laude karitatis quod si non uacat nobis perscrutari uniuersa que sunt in codicibus, habeamus karitatem in cordibus, et consecuti sumus illud ad quod tendit uniuersum litterarum studium.

Primo ergo tractandus de dileccione et karitate esset, ut mentis oculos figuremus ad illud in quo consistit totum meritum et perfeccio nostra. Et ut ex littera intrem materiam de dileccione seu karitate, quero hic litteraliter circa primum terminum prologi, qui est frater, penes quid attendatur aliquos esse fratres. Et respondetur faciliter quod penes quendam nexum seu communicacionem exortam ex processione ab aliquo principio constituente ipsos in aliquo esse conformi. Quod quidem esse triplex: est scilicet esse nature, esse moris, et esse beatudinis. Ideo reperitur triplex fraternitas, scilicet consimilis nature, spiritualis uite et eternalis glorie. Prima consurgit ex progressu a non esse ad esse, secunda oritur ex progressu ab esse seculari ad esse spiritualem, tertia consurgit ex ab esse spirituali huius uite ad esse altius. Primo modo omnes homines sunt fratres respectu principii remoti. Secundo omnes christiani et specialius omnes religiosi unius regule | professores. In primo progressu nascitur homo mundo, in secundo moritur mundo, in tercio exit de mundo. Primam fraternitatem coniungit communicacio naturalis, secundam conformitas uite spiritualis, terciam unitas glorie eternalis.

Circa ista, quia nexus fraternitatis est causa dileccionis, proprio dubio litterali quero quis sit magis diligendus, uel frater naturalis uel spiritualis? Et uidetur quod aliquis fratrem suum spiritualem magis debet diligere, quia talem fraternitatem ex premissis facit karitas uel similitudo uite spiritualis; fratres autem carnales solum natura coniungit. Item spirituales fratres ut religiosi acquirendo spiritualem fraternitatem moriebantur mundo et carni et nascebantur ad esse spirituale. Igitur uidetur in talibus nexus carnalis fraternitatis tunc desiisse. Item sancciores sunt copule mencium quam nexus corporum uel consanguinitatum.

Et ad difficultandum dubium supponimus quod frater naturalis non sit bonus uel minus bonus fratre spirituali tunc, quia multa bona gratuita diligenda sunt in fratre spirituali et nulla uel non tanta in fratre carnali; igitur alter plus diligendus est. Contrarium tamen uidetur per ordinem habendum in dileccione quam ponit beatus Ambrosius dicens quod primo est diligendus Deus, secundo nos ipsi, tercio parentes, quarto filii, fratres et consanguinei, quinto domestici, sexto inimicus. Respondet ad istud dubium et consimile quidam antiquus doctor dicens quod quantum ad interiorem dileccionem magis diligendi sunt domestici boni uel spirituales fratres quam etiam mali filii, quia maiori -dicit- affectu debeo illos diligere quam istos -Et hoc propter sanctitatem religionis.- et eis maius premium optare. Exteriori dileccione teneor magis prouidere meis filiis et consanguineis, eciam si pessimi sint, quam domesticis bonis in casu in quo isti et illi equaliter indigerent, ita tamen quod consanguineis non prouideatur ad superfluitatem uel taliter quod habundantes uel in honoribus constituti | deteriores fiant. Cuius contrarium facientes hodie multi -timeo- perdunt animas suas et consanguineorum suorum. Aliis doctoribus uidetur quod etiam quantum ad effectum uel exhibicionem et quantum ad effectum interiorem malum filium uel fratrem meum plus teneor diligere quam alium quemcumque, licet eciam ille optimus esset. Racio eorum est, quia si quis dicat quod plus teneor diligere illum propter bona spiritualia que in illo sunt, quam fratrem meum in quo talia non sunt uel minora sunt, eadem teneor illum plus diligere quam memetipsum, quod non uidetur.

Ad uidendum autem quid uerius senciendum sit in proposito, aduertendum est quod iste terminus “diligere” sumitur multipliciter, ut patet per Alanum in libro De equiuocis misticis. Nam secundum ipsum diligere sumitur primo pro predestinare, sicut ibi Iacob dilexi etc. Secundo sumitur pro approbare, sicut ibi dilexisti iusticiam. Tertio diligere est signa dileccionis exhibere, ut ibi hic est discipulus quem diligebat Ihesus, id est cui maiora signa dileccionis ostendit. Quarto sumitur pro laudare, et sic omnis creatura diligit Deum inquantum materiam laudis eius prestat uel ministrat. Quinto idem est quod appetere, ut cum dicimus “diligo uinum” id est appeto. Sexto est uelle uel optare aut desiderare alicui bonum, et ita communius uidetur sumi. Septimo pro gracias agere, ut cui plus dimittitur uel maius bonum confertur, plus diligere debet id est magis gracias agere. Ex quibus concludit Alanus quod plus diligendus est extraneus bonus etiam patre malo, et hoc secundo modo sumendo diligere id est approbatiue, plus diligi debet extraneus. Et illo modo eciam Linus minimus uel minor beatus plus diligere debet beatum Petrum quam seipsum. Et similiter quolibet homo meliorem se plus quam se diligere debet, scilicet approbatiue et appreciatiue. Tenemur tamen, dicit Alanus, plus dilige patrem | exhibitiue, scilicet exhibendo ei bona. Sed tamen istud adhuc non satis facit usquequamque. Quero unde oriatur uel penes quid simpliciter attendenda sit maioritas dileccionis uel unde oriatur ordo dileccionis karitatiue, an penes ordinem boni moraliter uel penes aliquem modum originis uel ordinis naturalis; et istud prosequatur qui uult profundius materiam de karitate hic pertractare.

Secundo circa litteram illam vera necessitudo quero utrum inter infideles uel non existentes in karitate sit uel fuerit unquam uera amicicia. Et respondetur per Ieronimum hic quod non, quemadmodum et Augustinus tenet quod nulla uera uirtus maxime in infidelibus fuit, quamuis plures talium fecerint excellenter opera de genere bona, qui tamen non fecerunt ea bene ex eo quam non referebant ea ad finem illum ad quem referenda erant. Idem tenet Cassiodorus in libro De uera amicicia. Sed si hoc est uerum, sequeretur quod nullus sciret an inter ipsum et quemcumque alium esset uera amicicia, quia nullus scit de alio si est in karitate nec scit hoc de seipso quia nemo scit si est dignus odio uel amore. Respondetur quia licet nemo sciat an sit predestinatus uel ad dampnacionem prescitus, ut uult illa auctoritas, tamen potest homo ex probabilibus coniecturis et ex effectibus se uel alium scire habere karitatem uel esse iustum secundum presentem iusticiam, licet non secundum eternam predestinacionem. Et hoc sufficit ad ortum amicicie inter aliquos. Nec potest homo scire euidenter de quocumque alio si moraliter bonus, sed solum probabiliter coniecturatiue.

Igitur tertio quia dictum est circa istam litteram fidem probate fidei quero utrum certitudo fidei sit ex euidencia uel ex speciali Dei influencia. Ista materia etiam hic perscrutari posset, si quis lacius circa litteram stare uellet.

Lectura @II:§4 §4 Sequitur legimus in veteribus hystoriis. Ista est secunda pars huius epistole prohemialis | secundum diuisionem prius factam. In qua parte beatus Ieronimus suam intencionem explicat super hoc quod quesiuit Paulinus an ad sacre scripture intelligenciam peruenire posset etiam sine doctore. Erat enim ille Paulinus uir eruditus et exercitatus in secularibus scienciis et homo acuti ingenii, ut dictum fuit et patebit eciam inferius. Et subdiuiditur ista pars in tres partes, quia beatus Ieronimus primo Paulinum inducere conatur, ut sibi sacre scripture querat doctorem. Et hoc facit dupliciter: Primo mouendo ipsum exemplo aliorum, secundo ostendendo ei utilitatem ex audicione doctorum ibi nescio quid latentis energie. Quantum igitur ad primum proponit Paulino primo gentiles phylosophos in exemplum, secundo proponit ei Paulum apostolum ibi quid loquar. Adhuc primo promittit scienciam generalem, et consequenter subiungit eius confirmacionem per eorum exempla de circuitu et transitu laborioso quorundam iam eruditorum phylosophancium ad diuersas regiones et ignotos populos, ut uiderent et audirent presencialiter famosos uiros in scienciis et disciplinis. Primum exemplum est ibi Pitagoras, secundum ibi et Plato, tertium ibi ad Thytum, quartum ibi Appolonius. Hiis premissis patet satis sentencia textus in generali si legatur. Videamus ergo textum:

Lectura @II:§15 Legimus in veteribus hystoriis quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, mare transisse, vt eos qui ex libris noverant coram quosque viderent. Sic Pitagoras Nemphiticos vates, sic Plato Egiptum et Architen Tarentinum eandemque horam ytallie que quondam magna gracia dicebatur, laboriosissime peragravit. Et vt qui athenis magister erat et potens, cuiusque doctrine achademie gympnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena verecunde discere, quam sua imprudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto orbe fugientes persequitur, | captus a pyratis et venundatus tyranno crudelissimo paruit. Ductus captivus, vinctus et servus et cum philosophus maior se emente fuit. Ad Thytum Livium lacteo eloquencie fonte manentem de vltimis hyspanie galliarum quia finibus quosdam venisse nobiles legimus et quos ad contemplacionem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa etas inauditum in omnibus seculis celebrandumque miraculum vt vrbem tantam ingressi, aliud extra vrbem quererent. Apollonius, sive ille magus, vt vulgus loquitur, sive phylosophus, vt pitagorici tradunt, intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scitas, Massagetas, opulentissima Indye regna penetravit et ad extremum latissimo Physon Amne transmisso, pervenit ad Pragmanas, vt Hyarthum in throno sedentem aureo et tantali fonte potantem paucos discipulos, de natura, de moribus ac de cursu dierum et syderum audiret docentem. In dye Pelamitas, Babilonios, Caldeos, Medos, Assyrios, Barthos, Syros, Phenices, Arabes, Palestinios, reversus ad Alexandryam, perexit ad Ethyopiam, vt gignosophistas et famosissimam solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir vbique quod disceret et semper proficiens semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Phylostratus.

Lectura @II:§16 Ad specialiorem tamen declarationem huius textus passim resumendus est: Legimus in veteribus hystoriis: Hystoria sicut scitis est narratio habitudinis rerum gestarum in preteritis temporibus, et -ut dicit Ysidorus- apud veteres nemo conscribebat hystorias nisi ille qui interfuisset et ea que scribenda erant uidisset. Et dicitur hystoria ab hysteron Grece quod est uidere. Bene credo quod ita debuit esse et quod in aliquibus dictis gentilium hystoriis ita fuerit. Nichilominus in illis multa ab eorum scriptoribus non uisa scripta | sunt sed multociens uerisimiles oppiniones et coniecturationes de circumstanciis rerum gestarum ex uisis et ex partis plura scripserunt et non numquam etiam fabulosa quedam et a poetis ficta antiquitate delente memoriam pro rebus gestis in hystoriis gentium recepta inueniuntur. Eciam quia gentilium hystoriographi fuerunt infideles non plene uirtuosi Deum pre oculis non habentes. Ideo non est euidens quando etiam quandoque fauore, uana gloria uel odio impulsi plus uel minus aut aliter scripserunt quam res se habebant. Hec dico ut qui in cronicis et hystoriis student consideratius et caucius inattendant et non omnia ibi posita tanquam ewangelium credant et ut etiam appareat differentia inter hystorias humanas et diuinas. Quibus quidem diuinis hystoriis nichil praui uel falsi dictis modis surrepsit, quia illi qui eas scripserunt uel res gestas experimentaliter nouerunt uel uisione prophetica infallibiliter uiderunt et ergo tales proprie hystorie dici debent prout hystoria dicitur ab hysteron quod est uidere.

Lectura @II:§17 Circa materiam istam posset hoc dubium moueri: utrum studium preteritorum ex hystoriis sit utilius rei publice quam studium futurorum ex astris uel aliunde undecumque. Respondeo breuiter sine argumentis quod sic, tum quia utilissima est cognicio preteritorum pro bona et salubri dispositione presencium. Quia ex preteritis que solum per hystorias cognosci habent sumuntur exempla multiformia exercende uirtutis et arguenda efficacia tendende et credende ueritatis, tum eciam quia, ex comparatione et relatione preteritorum ad statum presencium et utrorumque in se diligenti consideratione fieri potest a uiris ingeniosis et expertis coniecturatio uerisimilis et salubris de futuris spectantibus ad moralem statum hominum, tum eciam -tertio- quia studium preteritorum ex historiis facit etiam iuuenes et inexpertos prudentes et cautos, quia cognitio preteritorum ex historiis operatur hoc in illis quod ipsa experiencia in senibus, tum eciam quarto quia certa de preteritis noticia utilissima ut est dictum haberi potest ex hystoriis, de futuris autem non. | Et hoc humano modo quia iudicia de futuris que ex astrologya habentur sic ambigua et incerta sunt et formidulosa quod nullo modo gubernatores rei publice ea attendere debent credentes talibus, sic ut pocius in negociis iudicia astrorum sequantur quam consilia prudentum exequantur. Et ergo dum alie artes supersticiose de futuris coniecturatorie sint illicite quia prohibite patet pars affirmatiua questionis concedenda ut patet quod studium preteritorum ex historiis sic est utilius rei publice quam studium futurorum ex astris uel aliunde undecumque. Multa allegari possent predictis si intenderem isti materie principaliter que modo obmitto.

Lectura @II:§18 Sequitur Novos adisse populos, scilicet regionum diuersarum. Et hoc propter tria. Primo sicut tactum est ut querent ubique a quibus discere possent, ut audirent et uiderent principaliter uiros famosos in scienciis et disciplinis. Secundo ut uarios rerum naturalium effectus, operationes et dispositiones insolitas et mirabiles experirentur, ut sic earum causas inquirendo ad altiorem scientiam peruenirent, quia qui nouit plura et mirabiliora quantum ad quia est habet materiam et occasionem ampliorem inquirendi et scrutandi profundius de omnibus quantum ad propter quid est. Tercio phylosophi uoluerunt circuire sic ad explorandum diuersarum gentium ritus, mores, consuetudines et oppiniones seu credulitates, de preteritis, presentibus et futuris ut considerarent circa huiusmodi an ratione consone essent aut ueritatem continerent. Sed mirum est si tales recto desiderio ueritatis tot populos adierunt sicut inferius in littera habetur quod non uenerunt aliqui eorum ad populum iudaycum apud quem solum erat salutaris scientia ueritatis et cuius fama in uictoriis, in bellis, in prophetiis exiuit in omnem terram. Cur non accesserunt eciam aliqui phylosophi populum iudeorum ut conferrent cum sacerdotibus et prophetis ipsorum? Signum uidetur esse profecto quod tales mundum circumeuntes non recte nec debite agitabat amor sapientie et ueritatis sed pocius forte nonnullos uentus uanitatis| et curiositatis. Si enim debite et rite amore ueritatis et sapientie tantum ferbuissent et tot labores mundum transcurrendo pro agnitione recte concupite ueritatis assumpssissent, utique Deus benignissimus cuius numquam defecit auxilium et directorium hominibus qui debite fecerunt quod in se fuit non solum direxisset talem zelum habentes ad populum iudaicum pro agnicione ueritatis, quin ymmo ipsos desuper illuminasset sicut fecit de sancto Iob gentili et aliis gentilibus uerum desiderium ueritatis et sue salutis curam habentibus? Erat fortassis tunc sicut nunc quod famosi in uanis subtilitatibus et supersticionibus magis querebantur quam docti et fundati in doctrina salutis.

Lectura @II:§19 Sequitur primum exemplum sic Pictagaris Memphiticos vates supple adiit uel peragrauit. Ille Pictagoras phylosophus fuit de Samos insula oriundus. Vnde Ysidorus quarto Ethymologiarum: Samos insula est in mari egeo ubi nata dicitur Iuno et que fuit Sibilla samia et Pictagoris samius. Isti Pictagorice ut legitur in Valerio tanta ueneratio ab auditoribus attributa est ut que ab eo acceperant in disputationem deducere nephas estimarent, quin etiam interpolati ad reddendam causam, hoc solum reddebant ipsum dixisse a quo eciam Pigagora prima phylosophie nomen exortum legitur. Vnde Augustinus 8 De Ciuitate Dei Capitulo 3: Duo phylosophorum genera traduntur: unum Ytallicum uel ex parte Ytallie que quondam magna Recia nuncupata est; alterum Yonicum in eis terris ubi et nunc Grecia nominatur. Ytallicum genus auctorem habuit Pictagoris Samium etc.

Lectura @II:§20 Et sequitur: Iste interrogatus quem se profiteretur esse, respondet quod amatorem sapientie; quoniam sapientem se profiteri arrogantissimum uidebatur quamuis tamen ante ipsum scientiis et speculationibus dediti sapientes uocarentur. Si iste gentilis phylosophus sic humilis fuit ut nollet uocari sapiens cum tamen hoc in similibus esset consuetum, erubescant Christiani qui tantum cupiunt altis tytulis famari sicut Rabi nominari | et reuerendissimi ac scientissimi patres prescribi et nominari. Sed uidetur quod nulli infideles fuerunt ueri phylosophi, quia si amauerunt scientiam uel sapientiam uel cognitionem ueritatis, tamen non amabant eam nec querebant ad illum finem ad quam amari debebat; igitur non fuerunt ueri seu legittimi amatores sapientie sed adulterine dilexerunt eam. Solum ergo apud Christianos ueri phylosophii reperiuntur, scilicet theologi et alii qui scientias amant et eas querunt ad finem uerum, scilicet recte uite et uere felictatis.

Lectura @II:§21 Sequitur Memphiticos vates supple adiit ipse Pictagoris, id est secundum aliquos Egiptios diuinatores a Memphi ciuitate Egipti sic dictos qui fuerunt sacerdotes ydolorum, et alii in superstitionibus eruditi que tunc in Egipto uiguerunt. Alii exponunt Memphiticos uates id est phylosophos in Memphi ciuitate Egipti gymnasium habentes qui dicuntur uates quasi uasa Dei, a ‘uas’ et ‘theos’ quod est Deus. Quodammodo enim in se continebant Deum profunditate scientie qua ex sensibilibus cognouerunt insensibilia et diuina, ut habetur ad Romanos 1 et Sapientie 13 ubi dicitur A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit horum creator uideri. Nec ly phylosophia uel uates sumitur semper pro illo qui futura precognoscit, sed etiam quandoque pro illo qui occulta et absconsa que procul sunt ab aliis cognoscit et ita phylosophus uates uel prophete dici possunt quia uident occulta et ea que procul sunt ab oculis aliorum. Vel ad litteram per uates intelligi possunt astrologi uaticinantes ex astris quia plurimum uiguit in Egipto astrologia.

Lectura @II:§22 Sequitur secundum exemplum Sic Plato Egiptum et Architam Tharencium supple adiit ex causis supradictis. Ista historia de transitu Platonis in Egiptum et ad Architam Tharentium phylosophum Pictagoricum tangitur a Valerio Maximo libro 8 dicente Plato patriam Athenas preceptorem Socratem sortitus etc. Cum iam sapientissimus haberetur eo quidem usque ut si ipse Iupiter de celo descendisset nec eleganciorem nec beatiorem fecundia usurus uideretur Egiptum peragrauit dum a sacerdotibus eius | gentis geometrie multiplices numeros in celestium obseruatione percepit etc.

Lectura @II:§23 Et sequitur quem magis miror in Ytalliam transgressum vt ab Archita Tharentino Pitagore precepta et instituta acciperet. Subdit de isto Archita phylosopho quod dum cuidam iratus esset maluit eum inpunitum dimittere quam propter iram iusto grauius punire. Item hunc Architam allegat Tullius in libro de senectute dicens ita: Nullam sane peiorem pestem Tharentinus Archita dicebat quam uoluptatem corporis hominibus a natura datam cumque Deus homini nichil mente prestancius dedisset huic diuino muneri nichil tam inimicum esse ad uoluptatem corporalem nec in uoluptatis regno consistere uirtutem posse. Et si ipsa diu perseueret omne animi lumen extingwet. Hec de Archita phylosopho. De Platone autem Beatus Augustinus multa dicit 8 de Ciuitate Dei et multum commendat ipsum; de quo dicit inter alia quod in Egipto didicit quecumque illic magna habebantur atque docebantur. Et ut refert Augustinus potuit esse ut ibi homo acerrimi ingenii ebreas scripturas per interpretem didicerit. Et ideo de origine mundi Plato sompniando uidetur in quibusdam quasi cum Moyse concordasse.

Lectura @II:§24 Sequitur eamque oram Ytallye id est eam regionem uel extremitatem seu circumferentiam regionis quia ora sine aspiratione significat limbum uel regionem. Et ut Augustinus dicit 8 de Ciuitate Dei in illam regionem Ytallie ubi Pictagorum fama celebrabatur Plato ueniens quidquid Ytallice phylosophie tunc florebat auditis eminentioribus in ea doctoribus facillime comprehendit. Qui Athenis magister erat et potens quasi diceret non obstante quod ibi sit in suo studio doctissimus haberetur et omnem honorem haberet et potens et diues esset, cogitauit tamen quod in aliis regionibus uel studiis essent adhuc qui scirent | multa quem ipse ignorabat. Hoc exemplo Platonis monitus non putet quisquam in uno studio famosus magister uel doctor quod sciat totum sue artis quod in mundo scitur, nec detrahat sed supponat etiam alibi homines esse a quibus adhuc discere posset. Hoc etiam exemplo erubescant quidam qui, quia potentes et diuites sunt, edias et honores in suis partibus habentes negligunt sapientiam querere in diuersis regionibus remotis et extraneis. Sicut fecit Plato sciens quod sapientia est preciosior cunctis opibus et quod in terra suauiter uiuentium non inuenitur illis; conuenienter dicitur id Ysayas: Erubesce, Sydon dicit mare etc.

Lectura @II:§25 Sequitur cuiusque doctrinas gymnasia id est studia ut scitis; proprie tamen gymnasia dicuntur loca exercitii luctandi, a gymnos quod est nudus quia nudi olim ibi decertabant quod et studiis litterarum conuenit quia ibi est uaria colluctatio et concertatio pro sapientia et cum sapientia, iuxta id Eccli: Colluctata est anima mea cum illa; et est eciam utilis in tali lucta nuditas a cura, uoluptate et occupatione terrena. Et idcirco Plato quamuis diues et potens esset ut posset liberius uacare studio phylosophie elegit sibi uillam achidemiam procul a ciuitate atheniensium non solum desertam sed eciam pestilentem ut cura et assiduitate morborum impetus libidinis et uoluptatis frangerentur; et ita apparet secundum opinionem Platonis quod loca uoluptatis et nimie prosperitatis non sunt ydonea pro litterarum gympnasiis.

Lectura @II:§26 Sequitur ut fieret peregrinus atque discipulus. Hic notatur exemplum magne uirtutis et humilitatis in hoc quod Plato tam famosus magister arcium quesiuit causa doctrine discipulus fieri aliorum in eadem facultate et maluit uerecunde ab eis prius discere quam inuerecunde suas adinuentiones docere, | contra multos qui illa que ipsi inueniunt uel excogitant statim sine examine et aliorum attestacione in medium proruunt et predicant. Sequitur: Dum litteras quasi toto orbe fugientes persequeretur. Per hoc innuit beatus Ieronimus quod nullus potest ad tantam plenitudinem scientie peruenire in quocumque loco, quando semper occurrat alibi quod adhuc discere possit. Vnde Eccli. 7o dicitur: Dixi, sapiens efficiar, et illa longius recessit a me, multo magis quam erat. Patet etiam, quia hoc profundius sapit, tanto plura se ignorare intelligit, et hoc Platonem et alios phylosophos nobiliores et doctiores fecit humiliores.

Lectura @II:§27 Sequitur A piratis id est ut scitis a predonibus marinis sic dictis secundum Ysidorum ab incendio nauium a pir quod est ignis. Venundatus eciam tyranno crudelissimo paruit id est obediuit. Fortassis iste tyrannus fuit Dyonisius, tyrannus Sicilie, quem, ut ait Valerius, cum semel uidisset corporis custodibus circumseptum, quid, inquid, tam magnum malum fecisti ut tam a multis necesse habeas custodiri?

Lectura @II:§28 Sequitur maior emente se fuit, id est, quia Plato fuit phylosophus, uita et scientia maior fuit illo qui emit ipsum. Ipse enim ex phylosophia mentis constancia acquisita aduersa equanimiter tollerauit, quia suis passionibus dominabatur, quod non fuit in aliis. Vel intelligitur sic: maior emente, id est ex mente, supple constanti, ex phylosophia acquisita fuit maior se ipso, id est dominabatur sui in tantum quod omnia predicta mala patienter et mansuete tollerauit.

Lectura @II:§29 Sequitur ad Tytum Livium ubi ponitur tertium exemplum et stat sententia in hoc quod etiam quidam nobiles de extremis Ytallie et Galliarum partibus audita fama Tyti Liuii eloquentissimi adierunt Romam ad uidendum et audiendum ipsum. Hanc sententiam tradit beatus Ieronimus sub hiis uerbis: Ad Tytum Livium etc. Iste Tytus Liuius fuit | maximus hystoriographus. Fertur enim quod 30 scripsit decades uoluminum de hystoriis romanorum quorum quodlibet 10 libros continebat. Videtur tamen aliquibus quod non tot decades librorum scripserit, quia eius abreuiata Anneus Florus tantum abbreuiauit 144 libros ipsius Tyti ab origine romane urbis. Duo reperiuntur famosi librorum scriptores fuisse apud Romanos: Primus fuit Tytus Liuius, de quo dictum est, secundus fuit Marcus Varro, de quo dicit beatus Augustinus 6 cap. 3 de Ciuitate Dei capitulo 3o quod 40 et unum libros scripsit antiquitatum et hos in res humanas diuinasque diuisit: rebus humanis 25, diuinis 16 tribuit. Ad cuius commendationem ubi supra capitulo 20o allegat quemdam Therenciam uersiculum quo ayt uir doctissimus: undecumque Varro qui tam multa scripsit quam legere uix quemquam potuisse credamus; multa ibi dicit Augustinus de doctrina et excellencia Varronis. Ad commendationem autem Tyti Liuii subiungit beatus Ieronimus lacteo fonte eloquencie manantem id est eloquencia facili, delectabili et habundanti. Sic enim, ut ayt Augustinus, dicere debet omnis orator uel rethor ut doceat, ut delectet, ut flectat, que tria in proprietate lactis et fontis exprimuntur.

Lectura @II:§30 Sequitur Galliarum. Et dicit pluraliter quia tres sunt gallie: togata, barbata et bracata, ut describunt hystorie.

Lectura @II:§31 Sequitur Nobiles. Ecce quomodo olim nobiles et liberi non querebant doctrinas seruiles non legum conditores sed pocius laboriose currebant ad doctos et eloquentes hystoriarum scriptores, ut rethoricam eloquenciam sequerenter ex eorum uerbis et prudentiam acquirerent ex rebus preteritis.

Lectura @II:§32 Miraculum large sumitur, quasi diceret beatus Ieronimus: ex quo homines sunt tantum inclinati ad spectacula uanitatis, mirabile est ualde quod maxime nobiles non pocius quesierunt urbem tante magnitudinis, tante pulchritudinis, tam famate | dominationis et tante plenitudinis in honoribus et diuiciis. Si Roma adhuc esset in pristino suo flore, forte inuenirentur Christiani nobiles et alii qui pocius Romam adirent propter spectaculum quam causa doctrine ad Tytum Liuium. Ex istis et precedenti littera qua dicitur “et quos romana non attraxerat, unius uiri famam perduxit,” elicitur documentum quod secundum rectas affectiones magis allicit et attrahit excellencia scientie et uirtutis hominum quam temporalis gloria regionum uel urbium. Et certe rationabiliter, quia non urbes nobilitant aut sanctificant homines, sed homines in scientiis et uirtutibus famosi nobilitant regiones et urbes et oppositum in opposito. Et si unius terrene ciuitatis species transitoria et ciuium eius tantilla uirtus et gloria sic euocat a finibus terre nobiles, quanto magis celestis ciuitatis Ierusalem fulgentissima gloria et suorum ciuium consummata uirtus et sapientia allicere deberet et de hoc exilio ad se euocare mortales!

Lectura @II:§33 Sequitur tunc Appollonius sive ille magus. Differt magus et phylosophus, quia magus proprie circa apparentia uel rerum apparentias et fantasticas illusiones et transformationes consistit, phylosophus uero circa existentiam et realia negotiatur. Videtur tamen quod ly ‘magus’ non summatur dicto modo in proposito sed sicut sumitur Matt. 2 ubi super illud: Magi ab oriente ueniunt dicit Chrisostomus quod magi non malefici sed sapientes phylosophi intelliguntur ex singulis que apparent et apparuerunt ueritatem studiose inquerentes. Quos enim greci phylosophos per se magos appellant et iudei scribas et latini magistros. Quis autem fuerit ille Appollonius phylosophus? Siue unus illorum fuerit de quibus habetur in hystoria naturali Plinii, siue fuerit unus eorum de quibus tangitur a beato Ieronimo in libro illustrium uirorum, non constat nec est magis uis. Sufficit enim sicut apparet ex intentione Ieronimi esse quod fuit unus de gentilibus phylosophiis studiosis quos hic introducit Paulino presbytero in exemplum, ut quamuis eruditus sit et subtilis ingenii, ut dictum fuit, nichilominus | querat sibi pro intellectu sacre scripture doctores exemplo gentilium quos hic introducit et adducit.

Lectura @II:§34 Hic incidit tale dubium, utrum liceat theologis adducere uel introducere aliqua ex phylosophis et poetis. Videtur quod non, quia non est eis licitum studere aut uacare talibus. Vnde ut narrat beatus Ieronimus de seipso in epistola 84 ad Paulam et Eustochium, ipse propter tale studium ad tribunal ductus fuit et ibi sic uerberatus ab angelo quod abiurauit numquam se lecturum amplius libros infidelium. Item prima ad Cor. 2o dicit apostolus, Sermo meus et predicatio mea non in persuasibilis humane sapientie uerbis sed in ostensionem spiritus et uirtutis etc. Et ad Heb. 13, Nolite doctrinis uariis et peregrinis abduci.

Ad contrarium arguitur ex processu beati Ieronimi in hoc prologo adducentis gentiles philosophos, sicut et alii doctores theologici sancti et non sancti interserere consweuerunt sepius in suis libris et epistolis egregia phylosophorum dicta et exemplaria eorum facta doctrinis sacris interponere, quemadmodum facit Augustinus plurimum in libris de ciuitate Dei et aliis, et Ieronimus contra Iouinianum et in aliis suis epistolis. Vnde in epistola 60a dicit quod Dauid extorsit de manu hostis gladium et Golye caput proprio mucrone trucidauit in figura quod phylosophi ex propriis dictis et principiis conuincuntur a doctis cristianis. Vnde et ibi idem ayt Ieronimus quod philosophia figuratur per mulierem captiuam cuius capud, supercilia, pili et ungues amputandi sunt et sic ducenda in coniugium. Vnde Deut. 21 sic scribitur: Si dominus Deus tuus tradiderit inimicos tuos in manu tua et uideris in numero captiuorum mulierem pulchram et amaueris eam, uoluerisque eam habere uxorem, introducens eam in domum tuam. Que radet cesariem et circumcidet ungwes et deponet uestem in qua capta est. Quem passum allegorice exponens quedam glosa sumpta de Origine dicit: Mulierem pulchram, id est si aliquam scientiam | utilem et honestam uideris in dictis ethnicorum, id est gentilium, et amaueris uolendo eam sociare scientie theologice et tibi uxorem habere, id est in adiutorium tuum, scilicet in usum bene docendi uel uiuendi, introduces eam in domum tuam, id est in sacram scripturam, que radet cesariem, id est nouacula deponet omnem supersticionis immundiciam ut ad studium uerbi Dei assumatur. Nichil enim dicit ibi glosa: Mundum est apud scientias gentilium, quia nulla disciplina est apud eos cui non sit admixtum aliquid immunditie uel supersticionis aut erroris. Circumcidet ungwes, id est superfluitatis excrementa et causam eorum que uicium habet et deponet uestem, id est fucum uerbalem superfluum etc. Vnde beatus Ieronimus, Quid mirum? Si ego sapientiam secularem propter uenustatem eloquii et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiua Israhelitam facere cupio et quicquid in ea mortuum est ydolatrie, uoluptatis, erroris, libidinum precido uel rado et uernaculos ex eo genero domino sabaoth labor meus in familiam domini perficit etc. Et enumerat multa exempla de sacris doctoribus qui usi sunt doctrina seculari et phylosophia ad ecclesie utilitatem. Propter quam adduxerunt et introducere consweuerunt gentilium phylosophorum quandoque gesta in exemplum uirtutis ipsorum, documenta in testimonium ueritatis ipsorum, grata eloquia et aptos loquendi modos ad uigorem persuasibilitatis. Quidquid enim boni ab hiis que foris sunt gestum est, quidquid ueri inuentum est, quidquid pulchri dictum est christianis diuina prouidente gratia fuit preparatum. Consueuit enim Deus concedere uarias gratias naturales et supernaturales eciam prescitis, et hoc ad profectum electorum, utpote eloquenciam, prophetiam et industrias spirituales ad inueniendum scientias, ad scribendum hystorias, ad inueniendum mechanicas et uaria artificia usibus electorum utilia. Non enim gentilium sapientes sibi thesaurizauerunt scientiam, sed ad usum futurum populi Dei, ipso adiuuante scientias inuenerunt et posteris scriptotenus reli|querunt et eis in exemplum taliter uixerunt. Et ideo dixit Beatus Augustinus 2o de Doctrina Christiana circa finem quod illi qui uocantur phylosophi si qua forte fidei nostre aut uite Christiane acommoda dixerint, maxime platonici, non solum non formidanda sunt, sed ab eis tamquam iniustis possessoribus in usum nostrum uendicanda. In cuius figuram filii Israel aurum et argentum iussu Dei ab Egyptiis abstulerunt Ex. 12. Ex quo dicto Augustini accipitur documentum quod dicta poetarum et philosophorum Christiane religioni aut fidei consona uel acommoda licite a theologis possunt allegari, et ulterius circa finem libri ponit beatus Augustinus quod quanto minor est copia auri et argenti quam Ebrei de Egypto secum detulerunt in comparatione diuiciarum quas postea Ierosolimis persecuti sunt, maxime sub Salomone rege, per quem Christus intelligitur, ita est cuncta scientia utilis collecta de libris gentilium, si thesauro scientie diuinarum scripturarum comparetur. Nam quicquid homo extra eas didicerit, si noxium est, ibi dampnatur, si utile ibi inuenitur et multo habundancius ea que nusquam alibi inueniuntur, in illis scripturis reperiuntur. Ex quibus patet responsio affirmantiua ad dubium motum uidelicet quod licet doctoribus catholicis aliqua introducere ex philosophis et poetis.

Ad illud ergo quod allegatum fuit in contrarium ex flagellatione beati Ieronimi ex eo quod uacauit studio poetarum et phylosophorum, respondetur primo quod eciam homo in re licita et necessaria potest culpabiliter excedere et superfluere seu plus quam opportet se occupare, sicud contingit circa cibum et potum et circa alias corporales consolationes. Ex quo non sequitur quod huiusmodi sint illicita. Secundo responderi potest quod quia Ieronimus erat futurus interpres sacre scripture, que ut ipsemet dicit epistola 35, eodem spiritu erat interpretanda quo fuit originaliter scripta, ut ergo ipse sacram scripturam interpretaretur debita sibi sermonis congruencia et ut non consideret in sapientia humana nec eius processui inniteretur sed ut totaliter inniteretur spiritu sancto et ut ipsa sacra scriptura exprimeretur non eloquentia curiosa sed sermone communi et simplicitate | diuinis misteriis congruente Deus beatum Ieronimum a superuacuo humarum doctrinarum studio etiam uerberibus reuocauit: Deinde ad hoc quod apostolus dicit quod eius sermo non fuit in perswasibilibus humane sapientie uerbis, respondetur quod hoc conueniens fuit pro tempore primitiue plantacionis et introductionis fidei et religionis christiane quo tempore doctores et predicatores inniti debebant miraculis et diuinis scripturis ut fides Deo attribueretur et non humane rationi ascriberetur. Secus autem est modo tempore iam radicate fidei quo tempore ipsa fides est declaranda et roboranda et uita fidelium uariis hortamentis ad perfectum perducenda. Et hoc de isto dubio.

Lectura @II:§35 Sequitur tunc in littera de dicto Appollonio intravit Persas. Perse populi sunt a Perseo rege sic uocati qui de Grecia Azyam transiens ibi barbaras gentes bello perdomuit et uictor existens subiecte genti suum nomen imposuit. Caucasus secundum Ysidorum est mons Indye sic dictus a candore niuium, nam orientali lingua ‘caucasum’ significat candidum. ‘Albanos’ secundum Ysidorum 9 Ethymologiarum: Albani populi sunt Azye sic dicti ab assiduis niuibus uel quia cum albo crine nascuntur habentes tales oculos ut nocte plus cernant quam die. Schyte similiter populi sunt antiqui de quibus uideatur 9a Ethymologiarum ubi etiam habetur quod Massagete sunt populi ex Schytis originem habentes. Opulentissima Indie regna penetravit quasi diceretur nulla regionis opulentia ibi ipsum arrestare potuit ubi sapientiam non inuenit.

Lectura @II:§36 Tunc sequitur Et ad extremum latissimo Physon amne transmisso pervenit ad bragmanas. Ista est secunda pars quarti exempli a beato Ieronimo ex gentilibus adducti ad inducendum Paulinum ad studium et amorem uere sapientie. Et stat forma generaliter in hoc quod dictus Appollonius phylosophus postquam multas terras et populos prius nominatos amore acquirende sciencie circumiuit ad extremum, id est tandem uel finaliter pertranseundo latissimum fluuium qui dicitur Physon: latissimo Phison amne. Physon est primus quattuor fluuiorum qui egredi|untur ab oriente de paradiso, quorum nomina sunt ut habetur Gen. 2o Physon, Gyon, Tygris, et Eufrates. Ysidorus 14 Ethymologiarum dicit ita: Ganges fluuius quem Physon sacra scriptura commemorat exiens de paradyso pergit ad Indye regiones; et interpretatur phison kreatura, quia decem fluuiis magnis sibi adiunctis impletur et efficitur unus fluuius. Et ergo bene dicitur hic latissimus ampnis id est fluuius amenus.

Lectura @II:§37 Possit queri hic an Appollonius, de quo hic agitur, uel alius curiosus mundiuaga ascendendo dictos fluuios potuisset uenire tandem ad paradysum terrestrem aut prope. Respondendum esset quod sic, nisi dicti fluuii absorberentur a terra ad aliquam distanciam a paradiso et iterum erumperent remote in aliis regionibus, sicut eciam de multis aliis fluuiis inuenitur. De dictis uero fluuiis dicit glosa Gen. 2o quod eorum origines ab hominibus inueniuntur longe extra paradisum et ergo ascendendo per eos perueniri ad paradisum non possit. Si possibile fuisset, utique Appollonius et alii phylosophi qui tam diligenter mundum perlustrauerunt attemptassent etiam adire paradisum. Sicut enim alias tactum fuisset, phylosophi circuibant orbem terrarum non solum ut famosos in scientiis audirent sed etiam, et forte magis, ut uarios nature effectus et insolitos experirentur rerum naturalium habitudines et dispositiones ut animalium et plantarum proprietates et fluuiorum origines, fontium scaturigines, habitudines montium, naturas regionum, gencium ritus et mores et earum scissitarentur historias et uarias oppiniones atque credulitates, ut omnibus studiose pensatis et iudicio rationis exanimatis et discussis scientiam ueram et sapientiam ex omnibus aggregarent.

Lectura @II:§38 Sequitur pervenit ad Pragmanas media correpta pronunciari debet pragmanas sicut almana amana pragmane sunt populi quidam mirabiles serui naturales pure absque omni lege positiua uiuere uolentes sic uocati a pragniane quodam rege eorum secundum aliquos; de quibus pragmanis et de eorum | phylosophia et moribus mirabilia scribunt auctores. Vnde ille Didmus quem Eusebius in ecclesiastica hystoria et Ieronimus in libro illustrium uirorum commendant, scripsit olim ad Alexandrum quandam epistolam de moribus pragmanarum. Ex qua epistula colligitur quod gens pragmanarum pura et simplici uita uiuit, nullis rerum capitur illecebris, nichil appetit amplius quam nature ratio flagitat, sola uiuit alomonia quam tellus sine cultura producit. Hinc est quod nulla morborum genera nullus apud illos medicine usus est quia parsimonia est illis medicina, uiuunt sani usque ad mortem quam metha senectutis adducit. Vnde nemo parens filii comitatur exequias, nullus altero superior, nullus dicior, nulla ibi iudicia quia nulla corrigenda, sed una genti illi lex est: contra ius non ire nature. Nulli intendunt corporali operi, quia nec terram colunt nec uenantur nec piscantur nec lauant sua corpora, quia immundis contactibus non sordescunt, sitim riuo sedant, edificia non construunt, sed in fossis telluris aut speluncis aut concauis montium latebris inhabitant. Nec decorant se uestitu, sed papyri uelamine membra tegunt, de corporali pulchritudine non plus affectant quam cum qua nati sunt, uolentes quod nullus debeat nature opus corrigere aut fuco artificiali maculare. Vnde exterioris ornamenti cultum magis deputant oneri quam honori. Non sunt apud eos fornicacio nec aliquis concubitus nisi gignendi prolis amore. Non sunt apud eos arma nec bella gerunt, sed pacem moribus non uiribus confirmant. Non sunt aput eos ludicra spectacula sed solum mundi ornatum delictabile habent spectaculum, nec peregrinari cupiunt per mundum ut species eius peregrinas contemplentur. Simplex | est apud eos eloquencia et sermo communis omnibus solum precipiens non mentiri. Vana phylosophorum dogmata non secuuntur, sed eorum phylosophia est que uiuere non nisi iuste nouit nocere nemini iniuste. Templa non ornant nec in honorem Dei; pecudes mactant dicentes quod Deus uerbo propiciatur orantibus et quod cum homine quia eius ymaginem gerit delectatur. Et dicunt quod uerbum quo Deus mundum creauit mundum regit atque alit omnia se uenerari hoc ipsum diligere et ex hoc spiritum trahere, et quod quia Deus spiritus atque mens est, ideo non diuiciis terrenis et rerum largitate magnificat, sed religionis operibus et gratiarum accione placatur. Item greci de pragmanis scribunt quod longeui sunt, uiuentes 140 annis propter mundiciam et bonam temperiem aeris. Apud quos non est animal quadrupes non ferrum, non ignis, non aurum, non argentum, non panis, nec uinum. Hii uenerantur familiariter Deum et indeficienter orant; eorum mulieres seorsum manent trans flumen quoddam ad quas certo tempore anni uiri transfretant et lapsis 40 diebus remeant et si qua femina per quinquennium usa consorcio uiri non inpregnatur amplius a uiro non acceditur. Mulieres etiam eorum postquam pueros genuerunt amplius uirorum contubernio non gaudent et hoc propter multam religiositatem gentis pragmanarum. De qua etiam beatus Ieronimus tangit in epistola ad athletam de institutione filie sue dicens quod iudaica supersticio ex parte facit in reieccione quorundam animalium et escarum quod indorum pragmane et egipciorum gymnophiste in polenta et ozziza pomorum solo uiuentes cibo, cur uirgo Christi non faciat in toto. Polenta est genus leguminis; ozziza est pulmentum de ordeo factum in quo commendauit | Ieronimus parsimoniam et religiositatem pragmanarum.

Si ita ordinate, caste et religiose uixerunt olim gentiles populi solum legem nature habentes, quid putatis erit de christianis quibus celestia promittuntur qui suscepta lege de celo peruerse intemperate et irreligiose uiuunt? Certe surgent pragmane in iudicio et condempnabunt generacionem istam. Circa ista possent multa queri utrum aliqua gens uirtute nature possit recte et iuste uiuere secundum naturam. Secundo utrum gens pragmanarum secundum dictum modum uiuendi fuerit in statu salutis. Tertio utrum etiam tempore legis Christi gentiles iuste secundum legem uiuentes sint in statu salutis. Ad ista patebit quodammodo inferius ideo hic supersedeo.

Tunc sequitur vt audiret hyarcham suple illum phylosophum sedentem in throno aureo quia forte habebat kathedram deauratam uel dicebatur kathedra eius aurea quia sapientia ibi docebatur que per aurum in scriptura sacra designatur. Et potantem id est, potum discipulis dantem de tantali fonte id est, ut omnes exponunt, de seculari scientia que dicitur fons Tantali a Tantolo phylosopho secundum quosdam, secundum alios ut poete fingunt Tantalus filius Iouis ob culpam suam apud inferos sustinet talem penam quod semper sitit et esurit. Habet enim aquam usque ad labium inferius et dum uult bibere semper aqua refugit rursum; pulcherrima poma de arbore pendent usque ad labium eius superius et quando uult ea apprehendere similiter refugiunt. Sicut tangit Ouidius in Methamorphosis. Dicitur autem fons Tantali humana sapientia uel scientia eo quod desiderium non satiat sed magis inflammat, et quia dum semper eam sitiunt curiosi semper refugit quia nunquam eos ad plenum reficit, sicud dicitur Ecc. 8: Non saturatur oculus uisu nec auris impletur auditu. Etiam de Narciso dicitur in libro methamorphosorum Ouidii dumque sitim sedare cupit sitis altera crescit quo | plus sunt pote plus sitiuntur aque.

Sequitur inter paucos discipulos ex quo elicitur documentum quod paucitas discipulorum uel audientium non debet intermittere docentis studium quia plus proficit sepe doctor cum paucitate cappacium quam cum multitudine inhabilium quam ubi concurrit multitudo confusa habilium et inhabilium studiosorum et discipulorum, unus non intelligendo quod dicitur errat, alter docentem culpat, alter murmurat. alter detrahit. alter male reportat, alter quod audit sinistre interpretatur. Idcirco iste phylosophus maluit paucos discipulos habere quam inter multos cum scandalo docere.

Sequitur de natura quantum ad phylosophiam naturalem, de moribus quantum ad phylosophiam moralem, de cursu dierum quantum ad astrologiam practicam, de cursu syderum quantum ad astronomiam speculatiuam de motibus et orbium dispositionibus. Ex quibus uidetur iste Hyarcha magnus phylosophus fuisse.

Sequitur inde per elamitas ubi est tertia pars istius quarti exempli in qua dicitur quod postquam dictus Apollonius phylosophus multos extraneos philosophos qui numerantur in littera ista, reuersus tandem ad Alexandriam adhuc uisitauit gygnosophistas et mensam solis. Istam sententiam tradit Ieronimus sub hiis uerbis inde per Elamitas. Elamite sunt populi quidam qui et per se dicuntur originem habentes ab Elam primogenito Seni. Aliorum populorum in littera ista enumeratorum origines, descriptiones et conditiones uideantur in libro Ethymologiarum Ysidori, et in libro de proprietatibus rerum quia tediosum esset huiusmodi hic introducere.

Sequitur vt gyngosophistas id est quosdam phylosophos uideret qui in nuditate phylosophantur et dicuntur a gyngnos quod est nudus et sophya quod est sapientia. Vnde Ysidorus 7 Ethymologiarum dicit Gyngnosophiste nudi per appacas Indye solitudines perhibentur phylozophari adhibentes tantum pudendis tegumenta. Olim itaque phylosophari cupientes non solum se diuiciis, uoluptatibus, honoribus et | curis mundanis nudauerunt, sed et quidam cutem pro ueste contenti solum pro sapiencia solliciti fuerunt. Modo autem non sic, sed ut diuicias, honores et uestitus copiosos consequamur phylosophamur.

Sequitur et famosissimam mensam solis. Quidam de ista mensa dicunt quod quidam locus fabulosus uel arenosus in Milesia regione erat. In quo loco phylosophi ut Tales Milesius et alii uacantes geometrie, arismetice et astronomie describebant numeros et figuras, facientes ibi calculationes suas qui inquam locus uocabatur mensa solis, qui dicebatur Deus sapientie. Vnde Augustinus De Ciuitate Dei faciens mencionem de dicto Talete Milesio dicit quod mirabilis fuit in astronomia, ita quod numeris comprehensis defectus solis et lune predicere potuit. Verum est quod alii ad litteram magis loquentes de ista mensa dicunt sicut legitur sentencialiter in Valerio Maximo quod quidam in Milesia regione emit iactum rethis a quibusdam piscatoribus in mari iuxta templum delphici appollinis. Contigit autem quod piscatores illo iactu mensam auream extraxerunt quam emptor iactus habere uoluit. Piscatores contradixerunt dicentes tantum de piscibus intercessisse paccionem. Tandem uero consenserunt ut in hoc casu septem sapientes qui tunc famosi ibi erant consulerent cuius mensa esse deberet. Sapientes uero super hoc Appollinem illum Deum consuluerunt. Quibus responsus est quod aurum sapientissimo daretur. Et ita tandem data est et consecrata Appolloni siue ydolo solis tamquam sapientissimo quia Deus sapiencie fingebatur et postea super mensam illam dabantur responsa. Vel aliter fortassis mensa illa fuit tripes Appollinis in quo responsa dabantur. Vnde Priscianus in uetustissimo tripede Appollonis super illam mensam erat exercitium sapientie per responsam ab illo ydolo Appollinis quomodocumque ibi. Sed reuera dictus Appollonius phylosophus et alii qui pro phylosophando mundum circuierunt potius debuerunt uisitare populum Israheliticum, ut uiderent ibi mensam auream que erat super | archam testamenti et uocabatur propiciatorium. De qua mensa aurea uel propiciatorio uerus Deus dedit responsa sacerdotibus illius populi. Ibi pocius phylosophari debuerunt et potuerunt omnes phylosophie cupidi ex responsis Dei quam ex reponsis ydolorum uanorum, in quibus non Deus sed demones loquebantur; iuxta illud, omnes dii gentium demonia. Quid uultis, signum est quod nemo uenit ad Deum nisi ipse traxerit illum. Quicquid sit hic tangitur unus modus specialis quo inter ceteros phylosophi uidentur multa cognouisse de occultis celestium terrestrium scilicet per responsa ydolorum seu deorum gentilium. Idem eciam modus tangebatur superius in transitu Pictagore ad Memphiticos uates. Sed huic modo uel uie cognoscendi si phylosophi innixi fuerunt plurimum utique per demones decepti sunt, et in errores uarios et perniciosos deducti. Et hec de famosissima solis mensa ad quam tanta sollicitudine et tanto labore Appollonius phylosophus, de quo sermo, peruenire desiderauit. Et utinam et nos tantum laboraremus ad accedendum et uidendum mensam solis iustitie quam promittit sequentibus se Luc. 22, Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis. Et ego dispono vobis ut edatis super mensam meam in regno meo, non in sabulo.

Sequitur ultima particula et conclusiua istorum exemplorum, uidelicet Invenit ille vir vbique quod disceret. Ista est ultima particula et conclusiua materie de phylosophis hic in exemplis introductis et est sententia generalis huius passus quod Appollonius phylosophus de quo superius actum est pertranseundo uarios populos et regiones mundi causa sciendi uel phylosophandi ubique inuenit aliquid quod adhuc disceret et quo adhuc melior fieret quamuis ipse magnus phylosophus habitus esset. Hanc sententiam tradit beatus Ieronimus sub hiis uerbis: Invenit ille vir vbique quod disceret et semper proficiens semper se melior fieret. Invenit ille vir: Et recte dicitur vir quia muliebri spreta mollicie et contemptis ac non curatis molestiis et uariis incommodis et periculis que peregrinantibus per ignotas regiones | occurrere consweuerunt uirili ausu et forti animo circumire mundum uoluit ut semper sapientior et melior fieret. Quod est contra delicatos christianorum studentes qui si quandoque ad alias regiones causa studii peruenerint tantillis aut minimis tacti incommodis aut non allatis habundantur pecuniis malunt statim repatriare asini quam uiriliter perseuerando fieri magistri.

Sequitur Invenit vbique quod disceret. Vnde secundum uenerabilem Hugonem de Sancto Victore in prouerbio dicitur quod tu non nosti fortassis nouit asellus. Nemo est inquid cui omne scire datum sit, neque quisquam rursum cui aliquid speciale eciam a natura accepisse non contigerit. Putandum igitur est quod diuersi homines secundum diuersitatem complexionis, natiuitatis et regionis uariis donis nature uigeant et scientie uel prudencie muneribus polleant. Sicut et regiones quarum nulla continet omnia bona et preciosa sed una habundat in hoc et alia in illo sic et una gens excellit aliam in tali uirtute uel industria uel scientia et econtra alia excellit illam in aliis industriis artificialibus uel prudencialibus aut in certis moribus. Deus autem ita disposuit regiones, gentes et homines ut considerato quod quilibet homo uel populus aliquo libet alio consequi potest bonum aliqui quo caret. Nemo alium contempnat, nemo superbiat sed ex hoc pocius amicitie et concordie fedus omnes coniungat. Ex quibus apparet quare ille Apollonius phylosophus ubique inuenire potuit et inuenit semper quod disceret.

Sequitur et semper proficiens quia ut dixit Priscianus in principio sui Maioris, Nichil perfectum in humanis tradicionibus. Certum est enim quod nec in cognitione nec uirtutum perfectione in hac uita peruenire potest ad tantam plenitudinem aut perfectionem quod amplius hoc perficere non posset, cum contrarium sit error Bechardorum unde scribitur Eccli. 18 non est inuenire magnalia Dei sed cum consummauerit homo tunc incipit et cum quieuerit tunc operabitur. Vnde Salomon Ecc. 5 dixit Solummodo hoc inueni, quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis inmiscuerit questionibus. Quia reuera quanto homo in huma|nis scientiis studiosior fuit, tanto plures dubitationes et difficultates ei occurrunt. Et ergo dixit sapiens Salomon ubi supra capitulo 8: Est homo qui diebus et noctibus sompnum oculis non capit. Et intellexi quod omnium operum Dei nullam posset inuenire homo rationem eorum que sub sole sunt et quanto plus laborauerit ad querendum, tanto minus inueniat. Nemo ergo de sua scientiola glorietur quasi totum scibile attigerit. Sed quilibet humiliet se et semper discere querat quantumcumque sapiens et intelligens fuerit; homo semper inuenit in quo proficere et erudiri opus habet. Ideo studium inceptum addiscendi iste Appollonius phylosophus semper et interrupte continuare uoluit ut ita semper in sapientia cresceret. Contra multos Christiane religionis clericos qui cum a iuuentute laboriose in scientiis habiliter profecerint et intytulati fuerunt statim factis carnalibus et mundanis laycis committendis inplicantur et tandem spiritualium obliti in ruditatem pristinam reuertuntur. Quos nedum sui exemplo confundit hic Appollonius phylosophus sed redarguit etiam apostolus ad Gal. 3 dicens eis, Sic stulti estis ut cum spiritu ceperitis, ne carne consummamini? Tanta passi estis sine causa.

Sequitur tunc semper se melior. Istud ad bonum intellectum dictum est quia stricte loquendo nec in sensu composito nec diuiso est hec concedenda. Aliquis potest fieri melior se quamuis quilibet tante tam bono demonstrato se ipso possit esse melior uel quamuis quilibet bonitate quam nunc habet possit habere maiorem. Ex quo non sequitur quod aliquis possit esse melior se et hoc propter appellacionem predicti ut clarum est ex loyca. Cum ergo dicitur “Inuenit Appollonius ubique quo se melior fieret,” intelligitur quo posterius melior fieret quam prius erat. Vel aliter et magis theoloyce: Cum enim omnes homines nascantur animales et carnales et a iuuentute dominetur in hominibus ipsum animale spirituali quod in eis est. Ideo omnis homo quantum ad naturam uel pocius quantum | ad humane nature corruptionem est et dicitur animalis et spiritualis quasi secundum se. Cum autem uirtutum exercitatio fit in homine passionum carnalium repressio et sedacio in tantum quod spirituale in homine dominatur animali uel animalitati hominis tunc homo fit melior se, id est melior quam secundum se est uel secundum condicionem sue corrupte nature esse consueuit. Habilitatur enim homo ex hoc ad contemplandum et rationabiliter uiuendum; in quibus conuenit homo cum spiritibus seu angelis. Propter quod dicit beatus Augustinus 19o De Ciuitate Dei cap. IXo quod homo cui anima rationalis inest totum hoc quod habet commune cum bestiis, subdit potestate anime, ut mente aliquid contempletur. Ex quo dicto Augustini sequitur documentum quod illi homines in quibus dominantur uires anime sensitiue seu in quibus adhuc tumultuant passiones bestiales non sunt ydonei ad contemplandum seu capiendum doctrinas spirituales. Et propter hoc etiam phylosophi instituerunt peregrinari per alienas regiones ut miseriis, incommodis, timoribus et uariis contrariis euentibus, passiones et animales eorum concupiscentie frangerentur et sedarentur, uita in uirtutibus perficerentur. Quia etiam secundum apostolum uirtus in integritate perficitur. Iste itaque Appollonius philosophus non sistebat nec querebat ultimate cognicionem ueritatis, sed adiungere studuit perfectionem uirtutis propter quam phylosophandum est. Quare uidetur dictus Appollonius uerus phylosophus fuisse.

Circa quod queritur que sint de racione ueri phylosophi uel quot requiruntur ad hoc quod aliquis sit uel fuerit uerus et notabilis phylosophus. Respondeo quod tria ex parte affectus uel uoluntatis et quattuor ex parte intellectus uel uirtutis intellectualis. Primum ex parte affectus est ut sapienciam amet et querat recta et debita intencione et ad uerum eius finem quia alias non legittime sed adulterine amat sapienciam. Secundum est ut quicquid speculatiue nouit ad mores quomodocumque conuertat. | Tercium est ut secundum scienciam suam uiuat ita quod quanto proficit in sciencia et sapiencia tanto crescat in laudabili uita. Pro istis facit quod dicit Augustinus 9o de Ciuitate Dei capitulo 3 uidelicet quod Socrates primus uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante ipsum homines naturalibus rebus perscrutandis maximam operam inpenderint. Vnde et Seneca epistola 93: O Lucille uirorum optime quominus leges non deterreo, dummodo quicquid legeris ad mores statim referas; facere enim docet phylosophia, non tantum scire aut dicere. Quod autem omnes speculatiue consideraciones arcium liberalium ad rectificacionem morum et uite direccionem adaptari possint, apparet satis ex libro Senece De questionibus naturalibus. Vnde et in epistola credo 61, etiam illam speculacionem de ydeis ad mores applicans ostendit quomodo talium posicio debet in nobis eternorum et immobilium appetitum attendere et rerum mutabilium contemptum inducere. Et ita ex qualibet speculacione potest aliquid recte uiuendi conferens elici et deduci. Circa quod uerus phylosophus precipue studiosus esse debet, quia tota rectitudo humane cognicionis ordinatur ad iusticiam recte operacionis. Sicut ergo in sacra scriptura ille dicitur uerus et magnus doctor seu theologus qui facit et docet, sic inter phylosophos ille est uerus et magnus phylosophus qui et recte intelligit et ea que intelligit ad finem debitum ordinat et rectum finem prosequendo recte et uere moraliter uiuere reperitur.

Deinde ad hoc ut aliquis sit uel fuerit uerus et notabilis phylosophus quattuor ut dixi ex parte intellectus requiruntur. Primum est quod nichil credat nec oppinetur nisi certa ratione cogente, ita quod nichil temere teneat uel neget nec firmius quam ratio conuincit cuicumque conclusioni adhereat. Secundum est quod non in omnibus nec in omni materia demonstracionum uel mathematicam acriboloyam querat seu expectat, sed apparentiis et rationibus congruis iuxta conditionem cuiuslibet materie de qua agitur assensum prebeat. Viciosum enim est nimis leuiter credere et similiter uiciosum est nimis durum esse | et rigorosum in credendo uel assenciendo, et ideo medium in hoc tenere uirtuosum et laudabile est. Tertium quod triplici modo uel ex tribus diligenter ueritatem querat, scilicet primo per experienciam et discursum ex creaturis, secundo ex hystoriis diuersorum populorum seu eorum scripturis, tercio ex obseruationibus et oppinionibus non scriptis diuersarum gencium quas ex tradicione suorum patrum tenent. Iuxta illud Deut. 22. Interroga et cetera. Quartum est quod semper paratus sit oppinionem suam mutare ad rationem uerisimiliorem et forciorem; de contrario ita quod in nullis oppinionibus phylosophus uerus debet esse pertinax. Quintum est ut non subito ad occursum cuiuscumque rationis uel apparencie ad oppinandum se determinet, sed diligenti disputatione ad utramque partem preuie habita illud quod tunc uerisimilius inuentum fuerit pocius oppinetur, et teneat probabiliter et non pertinaciter.

Ex istis infero tale corollarium: quod si articuli fidei religionis Christiane propositi fuissent uel proponantur ueris phylosophis gentilibus indebitis affectionibus uel corruptis consuetudinibus non infectis, nullum talium articulorum habuissent negare nec aliquem eorum impossibilem reputare. Deduci potest faciliter ex quattuor premissis que requiruntur ad uerum et laudabilem phylosophum gentilem quoniam subtiliter considerando et diligenter disputando circa tales articulos inuenitur quod omnis ratio que ex humanis scienciis contra articulos fidei fieri potest, potest etiam ex principiis et regulis earumdem scientiarum solui et inualida ostendi; quare propositum.

Auditis itaque ex predictis illis que ad uerum phylosophum requiruntur ex parte affectus et intellectus, consequenter hic oritur triplex ammiracio circa gentiles phylosophos. Prima est quod cum cognoscerent unum Deum esse et ab eo mundum et omnia que in eo sunt emanasse et ab eo dependere et gubernari, cur ad ipsius dilectionem incitati non fuerunt et cur cultum specialis reuerentie et gratiarum actionis sibi non impenderunt aut instituerunt? Reuera phylosophantes qui ad huiusmodi non mouebantur uel non fuerunt ueri phylosophi iuxta predicta, uel manifestum argumentum sumitur ex hoc quod pura naturalia quantumcumque inquisitioni ueritatis innittantur non sufficiunt ad taliter et tante conci|piendum et cognoscendum Deum, ut moueatur homo ad Dei dilectionem, reuerentiam et honorem plus quam sui; quod et Christus innuisse uidetur, cum dixit: Nemo uenit ad me nisi Pater meus traxerit eum. Quoniam si naturalia sufficerent ad hoc aut suffecissent, utique phylosophi qui tam solliciti et studiosi ut de eis legitur fuerunt in inquirendo ueritatem de Deo et cunctis rebus et qui tam diligenter inquisierunt in quo consisteret ultimum bonum hominis et uera uirtus et felicitas, utique ad considerationem Dei que eos ad ipsius dilectionem et honorem mouisset tandem suo studio peruenissent. Cuius tamen contrarium apparet ad Rom. 1 ubi dicitur quod Deum quem cognouerunt non sicut Deum glorificauerunt sed euanuerunt in cogitationibus suis et hoc uidetur eis maxime accidisse ex defectu tercii quod requiritur ad esse uerum phylosophum, utpote quia populorum oppiniones et hystorias et scripturas quas a prioribus suis receperant non diligencia qua debebant scrutati fuerant, sed huiusmodi indiscussa tamquam deliramenta contempserunt conuersi pocius et diligencius ad uiam inquisicionis ueritatis per experienciam et per discursum ex creaturis, que uia non potuit eos ducere ad cognoscendum Deum taliter ut per dilectionem et gratiarum accionem ad ipsum conuerterentur.

Secunda ammiracio est: Si inter gentiles ueri phylosophi fuerunt seu ueritatis amatores, cur maxime ydolorum supersticiones quas uulgus tenebat et exercebat paciebantur et non reprobauerunt eas ex principiis et regulis phylosophie naturalis et methaphisicalis, cum scirent seu oppinarentur solum unum Deum esse et intelligencias celorum motrices? Et cur ex effectibus et factis mirabilibus deorum et dearum quos uulgus colebat non fuerunt phylosophati circa duas conclusiones, utpote quod essent quidam uagi spiritus uel rationales nature preter animas hominum et intelligentias orbium, et secundo quod ille rationales nature uage essent moraliter male et peruerse in uiciis hominum delectationem habentes, undecumque eciam eis acciderit malicia? Videtur enim quod Deus rerum omnium ordinatissimus moderator et dispensator prouiderit sectam seu religionem phylosophorum et eos | ad hoc in inuentione ueritatis specialiter direxerit, ut essent in gentili populo legem non habente tamquam legislatores et quasi apostoli gentilium, ut eos de uero Deo quantum humana adinuentio se extendere potest docerent eorum fatuas obseruancias, oppiniones et superstitiones nullum fundamentum uel rationem habentes uerisimiliter ex principiis et regulis liberalium arcium reprobarent, ut sic homines sub lege nature degentes a uiciis et ab erroribus et fatuis estimationibus retraherent et uias moralis honestatis et uirtutis eis predicarent.

Et est aduertendum quod triplex potuit esse causa quod taliter non fecerunt. Prima quia timentes populum, principes et ydolorum sacerdotes in suis supersticionibus asswefactos contradicere non audebant ne uel interficerentur uel suis bonis priuarentur aut indignationem magnorum incurrerent. Eadem de causa est hodie christianorum phylosophi ut doctores et predicatores sepe ueritatem tacent et supersticiones magnorum reprehendere non audent. Secunda causa de phylosophis erat quia fortassis cum non recte et debite phylosopharentur circa negocium deorum et dearum popularis supersticionis et ipsi philosophi a demonibus decepti eidem uanitati crediderunt et se dederunt. Sed uerum est quod ista causa non potest extendi ad omnes phylosophos et sapientes gentilium. Quia beatus Augustinus libro 6o de Ciuitate Dei sentencialiter et summarie dicit quod aliquibus talibus affuit libertas recte scribendi quibus defuit libertas recte uiuendi, ut patet capitulo 10. Et illud ibi declarat duplici exemplo. Primum exemplum est de Marco Varrone cui, ut dicit, affuit libertas recte senciendi, non tamen dicendi aut uiuendi, cum enim cultum deorum supersticiosum cerneret non fuit ausus ipsum redarguere in suis libris. Secundum exemplum est de Seneca quit inquit Augustinus inuenitur apostolorum nostrorum floruisse temporibus cui libertas reprobandi uulgares supersticiones non quidem ex toto sed ex parte defuit. ‘Affuit enim scribendi, uiuendi uero defuit.’ Et eodem capitulo dicit Augustinus quod sapientes antiqui | cultum deorum in animo non habebant, sed in actibus fingebant propter metum tyrannorum. Et subiungit quod Seneca elegit sapienti ut illas deorum culturas in animi religione non habeat sed in actibus fingat. De quibus culturis loquens ipse Seneca, ut ibi habetur, dicit quod hec omnia sapiens seruabit tamquam legibus iussa et non tamquam diis grata. Super quo beatus Augustinus reprehendens Senecam dicit ita: Iste quem phylosophi quasi librum fecerunt tum quia erat senator populi romani, ficte colebat quod reprehendebat, augebat quod arguebat et culpabat quod adorabat. Sicque qui ex phylosophia intellexit quod huiusmodi supersticiosa essent, propter leges ciuium et mores seu consuetudines hominum eo dampnabilius illa actu exteriori mendaciter fingebat, quo tam famosum phylosophum populus eum ueraciter illa agere estimabat. Iterum, ut Augustinus ibidem recitat, Seneca inuectus contra iudeorum cerimonias dicebat: ‘sceleratissime consuetudo gentis tam conualuit ut per omnes iam terras recepta sit et uicti uictoribus leges dederunt.’ Et sequitur uerbum beati Augustini: mirabatur Seneca hec dicens quid diuinitus ageretur ignorans.

Ex istis infero tria corollaria: Primum quod quia non constat de Seneca quod fuerit finaliter conuersus nec fidelibus nec saluandis est connummerandus patet primo quia, secundum beatum Augustinum ubi supra, non habuit libertatem recte uiuendi quamuis habuerit libertatem in multis recte scribendi. Secundo quia docuit ydolatriam non reiciendam propter legum imperia, ut dictum est. Tercio quia sacramenta et cerimonias antique legis reprobabat tamquam semper malas, arguens contra obseruanciam sabbati quod sit irracionabilis eo quod facit hominem perdere septimam partem sui temporis et similia. Que ratio Senece equaliter militat contra obseruanciam | diei dominice a Christianis. Si dicatur: inuenitur tamen quod beatus Paulus ei scripsit cum reuerencia et laude, responderi potest quod apostolus taliter scribendi et condescendendi eciam infidelibus habuit consuetudinem ut omnes lucraretur. Verum quamuis non clare constet Seneca potuit post omnia uerba in quibus reprehensibilis erat per beatum Paulum fuisse perfecte conuersus, quem etiam beatus Ieronimus nouerat in libro illustrium uirorum, licet expresse ipsum sanctum non affirmet. Secundum corollarium est quod debilis spes et parua uerisimilitudo est de salute famosissimorum ueterum phylosophorum ut Aristotelis, Platonis et aliorum; apparet quia de Seneca tanto phylosopho morali qui tempore apostolorum fuit et cum eis conuersatus non est certitudo; igitur. Tercium corollarium est quod uiri autentici et famosi aut magni status metum mortis ficte se habentes in hiis que sunt religionis peccant dampnabiliter, quia ut allegatum est Augustinus dicit Senecam dampnabiliter peccasse eo quod mendaciter exterius similabat se deos colere cum hoc in mente non haberet et ita per hoc firmans alios in errore et supersticione. Pro isto corollario habetur notabilis hystoria 2o Mach. 6o capitulo--uideatur ibi.

Tercia ammiracio de phylosophis est quomodo ex uiribus naturalibus phylosophi poterant tam ardua et difficilia agere et pati amore sapientie et tam suis passionibus dominari ut etiam quidam eorum ad uirtutem heroycam putentur peruenisse. Si ita est et si natura tantum potest, quid opus est speciali Dei gratia et adiutorio pro huiusmodi, cur sapiens dixit nemo potest esse continens nisi Deus dederit et cetera? Respondetur quod ut experiencia docet homines sepe difficiliora et molestiora lete paciuntur uel peragunt infatuati seu fascinati carnali aut uano amore, quo fruuntur se ipsis uel creaturis quam alii faciunt habentes amorem diuinum uel intentionem debiti finis. Nec propter huiusmodi penalia tolleranda aut passiones et concupiscencias animales | extinguendas aut mortificandas requiritur principaliter Dei gratia seu auxilium Dei speciale, sed requiritur et necessarium est homini ad hoc ut talia agat uel paciatur recta et debita intencione et uere, iuste et uirtuose in talibus se habeat. Vnde et heretici et iudei in obstinacione sui erroris sepe martiria subeunt; et aliqui quandoque credentes se prestare obsequium Deo austerissime et abstinentissime uiuunt, mortificantes per hoc omnino et extinguentes in se ipsis passiones et animales concupiscentias. Pro quo tamen non sunt laudandi nec uirtuosi habendi, quia exterior et corporalis exercitacio sine iusticia, discretione et recta intencione interiori ad modicum uel ad nichilum ualet. Si ergo gentiles phylosophi mundum contempserunt, uoluptates abiecerunt, in se concupiscencias extinxerunt animales, scientias et uocatas uirtutes feruentissime quesierunt, totum amore sui et ad propriam perfectionem et dignificationem fecerunt et absque respectu et relacione ad suum creatorem hec omnia fecerunt, ac pro hoc in circumstancia ueri finis et debiti principii actus, quod est amor creatoris, deficientes nec uere uirtuosi nec uere laudabiles propter illa habendi sunt quamuis secundum humanam consuetudinem et estimationem uulgarem qui talia fecerunt uirtuosi reputentur et laude digni habeantur.

Scripsit super hoc plenissime Philostratus octo voluminibus. Ista est nouissimia particula et conclusiua exhortacionis intente a beato Ieronimo ad diligentiam studii uere sapientie exemplo ueterum phylosophorum de quo studioso labore et discursu per uniuersum mundum pro acquirenda sapientia edoctus fuit beatus Ieronimus ex libris Philostrati et aliorum plurimum qui in hystoriis et aliis eorum libris plurima scripserunt memoria digna de philosophorum studio de eorum documentis et de exemplaribus eorum moribus ut Valerius Maximus et alii. Vnde hystoria de Pictagora et Platone quam beatus Ieronimus hic introduxit tangit plene Va|lerius lib. 9 cap. 7, ubi et quorundam aliorum philosophorum studiositatem comemorat ut Democriti. De quo dicit quod cum ualde diues esset tamen ut magis uacuo animo studiis litterarum foret paracior parua admodum retenta pecuniarum summula patrimonium suum patrie donauit et uenit ad studium Atheniense ubi pluribus annis moratus omnia temporum momenta ad exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi uixit. Et subiungens ibi Valerius de quodam alio philosopho dicit: Carneides laboriosus et diuturnus sapientie miles siquidem 90 expletis annis. Idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuit et ille tam intentus erat studio ut cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitacionibus inherens manum ad mensam ponere obliuisceretur cuius dexteram uxor ipsius sepe ad neccesaria applicabat. Et infert Valerius quod ergo talis philosophus tantummodo animo uita fruebatur, corpore uero quasi alieno et superuacuo circumdatus erat. Idem cum Crisippo disputaturus Elebro se ante speciali industria purgauit ut clariori et expediciori uteretur ingenio. Rursus de Anaxagora loquens Valerius ita dicit: Quali porro studio Anaxagoram flagrasse credimus qui cum post diuturnam peregrinationem pro acquirenda sapientia primam repetisset et possessiones suas neglectas et desertas uidisset dixit non essem ego saluus nisi ista perissent, innuens sollicitudinem acquirendi salutares scientias preponendam esse cure conseruandi aut augendi temporales diuicias. Nam ut dicit ibi Valerius: si prediorum pocius quam ingenii culture uacassem et dominus rei familiaris intra penates mansisset non tantus Anaxagoras ad eos redisset.

Deinceps de studiositate Archidmedis loquens dicit quod ui obtenta ciuitate per obsidionem in qua ille philosophus morabatur adhuc ipse tanta studiositate animo et oculis in terram defixis figuras geometricales | descripsit ut cuidam militi irruenti gladio euaginato super eum et interroganti quis uocaretur non respondit de nomine sed rogabat ut non turbaret figuras in puluere propter quod truncatus capite sanguine suo sue artis lineamenta confudit. De huius philosophi studiositate dicit Valerius, Archimenidis fructuosam industriam fuisse dicerem nisi eadem illi et dedisset uitam et abstulisset. Hec dicit quia princeps obsidionis ciuitatis audiens de fama Archimenidis edictum fecit ut non interficeretur. Nec certe est ordinata aut laudabilis talismodi studiositas hominis que prudencialem discretionem circa se absorbet et hominem sic infatuat et fantasticum facit ut sui oblitus nec de rebus nec de uita curam gerat talismodi studiositas omnino exorbitat a suo fine que sic non tendit ad sapientiam sed stulticiam inducit et que reddit hominem siluestrem et insocialem quem facere deberet discretum et moralem.

Multi alii philosophi possent in exemplum et imitationem Christianis adduci ex historiis uariis preter illos quos beatus Ieronimus in epistola presenti commemorat et quorum studiosum laborem post acquirenda sapiencia Christianis immitandum proposuit sed obmitto causa breuitatis.

Summenda sunt quattuor exempla capituli primi huius epistole de philosophis introducta. In quibus ergo exemplis intendit summarie beatus Ieronimus quod uerus sapientie discipulus exemplo eciam gentilium philosophorum debet etiam pro acquirenda sapientia maxime theologica et diuinali labore studiose feruore regiones et populos diuersos adire ut Pithagoras Plato et Appollonius. Debet humiliter eciam a minus doctis temptare adiscere, debet in aduersis casibus pro tranquillitate mentis studio oportunam pacienciam habere ut Plato. Debet plus querere distendam sapientiam quam uidendam spectaculorum infamiam. Debet magis querere Tytum Liuium | quam opes aut honores fastigium exemplo nobilium de quibus in littera. Non debet propter uoluptatem aut regionis opulentiam ibi facere moram, ubi non reperit uirtutem et sapienciam exemplo Appollonii. Verum quod nunc ipsius Appollonii exemplum nec aliorum proponitur Christianis usquequaque immitandum quoniam non est opus hodie Christianis sic circumire regiones et populos pro scientia acquirenda sicut olim fuit philosophus quando scientia adhuc exigua erat et preciosa et nondum inueniebatur copiose in libris sed laboriosa inuencione inuestigebatur ex creaturis. Sic enim Deus prouidit quod gentiles laborarent et futuri fidelis intrarent labores eorum et quod ipsi circumirent mundum et quamquam ubicumque sciencie et sapiencie aut consideratione dignum ubique reperirent futuris fidelibus utpote Christianis sicut apes mel congregarent. Idcirco nunc non opportet sic discernere Christianos quia apud eos in uariis libris et hystoriis reperiuntur copiose descripciones regionum, condiciones populorum et proprietates rerum, disposiciones nature et quidquid talium studiosa gentilitas laboriose discurrendo per mundum inuestigare potuit deo disponente. Sic Christianis in usum uenit ut inuencione huiusmodi non occupati nec occupandi contemplacioni creatoris sui per studium uere sapiencie que sursum est plene insisterent et uacarent atque per hanc sapienciam omnia humanitus inuenta ad iusticiam uite et cultum diuine honorificencie conuerterent et applicarent. Sed utinam illi qui in christiano cumulo studio sapiencie seu acquisicioni scienciarum insistere dicuntur sic diligentes et laboriosi essent, non dico in pertranseundo regiones et populos sicut phylosophi gentiles, sed in discurrendo tam attente et laboriose per uarios libros et codices sicut illi discurrebant per populos et regiones. Vnde uenerabilis Hugo in suo Dydascaliclon | comparando studiositatem ueterum ad studium moderorum dicit sic: Qui enim diligenter inspicere uoluerit quid antiqui propter sapiencie amorem pertulerint quam memoranda posteris sue uirtutis monimenta reliquerunt quamlibet suam diligenciam inferiorem esse uidebit. Alii namque calcabant honores, alii proiecerunt diuicias, alii acceptis iniuriis gaudebant, alii societatem homini deserentes secreta heremi inhabilitabant ut philosophie liberius uacarent. Vnde Parmenides philosophus 15 annis in rupe Egipcia consedisse legitur et Prometheus philosophus ob medicandi liberius curam in monte Caucaso uulturi expositus memoratur. De alio quodam legitur quod post liberalium arcium studia eciam arcium mechanicarum pericias scire instituit et didicit. Hanc igitur diligenciam in nostris lectoribus esse uellem ut continuato studio nunquam in eis senesceret sapienciam que omni corporis uirtute in sensibus decrescente assiduata studendi diligencia sola crescit et magis inualescit. Senectus itaque illorum qui adolescenciam suam honestis studiis instruxerunt etate fit doctior usu certior processu temporis sapientior et ueterum studiorum tandem dulcissimos fructus metit. Vnde Demostenes ille sapiens cum expletis 107 annis se mori cerneret dixisse fertur se dolore quod de uita egredietur quando sapere incepissent Plato ?secunda? 81 anno libros dictans et scribens mortuus est et Socrates magister suus 98 annos in discendi scribendique dolore et labore compleuit. Taceo, dicit Hugo, ceteros phylosophos Pitagorum Democritum et cetera. Qui omnes iam etate longeua in sapiencie studiis iam floruerunt nec mirum cum etiam consorcius romani populi disertissimus iam senex grecas litteras discere nec erubuerit, nec desperauit. | Animaduertendum ergo quantum illi amauerunt sapienciam quos eciam nec decrepita etas ab eius inquisicione potuit reuocare.

Nemo ergo propter senium studium sapiencie obmittat quia ipsa est Abysac que sola calefacere potuit sedem Dauid. Nemo in studio addiscendi torpeat, neminem paupertas abstrahat, neminem uoluptas aut opulentia retrahat, neminem labor exterreat. Nemo qualitercumque dispositus addiscere desperet aut diffidat, superioribus diligentur attentis. Et maxime sapienciam diuinalem seu theologicam quia hec sapiencia secundum beatum Augustinum in prologo libri de doctrina Christiana a diuersis diuersimode acquiritur, quia ab aliquibus humano modo discendi, ab aliis modo speciali illuminandi. Hec enim sapiencia diuinitus se transfert in animas sanctas et deuota uita et oratione impetratur ut patuit de Salomone 3 Reg. 3, et de illo qui dixit inuocaui et uenit in me spiritus sapientie. Patet etiam de duobus uiris deuotis quos Augustinus ubi supra commemorat, uidelicet de Antonio quodam egiptiaco monacho, qui sine ulla sciencia litterarum, ut dicit Augustinus, scripturas diuinas et memoriter tenuisse et prudenter cogitando intellexisse perhibetur. Et de quodam seruo barbaro christiano dicit Augustinus se a fide dignis accepisse quod litteras nullo docente homine in plenam noticiam accepit orando ut sibi reuelarentur quod et triduanis precibus impetrauit sic ut codicem oblatum stupentibus qui aderant legendo percurret. Qui ergo minus dispositus sic ex humanis scienciis pro addiscendo sacram scripturam de indisposicione si culpa sui inest, peniteat et petat scienciam a Domino et dabitur ei, teste apostolo Iacobo, potest enim Deus subito infundere et immediate per se quod potest aliquis humano modo discendi per multa tempora laboriose acquirere, sicut fuit in uiris supra dictis.

Posset hic pro declaratione precedencium primo queri; quomodo se habuerint quoad tempus | philosophi aut gentilium sapientes ad sapientes fidelium antiquorum sub lege et ante legem. Causa dubitandi esset quia superius aliquociens admiracioni habitum est quare sapientes gentilium mundum percurrentes non adierunt eciam sapientes et prophetas famosos populi Israhelitici. Ex hoc posset aliquis dubitare an philosophi concurrerint cum aliquibus prophetis populi Israel an non. Ideo aduertendum quod beatus Augustinus loquens de temporibus philosophorum et poetarum 18 de Ciuitate Dei dicit quod regnante apud Hebreos Sedechia et apud Romanos Tarquino, Pytagoras, a quo nomen phylosophie ortum est, floruit et eodem tempore fuit transmigracio populi Iudaici in Babilonem. Socrates uero Platonis magister floruit post tempora Esdre reuerso iam populo Israel de capitiuitate babilonica et longe post, ut dicit Augustinus, fuit Plato et deducit ibidem quod quamuis etiam multi phylosophi fuerunt ante Pytagoram ut Tales Milesius, septem sapientes et alii quidem quos ibi nominat, tamen nec illi uniuersos prophetas nostros precesserunt. Sed dicit quod solum quidem theologii poete ut Orpheus, Linus et siquis alius tunc apud Grecos fuit, fuerunt tempore Iudicum, non tamen precesserunt uerum theologum nostrum Moysen qui unum uerum Deum ueraciter predicauit ac per hoc nihil habent Greci quo iactent sapienciam suam saltem antiquiorem uera sapiencia que erat in populo Dei. Verum dicit Augustinus quod fatendum est non quidem in Grecia, sed quod in barbaris gentibus sicut in Egipto fuerat etiam ante Moysen, nonnulla doctrina que illorum sapientia diceretur-alioquin non scriptum esset in libris sanctis Moysen eruditum fuisse in omni sapiencia Egiptiorum. Nec tamen per hoc sapiencia egypciorum sapienciam prophetarum nostrorum precedere potuit, quando quidem et Abraham propheta fuerit, et Noe, et Enoch septimus ab Adam prophetasse legitur in epistola Iude apostoli. | Et concludit beatus Augustinus dicens nulla igitur gens de antiquitate sue sapientie super patriarchas et prophetas nostros, quibus uera et diuina inerat sapientia, se de antiquitate iactare poterit quando nec sapientia Egypciorum, qui de antiquitate sue sapiencie gloriari consueuerunt, inuenitur prophetarum et patriarcharum preuenisse sapienciam. Et hoc de comparacione philosophorum uel sapientum gentilium penes antiquitatem ad ueros sapientes qui fuerunt semper inter eos qui coluerunt unum uerum Deum. Semper ergo fuerunt in mundo ueri sapientes unius Dei cultores et celestium cognitores qui poterant philosophos si uere sapientie amatores fuissent informare si eos adiissent et quesiuissent tanta diligentia sicut quesierunt nescio quos alios uanitatis magistros et quia non quesierunt nec adierunt predictos ueros sapientes errauerunt et inexcusabiles sunt.

Consequenter multa possent queri hic circa materiam de philosophis: Primo uidelicet utrum aliqua gens uiribus nature possit recte secundum naturam uiuere. Secundo utrum gens Pragmanarum secundum suum modum uiuendi fuerint in statu salutis. Tertio utrum sic tempore legis Christi sicut ante ipsum aliqui gentiles secundum legem nature uiuentes sint in statu salutis. Quarto utrum philosophie studium sit et fuerit apud Deum meritorium. Et quia ex responsione ad quartum elici potest quid sciendum sit de aliis tribus, solum hic pertractabo questionem quartam.

Arguitur ergo quod philosophie studium non sit uel fuerit apud Deum meritorium, quia si sic tunc gentiles sicut Aristoteles, Plato et Socrates et ceteri olim apud Deum multum meruissent ex quo tam feruentissime et laboriosissime insudabant studio tali et amore scientie renunciauerunt omnibus temporalibus, ut patet ex historiis et partim in presenti prologo Jeronimi. Quod autem tali studiosa sollicitudine apud Deum nichil meruerunt apparet, quia amore ipsius illam non assumpserunt nec eam ad eius gloriam ordinauerunt, sicut patet ad Romanos primo. Ad contrarium tamen arguitur quia per studium tale acquiritur circa Deum et creaturas cognicio ueritatis | que est necessaria ad iuste et recte uiuendum, eo quod philosophia ostendit debitum rerum finem, ordinem et nature statum; igitur est uirtuosus labor; igitur et meritorius, quia nullum bonum irremuneratum secundum Boetium. Item actus milicie temporalis Romanorum tendentes ad bonum rei publice exterioris fuerant meritorii glorie temporalis secundum Augustinum 6o de Ciuitate Dei. Igitur a forciori actus milicie scolastice phylosophancium gentilium debuerent eis esse meritorium. Consequentia est clara, antecedens patet 2o de Ciuitate Dei capitulo 15o ubi loquens de Romanis dicit Augustinus: Quibus non erat daturus Deus uitam eternam si neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet non redderetur merces bonis actibus eorum, id est uirtutibus quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. Isti priuatas res suas pro re communi, hoc est pro re publica, et pro eius errario contempserunt, auaricie restiterunt, consuluerunt patrie et cetera. Non est ergo, dicit Augustinus, quod de summi et ueri Dei iusticia conquerantur quia receperunt mercedem suam.

Pro isto dubio premitto quod studium est diligens uel uehemens mentis applicatio uel occupacio. Ad inueniendum, declarandum, roborandum uel defendendum ueritatem quia omnis studiosus labor est uel circa inuencionem ueritatis uel inuente declaracionem uel roboracionem uel defensionem. Quo premisso notandum est quod multiplici causa uel intencione diuersi se applicant studio phylosophie, nam aliqui precise intencione gentilium, uidelicet quia cognicio ueritatis est perfeccio humani intellectus ut patet per hoc quod omnes homines naturaliter scire desiderant. Alii se applicant tali studio ut intytulati promoueantur uel lucrentur uel seu ad sciencias lucratiuas  disponantur. Alii uero ut honorentur et magni habeantur quia sciencia est de numero bonorum honorabilium et omnes isti indebita intencione mouentur. Alii igitur sunt qui tali studio se dant tribus bonis intencionibus, quarum prima est ut per sciencias humanitus inuentas cognoscant | causas, condiciones et status operum Dei, que de communi cursu fieri uoluit et ut ita consequenter exinde consurgant in Dei laudem et dileccionem, quia ille qui non cognoscit subtilitatem artificii in modo et ordine non magnificabit uel saltem non tantum magnificabit ex eius intuitu artificem. Secunda intencio ut cognoscant quantum humana inquisicio potuit in cognicione Dei et creaturarum ostendere et quantum potuit apropinquare cognicionem supernaturali seu fidei et ut sic uideat homo quomodo necesse fuit ad salutem suam desuper fieri illuminaciones. Tercia intencio recta studii liberalis est ut quis talibus scienciis se disponat et habilitet acuendo suum ingenium ad perfeccius intelligendum et apcius defendendum ea que fides saluberrima christiane religionis tradit credenda.

Hiis principiis pono talem conclusionem quod studium scienciarum secularium non aput infideles sicut apud christianos fuit premii celestis meritorium patet quia gentiles applicabant se tali studio premissis tribus intencionibus indebitis et insufficientibus ad meritum apud Deum. Non enim intuitu Dei nec ex eius dileccione nec eius honorem per hoc quesierunt, propter quod reprehenduntur per Apostolum ubi supra. Secunda pars conclusionis, uidelicet quod studium scienciarum secularium, ut sunt artes liberales, medicina et sciencia legum ciuilium, apud fideles sit celestis premii meritorium patet quia alii actus et sollicitudines fidelium minus spirituales et utiles ex dileccione Dei aut ad eius honorem facti, sunt sic meritorii; igitur a forciori studium ueritatis multipliciter utilis ad direccionem uite humane erit talis premii meritorium. Et dixi notanter in conclusione premii celestis; quia si ut allegatum est Romani actibus strenuis exterioris milicie meruerunt dominium mundi ut Augustinus innuere uidetur, uerisimile est quod phylosophi ut Socrates, Plato et Aristoteles, qui longe | fuerunt abstracciores et uirtuosiores aliquid maius bonum temporale meruerunt ut aliquid donum speciale citra donum gracie gratificantis. Et illud donum uidetur fuisse aliqua specialis illustracio adiuuans phylosophos in inuencione scienciarum maxime propter fideles futuros quia gracie gratis date sepe dantur magis et principalius propter bonum aliorum quam propter bonum eorum quibus dantur. Et quod Dei auxilium habuerint phylosophii uidetur per Augustinum 22o De Ciuitate Dei capitulo 22o ubi inducta auctoritate Tulii dicit : Et ipsi contra quos agimus quoquo modo sunt compulsi in habenda non quacumque sed uera phylosophia diuinam graciam confiteri. Et libro 2o capitulo 7o dicit quod phylosophi utcumque conati sunt ingeniis acutissimis prediti et racionando inuestigare quid in rerum natura latitaret, quid in moribus appetendum esset atque fugiendum. Et subdit : Quidam eorum quedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt; quantum autem humanitus impediti sunt, errauerunt. Ex quibus apparet quod phylosophantes meruerunt a Deo dirigi specialiter in inuencione ueritatis aut aliquid tale premium.

Ex istis infero aliquot corrolaria. Primum est quod nulli est uere meritorium studium arcium uel theologye quamdiu est in statu mortalis culpe; patet quia quamqui est homo in tali statu non studet debita intencione nec refert sincere suum studium ad quod refferre debet scilicet ad Dei honorem et proximi salutem, nec tunc eius studium procedit ex radice meriti que est Dei caritatiua dileccio igitur. Secundum corollarium est quod rationabiliter gymnasia sapiencie ex diuina prouidencia et apud fideles et infideles sunt et fuerunt disposita. Quantum ad gentiles patet quia sciencie seculares que ex studiis eorum publicis prouenerunt erant utiles fidelibus tribus modis predictis. Quantum uero ad fideles patet quia nisi studia publica continuarentur et conseruarentur fides christiana cito rudesceret et errores et | false supersticiones et uarie false superstitiones et uarie redirescerent seu rediuiscerent.

Si dicatur forte sufficeret quod quilibet studeret in partibus suis sine hoc quod fierent conuentus generales scolarium et magistrorum, respondetur quod non tum propter maiorem auctoritatem et approbacionem litteratorum, tum propter celeriorem instruccionem plurimum, tum tercio propter exercitacionem maiorem addiscencium et maiorem digestionem et discussionem dubiorum, tum quarto propter liberaliorem uacacionem studio et propter remocionem multorum que impediunt acquisicionem sciencie ut sunt uoluptas habundanda proprie patrie et familiaritas parentum et amicorum, tum quinto propter maius et fortis augmentum sapiencie in concursu multorum discencium et docencium. Verbi gracia mille apes per estatem simul laborantes comportant plus de melle quam si quelibet diuisim et sequestratim laborasset, ymmo diuisim multe perissent et nullam prouisionem facere sole potuissent. Simile est deformitas et de hominibus pollitice congregatis quorum quilibet melius et laucius uiuit quam si solitarie uiuendo necessaria acquireret.

Sed queritur si ex diuina prouidencia propter ista fuit apud gentiles et est nunc apud christianos gymnasium siue exercicium utriusque sapiencie scilicet humane et diuine. Quare ergo apud populum Israel numquam fuit studium scienciarum liberalium siue humanarum. Respondetur quod quia futurum erat quod ex duobus populis, scilicet israhelitico et gentili, fieret tandem per Christum una perfecta ecclesia uel congregacio fidelium. Ideo disposuit Deus quod unus illorum populorum uacaret pure et inpermixte uni sapiencie et alter alteri, scilicet populus fidelis Israel sciencie et cognicioni supernaturaliter date, et alter populus scilicet gentilis uacaret inuencioni scienciarum naturaliter inuenibilium quarum, quia nulla sine altera humano studio usquequoque perfici potest. Perinde uoluit Deus ut in christiano populo qui perfectissimus esse debuit in omni cognicione et ueritate quidquid naturaliter inuentum est a gentilibus et quidquid reuelatum fuit supernaturaliter israeliticis | concurreret ut sic fieret ultimate una perfecta fidelium ecclesia, scilicet christiana.

Deinde propter maiorem declarationem dictorum quod uidelicet gentiles phylosophi per studiosos labores suos et uarios discursus pro acquirendis scienciis quamuis non meruerint celeste premium, tamen meruerunt fortiori ratione quam Romani aliquam temporalem retributionem, aduertendum est quod illa temporalis retribucio multiplex esse potuit. Videtur enim primo ut tactum fuit quoddammodo quod quidam phylosophorum pro bonis eorum studiis et operibus remunerati fuerint a Deo per aliquam direccionem specialem in processu discursiuo et raciocinatiuo ad inquisicionem ueritatis. Secundo aliqui gentilium solliciti pro ueritate uidentur eciam sine tali raciocinatiuo discurso de aliquibus desuper illuminati in sompniis uel alias, quia si hoc de quibusdam sybillis a multis estimatur quid prohibet simile de studiosissimis phylosophis? Tertio remunerati uidentur aliqui honore, fama, laude et reuerencia que eis post acquisitam scienciam ab omnibus impendebatur et in uita eorum et post uitam. Vnde multi sancti qui hodie in regno celorum non meruerunt tantam laudem, famam et honorem habere uel saltem non obtinuerunt in hoc seculo post mortem quantam quidam phylosophi obtinuerunt, ut Aristoteles, Plato et alii qui preconizantur et in celebri memoria hominum sunt ac per hoc non uidentur omnino adhuc mortui sed quodammodo uiuunt scilicet in memoria. Quarto aliqui studiosi gentilium diuiciis remunerati sunt pro suis studiosis et bonis actibus quia nonnulli uidentur olim phylosophati propter diuicias sicut et hodie forte eciam aliqui christiani statuunt suis studiis talem finem, scilicet diuicias uel honores magis quam iusticiam aut uirtutes. De talibus christianis sicut et gentilibus cum adepti fuerint fines quos sibi statuerunt dicit Christus: Amen dico uobis: receperunt mercedem suam. Et illud: Filii recepisti bona in uita tua.

Sed | uidetur quod bonum quid tales adipiscuntur non debeat dici merces uel premium. Ratio: quia peccant in actibus et in operibus quibus conantur ad suos malos fines et per consequens Deum offendunt; igitur non merentur apud ipsum bonas mercedes sed graues penas. Pro cuius solutione notandum est faciliter quod mereri multipliciter sumitur secundum Alanum in De Equiuocis Misticis. Primo mereri est exigere ut ibi caritas habita meretur augeri ut aucta mereatur perfici. Secundo idem est quod congruum esse. Vnde de uirgine gloriosa dicitur quod meruit portare Saluatorem non quod hoc exigerent eius merita ex dignitate actus, sed quia ad hoc racione innocencie fuit singulariter congrua. Tertio sumitur pro indigere uel occasionem ad aliquid prebere. Vnde felix culpa Ade que talem meruit habere redemptorem, id est que indiguit tali ac tanto redemptore. Meritum enim et indigencia in hoc conueniunt quod utrumque deposcit aliquid fieri. Et ideo quandoque mereri pro indigere ponitur.

Triplex ergo est meritum, scilicet meritum exigencie, meritum congruencie et meritum indigencie. Meritum exigencie contingit dupliciter. Primo quando dignitas, actus aut eius bonitas requirit retribui hoc uel illud. Secundo quando ex disposicione legis uel legislatoris ordinatum est hoc pro hoc. Meritum uero congruencie attenditur tripliciter quia primo penes decenciam aut habundanciam bonitatis premiatoris. Secundo ex ydoneitate preuie disposicionis ex parte merentis. Tercio ex utilitate aut profectu alterius uel aliorum. Hiis notatis dico quod iuxta secundum modum distinccionis premisse de mereri gentiles studiis suis laboriosis et operibus de genere bonis, quamuis non recta intencione nec bene huius fecerint, possunt dici meruisse apud Deum bona predicta pro quibus laborabant quoniam hoc congruebat ex parte Dei qui est largissimus dispensator et paterfamilias benignissimus domus sue, scilicet uniuersi, faciens solem | suum oriri super bonos et malos ut mali habundancia beneficiorum inclinentur et incitentur ad referendum Deo gratiarum acciones, et boni amplius ad bonum moueantur, quoniam diuina benignitas aliquos consueuit allicere ad se beneficorum multiplicacione, alios compellere ad se tribulacionum inmissione. Secundo congruebat remunerari gentiles magnitudine sciencie ex speciali direccione propter profectum et utilitatem multiplicem futurorum fidelium, ut apparuit in leccione precedenti. Tertio etiam possunt dici meruisse scienciis illustrari quia pro hoc et ad hoc se disponebant et hoc per magnam diligenciam et solicitudinem pro acquisicione et inuencione ueritatis, sicut patuit in quattuor exemplis per Ieronimum in prologo adductis.

Sed dubitatur adhuc an aliqui phylosophi tam recta et debita intencione studuerint uel laborauerint pro scienciis et uirtutibus quod primo modo sumendo mereri, scilicet pro exigere racione iusticie et dignitatis actus, meruerint aliquid apud Deum. Respondetur quod qui pro talibus bonis interioribus laborauerunt precise ea racione ut scienciis et uirtutibus prout est in hac uita possibile ultimate proficerentur et ibi sistebant non merebantur apud Deum tali modo meriti. Verbi gratia in simili, si aliquis paterfamilias haberet seruum uel filium qui studiosissimus esset ut ipse perficeretur uirtutibus et dignificaretur scienciis et in acquisicione talium non intenderet honorem domini sui nec ex eius amore ad huius moueretur aut conaretur nec intencione obediendi et in hoc complacendi ipsi patrifamilias talibus uacaret laboribus, utique talis nihil meretur apud Deum suum, quia quereret utilitatem que sua sunt. Et ita est de Domino Deo patrefamilias magne domus sue que uniuersum est. Verumtamen si aliqui phylosophancium uel aliorum gentilium attenderunt quomodo erat disceptacio de ultimo fine humanorum actuum aliquibus dicentibus quod felicitas hominis consisteret in perfeccione ipsius secundum sciencias et uirtutes naturaliter acquisibiles, aliis dicentibus contrarium quod in diuiciis et honoribus, aliis quod in uoluptatibus corporalibus; si inquam aliqui gentilium ista uel | consimilia attendentes non restituerunt nec determinauerunt sibi aliquem finem ultimum in specie, sed cum desiderio ueritatis circa hoc suspensi steterunt et conati fuerunt diligenter ad cognoscendum et recte uiuendum gracia finis ultimi humane speciei quicumque fuerit ille. Quicumque talis intencionis gentiles fuerunt, et solum tales uidentur moraliter uirtuosi fuisse et adeo consequenter illuminati uera fide de felicitate eterna et aliis ad salutem neccesariis. Ratio est quia tales uidentur fecisse debitum suum et diligenciam quam ex naturalibus facere potuerunt pro sua salute.

Secundo modo ille phylosophus fuisset uere moraliter iustus uel uirtuosus qui conformasset se in omnibus dictamini naturalis racionis, inquantum illud a causa prima emanauit seu qui in omnibus ordinem et modum nisus fuisset seruare, inquantum talis ordo et modus a causa prima rebus fuerit inditus et constitutus. Si aliqui phylosophi tali consideracione uel intencione uirtutes exercuerunt, uidentur a Deo specialiter directi fuisse et illuminati, quia eorum uita moralis fuisset propinque ad uere iuste uiuere. Et si Pragmane uixerunt secundum ius naturale tali intencione, erant in statu salutis tempore legis nature.

Patet itaque ex premissis quod solum actus quos faciunt homines ex dileccione Dei super omnia sunt proprie et premii celestis meritorii. Et adhuc non ex quacumque dileccione Dei sed solum ex illa que originatur in nobis ex habitu supernaturaliter infuso. Patet etiam quomodo nullum bonum manet irremuneratum, scilicet remuneracione de congruo, large tamen loquendo de illa remuneracione, uel etiam intelligitur nullum bonum irremuneratum, quia iuxta humanam consuetudinem et reputacionem omnis actus uirtuosus meretur honorem cum honor hac consuetudine deputetur premium uirtutis, uel tercio intelligitur de premio principiali actus boni. Omnem enim actum bonum consequitur perfeccio et dignificacio subiecti scilicet anime. Que perfeccio uel dignificacio est premium principale cuiuslibet actus uirtuosi, et alia omnia bona que pro operibus iusticie premium deputantur sunt premia accidentalia. Et dictuntur accidentalia quia stat | quodcumque et quantumcumque bonum et uirtuosum actum ab homine fieri et nullum premium distinctum ab actu pro eo deberi. Consimiliter est ymaginandum de premiis principalibus et accidentalibus actuum malorum. Ex quibus sequitur correlarie quod nullus actus quantumlibet bonus est necessario meritorius cuiuscumque boni distincti a se; patet ex dictis. Secundo sequitur quod quamuis actus procedentes precise ex pietate uel dileccione quacumque naturali possunt dici naturaliter boni et temporaliter meritorii, nullus tamen talium est meritorius premii eterni; patet ex predictis. Et contrarium dicere esset error Pelagii. Multa possunt inferri que dimitto quia non sunt ad materiam presentem pro qua sufficiunt qua dicta sunt.

Lectura @II:§?? In superiori capitulo sumpto exemplo ab ethnicis, id est gentilibus, beatus Ieronimus commendauit Paulino presbytero exercicium et amorem sapiencie persuadens eidem ut pro sacre scripture intelligencia doctorem quereret. In isto uero secundo capitulo idem facit sumpto exemplo a fidelibus et precipue a doctore gentium sancto Paulo, cuius primo ostendit solitum discursum, secundo tangit generalem auditoris fructum, ibi nescio quid latentes, tertio beatus Ieronimus excludit a se arrogancie motum, ibi nec hoc dico, quarto commendat beati Pauli humile studium, capitulo tertio quod incipit ibi Paulus apostolus ad pedes. Sentencia generalis prime partis stat in hoc quod non solum decet mouere nos et accendere ad studium et amorem sapiencie, studiosa diligencia phylosophorum querencium ubique famosos in scienciis a quibus discerent ut patuit, sed magis incitare debent ad cognicionem sacre sapiencie exempla studiositatis sanctorum et precipue beati Pauli apostoli, qui post multorum regionum perlustrator, quamuis ipse specialiter a Deo illuminatus esset, nihilominus pro maiori securitate sue doctrine eciam uoluit alios uidere et audire, et cum eis | collacionem habere. Hanc sententiam tradit beatus Ieronimus sub hiis uerbis: Quid loquar de seculi hominibus, cum apostolus Paulus, vas eleccionis et magister gentium qui de consciencia tanti in se hospitis loquebatur, dicens : an experimentum queritis eius, qui in me loquitur Christus? post Damascum Arabiamque lustratam ascenderit Ierosolimam, vt videret Petrum, et mansit apud eum diebus quindecim. Hoc enim magisterio ebdoadis et ocloadis futurus gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quattuordecim assumpto Barnaba et Tito exposuit cum apostolis ewangelium, ne forte in vacuum curreret aut cucurisset? Quasi diceret: quare exempla traho de phylosophis secularibus qui fuerunt homines huius seculi presentis et non futuri perscrutatores? Bar. 3o Fabulatores et inquisitores prudencie que de terra est. Ex littera ista elicitur tale documentum quod in exhortacionibus seu predicacionibus pocius aducenda sunt facta exemplaria sanctitatis fidelium quam exempla qualiscumque probitatis gentilium quia dicit beatus Ieronimus Quid loquar quasi diceret: pocius attendendi sunt alii in proposito. Vas electionis, id est a Deo specialiter electus ut portaret nomen suum coram regentibus et gentibus, Actuum 9o, ubi dicitur uas electionis est michi. Et magister gentium ut habetur 2 ad Thym. 2o, qui de consciencia tanti in se hopsitis, id est qui de Christo quem in se habitare cognouit, loquebatur, illud 2o ad Cor. 13o: An experimentum queritis eius, qui in me loquitur Christus, et per eum potestatem habeam super uos. Post Damascum Arabiamque. Damascus est ciuitas seu urbs Syrie condita a Damasco dispensatoris, Abrahe filio, sicut dixit Ysidorus | 3o Ethymologiarum. Arabiamque quia uidetur hic loqui de Arabia minore que quasi continua est terre promissionis siue regno Jude, iuxta illud ad Galath. 4o Syna mons est in Arabia et cetera. Vt videret Petrum ubi tangitur causa ascensus beati Pauli in Ierusalem, scilicet ut uideret Petrum qui erat caput ecclesie et princeps apostolorum. In quo facto beati Pauli innuitur quod examinacio et approbatio doctrine predicancium et predicare debencium quantumcumque perfectorum in doctrina pertinet ad Papam caput ecclesie successorem. Mansit apud eum diebus quindecim. Ibi itaque concurrebant tunc duo luminaria magna firmanenti, id est ecclesie, luminare maius populi Judeorum, scilicet beatus Petrus, et luminare minus, populi gentilis, scilicet beatus Paulus, doctor gencium, qui singulariter dicitur doctor gencium ex eo quod plus et principalius laborauit in populo gentili uel quia ex acquisita humana doctrina erat magis dispositus et apcior pro conuersione populi gentilis et Greci qui racionem et sapienciam quesierunt, sicut Judei signa. Misterio ebdoabis et octoadis, id est ex mysterio seu ex secreta significacione duorum numerorum, scilicet septenarii et octonarii, qui similiter iuncti faciunt xv. Et est sensus quod beatus Paulus ex mistica significacione numeri dierum quibus mansit apud Petrum intelligere debuit quod ipse utriusque testamenti, scilicet noui et ueteris, in gentibus predicator futurus erat, quoniam septenarius numerus significat antiquum testamentum sub quo erat obseruato septimane dierum, septimi mensis, septimi anni et in ultimo septime decadis, id est septimi denarii annorum erat iubileus. Octonarius uero numerus designat nouum testamentum eo quod sub ipso est celebris dies octaua. Etiam quia octonarius est numerus solidus quadratus externa implicacione uel nominacione binarius consurgens dicendo bis duo bis. In signum quod nouum testamentum est quasi solidus tetragonismus sine uituperio | ex confessione trinitatis et obseruacione duorum mandatorum, in quibus pendent lex et prophete, consistens. Septenarius uero est numerus linealis ex replicacione solius unitatis resultans et per hoc ueteris testamenti figuram gerit, quia illud erat tamquam prima dimensio super quam alie dimensiones, scilicet latitudo et profunditas ductu mathematico consurgunt. Et erat eciam sub ueteri testamento solum simplex confessio unius Dei qua confessione consistebat lex uetus. Si quis autem ex actibus considerare uellet proprietates dictorum numerorum secundum arismetricam inueniret ipsorum congruentem applicacionem ad duo testamenta sepe ut patet discurrendo perscripta sanctorum doctorum multiplicia misteria designantur in proprietatibus et condicionibus numerorum quas proprietates arismetrica inuestigare habet. Et per hoc non minime seruit sacre scripture ipsa arismetrica. Vnde beatus Augustinus 2o libro de doctrina Christiana dicit quod ignorancia numerorum sepe multum impedit sacrarum scripturarum, sicut cum quis scire desiderat quare Christus, Moyses, Helyas ieiunauerunt pocius per 40 dies, oportet scire naturam huius numeri 40a. Sequitur Rursum post quattuordecim annos. Vbi aduertendum quod beatus Paulus, ut patet ad Galath. 1o, immediate post conuersionem suam non accessit alios apostolos suos, sed iuit predicatum gentibus in Arabiam et inde reuersus Damascum unde exiuit. Per tres annos uenit Ierusalem ubi illa uice solum uidit Petrum et Iacobum. Et lapsis tribus diebus ruit in partes Syrie et Cecilie. Deinde post annos quattuordecim iterum ascendit Ierusalem et tunc uidit ibi Petrum, Iacobum et Iohannem. Prima uice uenit Ierusalem propter consolacionem sui et apostolorum aliorum atque fidelium et propter contrahendam familiaritatem et societatem cum ceteris apostolis. Secunda uice reuersus est ibidem ad conferendum et concordandum de ueritate ewangelii cum aliis apostolis et fide | libus ut innuitur satis ad Galath. 1o. Quia forte aliqui dubitabant an perfecte cum aliis apostolis concordauerit in predicacione ewangelii inter gentes uel quia questio modo orta fuit inter conuersos de Judeis et gentilibus de obseruacione legalium ceremoniorum una cum ewangelio. Pro qua questione sedanda et determinanda uidetur tunc uenisse Ierusalem. Apparet ergo quod beatus Paulus nec prima nec secunda uice uenit Ierusalem ad apostolos alios ut disceret ab eis aut doceretur in aliquo. Vnde glossa super illud ad Galath. 1o. Ascendit Ierosolimam uidere Petrum dicit: non uenit discere aliquid ab eo sed uidere eum propter affectum apostolatus et ut Petrus sciret ipsum fore sibi coapostolum nec indiguit instrui a Petro de ewangelio, in quo immediate eruditus a Christo perfeccius sapuit Petro quia ipsum reprehendit ubi supra eo quod non usquequaque racione ambulare uidebatur secundum ewangelium.

Hic oritur dubium quia si ut dictum est Paulus non uisitauit alios apostolos ut ab eis disceret, tunc beatus Ieronimus inconuenienter et impertinenter ipsum adduxit Paulino prespiterum in exemplum ut doctorem quereret exemplo magnorum phylosophorum qui ut famosis discerent terram circuibant. Paulus autem iam doctus in lege ewangelica non discurrebat per regiones predictas ut disceret, sed ut alios doceret nec uisitauit alios apostolos ut ab eis disceret. Respondetur quod phylosophi non solum alios uisitabant ut discerent sed etiam ut ea que inuenerunt uel undecumque sciuerunt plura testimonia haberent audientes alios famosos id ipsum sapere. Et ita fuit de beato Paulo. Nec introducitur beatus Paulus hic precise in exemplum ea intencione qua phylosophi introducti fuerunt sed ad aliquid maius. Primo ut qui iam sufficienter est doctus sollicicior sit ad docendum ignaros | quam ad uisitandum similes sibi doctos alios qui doceri non indigent exemplo Pauli qui conuersus cicius iuit ad docendum gentiles populos quam uisitaret antecessores apostolos. Secundo introducitur ut quamuis aliquis senciat se sufficienter doctum tamen propter alios et propter maiorem auctoritatem debet approbacionem querere a summo pontifice et hoc uel per intytulacionem in studio generali uel alias exemplo beati Pauli qui quamuis a Christo immediate doctus fuerit et ad predicandum missus, tamen accessit Petrum et exposuit, id est contulit cum apostolis ewangelium ut habetur ad Gal. 2o et hic in littera.

Sequitur habet nescio quid. Ista est secunda pars istius capituli in qua beatus Ieronimus inducit discere uolentes ut pocius audire doctores quam per se legere libros conentur et hoc propter specialem utilitatem quam audiendo consecuntur. Et stat sentenciam in hoc quod uiua uox doctoris quadam occulta uirtute et latente efficacius instruit et mouet discipulum ut hoc probat adducendo Eschinem qui dixit uiue uocis oraculum Demostenis rethoris in perorando ualde efficacius et mirabilius quam suum dictamen ab alio lectum uel recitatum. Hanc sentenciam tradit beatus Ieronimus sub hiis uerbis: Habet nescio quid latentis energie vive vocis actus. Et in aures discipuli de auctoris ore transfusa forcius sonat. Vnde et Eschines cum Rodi exularet et legeretur illa Demostenis oratio, quam adversus eam habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus suspirans ayt: quid, si ipsam audissertis bestiam suam verba resonantem? Quasi diceret non possum sufficenter exprimere quam interius in aure discipuli operetur et laboret uiua uox doctoris. Energia est idem quod interior labor uel operacio. | Et dicitur ab ‘en’ quod est ‘in,’ ‘erge’ quod est ‘labor.’ Vnde et energinia dicuntur ab interiori labore uexacionis uel operacionis demonis. Venit etiam inde energisterium, et dicitur locus laboris uel operacionis maxime interioris. Vnde et Eschines. Vbi aduertendum quod ut habetur in Valerio libro 8o, Eschines et Demostenes fuerunt duo famosi oratores seu rethores, et Eschines causam Phtesiphonis cuiusdam sic denominati inpugnauit uel ei termina imposuit. Demostenes uero tanquam aduocatus illum defendit et preualuit in iudicio contra Eschinem, propter quod Eschines in exilium missus fuit ad insulam quamdam uel ciuitatem que uocatur Rodis et significat ciuitatem uel insulam secundum Ysydorum. Tunc sequitur textus.

Sequitur quid si ipsam audissetis bestiam suam verba resonantem, quasi diceret multo fortius ammiraremini et moueremini. Si audiretis hec uerba de ore suo, scilicet Demostenis, et uideretis gestus eius terribiles et in motu oculorum inpondere wltis singulis accommodatum uerbis, in accentum uocis atque efficacissimos membrorum et tocius corporis motus. Et propter tales gestus et motus cum quibus rethores et aduocati loqui consweuerunt, Esthines uocauit Demostenem bestiam, quia talibus gestibus et nutibus corporalibus bestie exprimunt suas affecciones et passiones et iram et huiusmodi. De isto Demostene dicit Valerius inter cetera sic: Etsi illius operi nil adici potest, tamen magna pars Demostenis abest cum legitur plus quam auditur, et hoc propter singularem energiam uocis istius.

Sed queritur hic que sit illa energia seu latens uirtus uiue uocis et unde | oriatur. Videtur enim quod scriptura habeat maiorem energyam quam uox uiua. Apparet quia tam dicciones uocales quam scripte significant eque ad placitum et non ex natura ut conceptus et certum est quod dicciones scripte distinccius et determinacius imprimuntur legenti quam uoces audienti, quia uisus sensus perfeccior perfeccius apprehendit suum obiectum quam auditus. Igitur magis uidetur scriptura interius operari ad doctrinam quam uoces. Item non minus mouet et afficit pulchritudo picture et scripture quam uocum habitudo; igitur. Nec potest dici quod sicut in basilisco cum uisione multiplicatur quedam uirtus que mouet et alterat realiter passum exterius quod ita a proferente secundum eius disposicionem interiorem multiplicetur in prolacione uerborum quedam uirtus specialiter audientium immutatiua. Nec uidetur energia illa specialis uocum oriri ex hoc quod in uociferando aer taliter uel taliter motus uel percussus operetur specialiter in auditu aliquid tale quid facere possit ad perfeccius intelligendum sicut de quodam pisce dicitur quod captus stupefacit manum piscatoris et redditur racio quia sic mouet aerem per rethe ut talis passio contingat. Non obstantibus istis uidetur michi quod specialis energia uiue uocis oriatur ex quinque causis precipue, scilicet ex duabus intrinsecis et tribus extrinsecis. Intrinsecarum prima est quia uoces scilicet homini magis connaturales quam figure uel caracteres et sunt naturaliter ordinate ad expressionem conceptuum mentalium in tantum quod eciam multe uoces hominum et brutorum naturaliter signans huius racio potest esse quia efficacius et tenacius mouet uiua uox. Secunda ratio uel causa est quia homo magis naturaliter delectantur in bona et consonanti proportione uocum et sonorum quam pulchritudine figurarum teste experiencia. Delectacio autem spiritus ex|citat, dilatat et confortat. Et hoc facit ad diligencius attendendum et per consequens ad perfeccius intelligendum. Et e contrario quia disproporcio uocum contristat, contrarium efficit in audientibus tedium inducendo. Prima causa extrinseca qua energiam acquirit uox uiua et non scriptura, sunt gestus corporales quibus utuntur rethores in pronunciando. Qui quidem gestibus effigiant illud quod sermone exprimunt et ita idem quasi bis exprimunt quare et memoracius tenetur quid dicunt et perfeccius intelligitur. Secunda causa extrinseca est quasi inspiciendo librum uisus dispargitur et distrahitur propter diuersitatem et multitudinem obiectorum uisui occurencium propter quod minus imprimitur quod homo legit. Vno autem legente et aliis audientibus auditus solum figitur ad uoces loquentis per modum linee decurrentes. Est enim de legente in libro sicut de audiente unum loquentem perfecte multis aliis circa se murmurantibus inperfectis uocibus quia legens non potest unam diccionem uidere non uidendo multas alias confuse. Tercia causa extrinseca est ex modo ordine et qualitate representacionis circumstanciarum facti uel negocii de quo dictatur. Et secundum hunc modum energye cuiuslibet doctoris uel rethoris stilus habet suam specialem energyam ita quod stilus uel modus dictandi unius excitat magis in auditoribus uel legentibus talem passionem uel affeccionem et stilus alterius aliam ut patet satis attendendo bene modus loquendi Gregorii Bernhardi et cetera. Dimitto declaracionem specialem.

Circa istam materiam pono aliquas proposiciones que faciliter ex predictis adiunctis paucis deduci possunt, quarum prima est quod omnis specialis operacio, quam fa|cere dicitur quecumque uocalis oracio, preter tactos modos oritur ex concursu alicuius extrinsece cause que ad prolacionem talium uel talium uerborum facit ex pacto uel aliunde talem uel talem affectum et illo modo forme uerbales sacramentorum energiam uel operacionem habere dicuntur non per intrinsecam eorum uirtutem sed ex diuino pacto et decreto. Et similiter uerba incantatoria seu karacteres operacionem seu uirtutem habere dicuntur eo quod operantibus demonibus ad eorum prolacionem fiunt Deo permittente similes uel tales effectus ad deceptionem exigentibus peccatis uanorum hominum qui supersticionibus uacant. Secunda proposicio est quod unus duorum equaliter dispositorum datum sermonem audiendo plus proficit quam alter eundem per idem tempus perlegendo; patet ex causis uocalis energie premissis. Tercia proposicio est quod facilius et commodosius erudit uox uiua quam lecta scriptura. Patet faciliter quia unius sermonem uel lectorem per paruum tempus mille audiunt et similiter intelligunt quos difficile et tediosum esset per idem tempus tantum proficere legendo. Quarta proposicio est quod maiorem energiam habet uox rethorice prolata quam scriptura quantumlibet pulchre figurata; patet similiter ex causis premissis. Cum quibus tamen stat quod non semper cuiuscumque uocale eloquium est minoris energie quam eius dictamen scriptum. Cum predictis eciam stat quod si unus duorum equaliter dispositorum conaretur addiscere solum legendo et aliter solum audiendo, de communi cursu primus magis proficeret et hoc propter maiorem copiam librorum quam doctorum uel uocaliter docencium lectorum; igitur. Alia proposicio est quod maioris energie est spiritus sancti in scripturis eloquium quam Demostenis uel cuiuscumque rethoris | uiue uocis oraculum, et hoc quantum ad sanctitatis et deuocionis effectum et profectum, licet non ad uanitatis pruritum quo humana et artificialis rethoria sepius aures inutiliter titillat quam compunccionem uel aliam scienciam, affeccionem audientibus ingerat que eciam falsitatem uel iniquitatem sic armare nouit quod sepe ipsa persuadente et obumbrante equitas succubuit et ueritas disparuit. Et ergo bene dixit Tullius in principio ueteris rethorice sepe et multum hoc metum cogitaui an mali plus attulerint hominibus et ciuitatibus, an boni copia discendi ac summum eloquencie studium. Video enim inquit per disertissimos homines non minimam partem malorum et commodorum infectam etc. De ista arte eloquencie ponit beatus Augustinus quattuor notabilia 4o lib. de Doctrina Christiana. Quorum primum est quod a sanctis doctoribus eloquencia talis non est principaliter intenta sed familiariter adiuncta sapiencie; sicut familia inquit sequitur dominam suam eciam non uocata ab ea. Secundum est quod insipiens eloquencia florens eo magis cauendus est quanto magis ab eo in hiis que audire inutile est delectatur auditor. Tercium est quod cauendum est in ista arte eloquencie ne refugiant ex animo que dicenda proponuntur dum attenditur quomodo arte dicantur. Quartum est quod illi qui rethoricam docuerunt fassi sunt sapienciam sine eloquenciam parum prodesse ciuitatibus, eloquenciam uero sine sapiencia obesse plerumque et prodesse numquam hoc ibi. Sequitur Ne hoc dico.

 Lectura @III In hac parte, in qua incipiunt aliqui tertium capitulum, excludit ut dictum est in diuisione priori, beatus Ieronimus primo a se arroganciam seu docendi ambicionem; secundo commendat Paulino presbitero exemplo beati Pauli humile studium seu discendi amorem ibi: Paulus apostolus. | Et sensus est prime partis quasi diceret beatus Ieronimus Paulino est hoc quod tantum laudaui doctrinam uocalem doctoris et tot exempla ad hoc adduxi, non concipias ut me talem et tantum reputem ut te docere presumam, sed huiusmodi adduxi ut incitarem ad studiositatem ingenium tuum habile quo eciam per te multa potes discere. Hanc sentenciam tradit beatus Iohannes sub hiis uerbis: Nec hoc dico quod sit aliquid tale in me, quod vel possis a me audire vel velis discere, sed quo ardor tuus et discendi studium eciam absque nobis per se probari debeat; ingenium docile eciam sine doctore laudabile est. Non, quid invenias, sed, quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, eciam si artificis et plaste cessent manus cum virtute est totum, quidquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gammalicelis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, vt armatus spiritualibus telis postea doceret confidenter: Arma enim nostre milicie non carnalia sunt, sed potencia ad destruccionem municionum, et cogitaciones destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scienciam Dei et captiuantes omnem intellectum ad obediendum Christo et parati subiugare omnem inobedienciam. Ad Timotheum scribit ab infancia sacris litteris eruditum et hortatur ad studium leccionis, ne negligat graciam, que data sit ei per imposicionem manus presbyterii. Tyto precipt, vt inter ceteras virtutes episcopi, quem brevi sermone depinxit, quoque in eo non negligat scripturarum obtinentem inquit eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes reuincere.

Nec hoc dico quasi me estimere tantum ut ad audiendum me terram circumeas ut fecerunt phylosophi querentes famosos in scienciis. Nec dico hoc ut uiua uox mea sit ita efficacis energie sicut Demostenis aut quod sim ita autenticus ut beatus Petrus, quem propter sue | doctrine approbacionem uisitauit sanctus Paulus. Nec dico hoc ut reprobem aut prohibeam studere per se proprio ingenio absque doctore, cum non parum laudabile sit eciam proprio ingenio probari, id est excitari. Et hoc est quod subdit: Ingenium docile et sine doctore laudabile est.

Sequitur non quid invenias, ubi Ieronimus commendans intencionem bonam Paulini uult dicere quod ipse non considerat uel attendit quantum doctrine Paulinus a doctore uel per se inuenire possit, sed magis attendit que et qualia discere querat utpote sacram scripturam. Mollis cera: per hoc commendans habilitatem ingenii ipsius Paulini uult dicere Ieronimus quod capax ingenium faciliter specierum intelligibilium receptiuum sicut cera omnium formarum est inpotencia faciliter reducibili ad actum sine eciam doctore extrinseco. Vel plaste: id est, formatore uel ymaginem impressore. Plastes enim dicitur formator et deriuatur a plasmo as quod est formare. Virtute est totum: hoc dicit quia intellectus possibilis, ut dicitur tertio De Anima, est in potencia omnia fieri, id est faciliter, si habilis fuerit, in omnem intelligibilem speciem transmutari. Ex istis colligitur quod discere uolenti tria precipue sunt neccessaria, scilicet ingenii habilitas, inquirendi studiositas et audiendi cupiditas, et hoc est quod dicit uenerabilis Hugo in suo Dydascolon: Tria, inquit, sunt necessaria studere uolentibus: natura, exercitum et disciplina. In natura consideratur ut facile quis percipiat et percepta firmiter teneat. In exercicio attenditur ut labore et sedulitate naturalem spiritum extollat. In disciplina duo considerantur: primo, ut audiendo discipulus fiat; secundo, ut laudabiliter uiuendo mores suos cum sciencia disponat. Quantum ergo ad primum qui doctrine operam dare uolunt, ingenio simul et memoria pollere debent. Que duo, scilicet ingenium et memoria, in omni studio et disciplina ita sibi coherent, ut si desit | alterum neminem alterum ad profectum ducere possit. Sicut nulla prodesse possunt lucra ubi deest custodia et incassum receptacula munit qui quod retundat non habuit. Et ita est in proposito quia ingenium inuenit et memoria custodit sapienciam. Ingenium, dicit Hugo, est uis quedam naturaliter anime insita uel ingenita. Ingenium ergo a natura procedit seu proficiscitur usu uel exercicio uiuatur in moderato labore retunditur et temperato acuitur exercicio. Vnde satis eleganter a quodam dictum est ‘Volo tandem tibi parcas, labor est in karthis. Curre per aera,’ et hoc de ingenio. De memoria autem hic aduertendum est quod sicut ingenium diuidendo inuestigat et inuenit ita memoria colligendo et breuiter summando recolligit et custodit quoniam memoria hominis ebes est et breuitate gaudet. Discere uero uolens colligere debet ea, de quibus prolixius scriptum uel disputatum est ad breuem quendam et compendiosam summam redigere. Et hanc sepius mente reuoluere. Habet namque omnis sermo uel tractacio aliquod uel aliqua principia quibus tota rei ueritas et uis sentencie innittitur. Et ad illa principia cuncta alia referuntur. Debet ergo industriosus studens in omni leccione sermone uel disputacione breue aliquid colligere et summare illud in quo est tota uis negocii et debet istud summatum in archa memorie sue retondere. Et qui talem industriam in studendo habuerit in breui tempore multum proficere poterit. Econtra autem tarde uel numquam proficiunt qui multa perlegunt et audiunt et nichil summatim perstringunt nec in aliquo se figunt. Est et alius modus cito discendi, uidelicet singula audita aut uisa fixe attendere, attenta diligenter pensare, pensata adinuicem comparare, quoniam bonitas iudicii consisit in diligenti rerum in se apprehensione et apprehensarum ad se comparacione relacione differentiarum et conuenienciarum assignacione | et in resolucione, in composicione et huius ex hoc sequela seu illacione. Sunt aliqui ita superficialis ingenii quod quamuis uideant notabiles et mirabiles rerum disposiciones non mouentur ad cogitandum que sit causa talis disposicionis seu habitudinis rei aut quis modus. Econtra reperiuntur alii tam inquisitiui ingenii et ammiratiui, ut in quolibet consideracionem figant et pensare conantur causas, condiciones, mores et fines singularum disposicionum et habitudinum in rebus et illi citissime addiscunt et per se multa inueniunt et ex inuentis subtiliora deducunt.

Iuxta iam tacta in ista materia de ingenio occurunt tria dubia: primum utrum quod natura ingenio uel aliis uiribus non dedit, per exercicium uel studium attingi possit; secundum utrum diuersitas ingeniorum se teneat ex parte corporis solum uel etiam ex parte anime; tertium queritur quomodo proueniat et unde, quod unus est ingeniosus uale ad unam scientiam uel ad unum artificium et ad aliud rudis et ineptus. Ad primum responderi potest quod sic quantum ad aliquid. Vnde Valerius lib. 80 de industria loquens Demostenis dicit: Demostenes cuius commemorato nomine maxime eloquencia consummacio audientis animo obruitur cum ipse inter inicia iuuentute, id est iuuentutis illius artis, scilicet rethorice quam affectabat, primam litteram dicere non posset scilicet B. oris sui uicium tanto studio et ingenio expungnauit ut illa littera a nullo alio expressius proferetur. Deinde per nimiam exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitacione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit et narrat ibi quomodo Demostenes in pluribus uires quas ei natura denegauit industriosa habituacione acquisiuit. De ipso subdit Valerius dicens ‘Est Demostenes cum rerum natura eciam quidem uictor abiit malignitatem nature pertinacissimo animi robore superando. Itaque alterum Demostenem mater alterum industria enixa est.’ Hec ibi. Nec mirum si per sollicitam et ingeniosam assuefaccionem uel exercitacionem homo plura que ei natura negauit acquirere possit cum et tali modo bruta assuefactibilia sint ad actus humanos | ut aues ad loquendum et canes ad diuersos ludos exercendum, qui quamuis ex natura primaria in huiusmodi actus exire non possint, tamen ex natura aduenticia quam consuetudo facit talia consecuntur. Et a fortiori in homine ui exercitacionis et assuefaccionis infirmitas nature miro modo eleuari, adiuuari et supleri potest. Si dicatur tunc supernaturalis gratia Dei naturam solum finite eleuat et fortificat, igitur per assiduacionem exercicii asuefacti natura posset quandoque tantum eleuari et confortari sicut uirtute gracie spiritualis, respondetur quod utraque uia nature eleuatur et iuuatur, scilicet hoc est modis specifice differentibus uel respectu actuum specifice differencium. Et ergo quantumcumque natura uia exercicii et assuefaccionis adiuuetur numquam attingere posset ad talismodi actus quales natura producit adiuuante gracia supernaturali. Et hoc de prima questione.

Ad secundum dubium, utrum diuersitas ingeniorum etc. Respondetur quod secundum aliquos prouenit utroque modo, primo modo ex parte anime et hoc racione essencialis inequalitatis animarum in gradibus essencialium perfeccionum. Ponunt enim multi unum indiuiduum essencialiter perfeccius alio. Secundo modo ex parte anime quia fomes originalis uicii in anima unius esse potest maior quam in anima alterius. Et hoc si talis fomes consequitur gradum concupiscencie in concepcione ut aliqui dicerent. Quod uero magna pars habilitatis et bonitatis ingenii se teneat ex parte corporis nullus dubitat cum opporteat quod secundum modum receptoris specierum sensibilium et sensacionum in uirtutibus organicis ipse intellectus cui huiusmodi deseruiunt melius uel peius apprehendat et iudicet; igitur.

Ad terciam questionem respondetur quod hoc potest prouenire multis modis. Primo ex naturali inclinacione a natiuitate contracta ad obiecta uel ad actus aut habitudines obiectorum talis uel talis sciencie. Habunt enim aliqui naturalem abhominiacionem aliquarum rerum | ut casei uel uini etc. Et ita econuerso aliqui contrahunt naturalem delectacionem uehementem plus ad unam speciem rerum quam ad aliam. Secundo hoc prouenit quodammodo per accidens, utpote qui naturaliter inclinatus est ad auariciam uel honorem etc. Studiosus querit et proficit in scienciis seu artibus quibus huiusmodi consueuerunt acquiri. Tercio modo potest esse quod alicui a puericia tales uel tales res magis obiciebantur et ergo filii dictorum, quia a principio consueuerunt uidere ymagines, habiliores inueniuntur ad pingendum, et ita de aliis. Quarto modo hoc prouenire potest ex imaginacione uel ex habitu parentum generancium eo modo quo Iacob procurabat generari oues uarii coloris, ut habetur Gen. 3 cap.

Sequitur Paulus apostolus: hic in ista parte ne Paulinus fortassis ex predictis nimis consideret de proprio ingenio, cuius exercicium commendatum fuit, ideo beatus Ieronimus proponit hic Paulino humile studium beati Pauli quo multum profecit sub doctore suo, dicens Paulus apostolus. Legatur littera armatus spiritalibus telis, id est scripturarum scienciarum auctoritatibus diligenti studio recte intellectis, que sunt tela quibus et Christus usus est contra diabolum, Matt. 4. Vnde Prov. 30 scribitur: Omnis sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se. Et ad Eph. ultimo: In omnibus sumentes scutum fidei et gladium spiritus qui est uerbum Dei.

Sequitur doceret confidenter: quia quod homo audiendo in publicis scolis a doctoribus approbatis addiscit illud potest confidencius postea docere quam ea que suo ingenio inuenit uel que legit. Ideo beatus Paulus antequam docere uellet studiose et humiliter discere, instituit sub Gamalieli doctore honorabili ut ita ex studio sacrarum scripturarum armatus spiritualibus armis, uidelicet solidis documentis, ualidis argumentis, sanctorum exemplis, prophe|tarum testimoniis et miraculorum subsidiis ueritatem confidenter doceret et eam potenter contra aduersarios defenderet. Ista enim sunt arma spiritualia quibus spirituales hostes inpugnatur. Qui ergo talibus armatus fuerit confidenter docere potest exemplo beati Pauli, qui de huiusmodo armis loquens 2 ad Cor. 9. dicit: Nam arma milicie nostre non carnalia, sed potencia Deo ad destruccionem municionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scienciam Dei et in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium fidei et in promptu habentes ulcisci opportet inobedienciam. Istum passum apostoli hic allegat Ieronimus uerbis que habent in littera non carnalia, quasi dicat in introduccione fidei et eius defensione non utimur nec innitimur fragilibus humanis scienciis et racionibus nec astuciis nec tyrannicis uiolenciis nec carnalibus seu iudaicis scripturarum intellectibus sed armis predictis spiritualibus que sunt potencia Deo, id est que sunt ita potencia et forcia ab ipso Deo uirtutem et energiam specialem eis tribuentem ut non possint resistere omnes aduersarii nostri. Ad destruccionem municionum, id est ad destruendum raciones et allegaciones quibus se muniunt et fulciunt et excusare se uolunt peruersi homines a peccatis et hereticis katholice ueritatis inimici quos omnes uirtute armorum predictorum sumus destruentes, dicit apostolus, et eorum consilia et cogitaciones qualescumque contra fidei ueritatem. Captivitates etiam omnem intellectum: hoc dicit quia ante aduentum christiane fidei intellectus humanus erat quasi uagus et ambiguus, non fixus incertis oppinionibus seu credulitatibus, quibus non liceret contrarium tenere, scilicet quod unus philosophus affirmabat, alter reprobabat. Veniente autem doctrina fidei per Christum limitatus est intellectus humanus et determinatus | ad tenendum certas ueritates et secundum eas uiuendum et Deum colendum. Talem captiuitatem intellectus humani quantumlibet eruditi in humanis scienciis potuit facere Deo cooperante apostolus predicta spirituali armatura inductus.

In ista auctoritate apostoli superius allegata uidetur tangi quintuplex inpugnacio fidei seu religionis christiane que uinci habent per studium et doctrinam sacre scripture, quarum prima fuit et adhuc est per Iudeos innittentes carnali et falso intellectui diuinarum scripturarum. Secundum fuit et est per hereticos et scismaticos qui sua superbia alcius sapere cupientes errauerunt. Tercium est et fuit per philosophos seu per mundi sapientes quibus uidebatur fides christiana racioni et humanis scienciis repungnans et dissona. Quartum fuit per potenciam tyrannicam presidencium qui conati sunt multipliciter minis, tormentis et promissionibus retrahere a fidei Christi et ab eius cultu. Quintum inpugnacio est per uiciosam et peruersam uitam Christianorum et maxime eorum qui presunt; dum enim a Christianis uiciose uiuitur eorum fides et religio ab hiis que foris sunt amplius abicitur et comprimitur et nomen Christi ab ipsis plasphematur. Prima istarum inpugnacionum tangitur ibi: Non carnalia, secunda ibi: Omnem altitudinem, tercia ibi: Et captivantes, quarta ibi: Et omnem inobedienciam. Ex quibus omnibus colligere potestis quam utile et salutare sit studium et exercicium sacrarum scripturarum, et pro remocione dampnabilis mali intellectus et affectus et pro adepcione salutaris et finalis boni ipsius hominis.

Sequitur Timotheum ab infantia: In ista tercia parte capituli tercii, beatus Ieronimus exhortando Paulinum ad studium diligens sacre scripture ex facto beati Pauli probat in triplicii statu scienciam sacre scripture esse necessarium et eius defectum dampnabilem, et hoc ibi Sancta quippe rusticitas. Et primo in statu prelacionis episcopalis, secundo in statu dignitatis sacerdotalis, ibi: Malachias propheta, tercio in statu predicacionis, ibi: Cur Paulus | apostolus? In parte prima ponitur duo exempla: primum de Thymotheo; secundum de Tyto, ibi Tytus precepit. Sentencia prime partis est quod licet Thymoteus apostolus discipulus beati Pauli fuerit ab infancia eruditus in sacris litteris, nichilominus beatus Paulus sollicite ipsum ammonuit ne studium sacrarum scripturarum neligeret sed studiose ipsum continuando semper in earum intelligencia cresceret. Et hoc est quod dicit littera Timotheum ab infancia. Si apostolus episcopo qui a puericia eruditus fuit in theologia precepit ut eius studium ad alia se conuertendo non postponat, quid dicetur de illis qui flore iuuentutis in impertinentibus studiis aut occupacionibus perdito uix in senio incipiunt per accidens studere theologicam? Tamen laudabiliores sunt tales quondam illi qui in iuuentute aliqualiter profecerunt in theologia et successu temporis eam postponunt carnalibus et mundanis occupacionibus se nimis implicantes illis recte dicitur illud apostoli: Sic stulti estis ut cum spiritu ceperitis, carne consummamini?

Sequitur Ne negligat graciam, que data est ei per inposicionem manus presbyteri. Graciam, id est episcopalis status dignitatem quam de gracia Dei adeptus fuit, uel graciam, id est uirtutem spiritualem spiritus sancti quam receperit quando ordinabatur in presbyterum uel in episcopum. Per inpositionem manus prespiteri uel prespiterii, ut aliqui habent, prima ad Timotheum 4o habetur sic: Esto exemplum fidelium in uerbo, in conuersacione, in karitate, in fidei, in caritate, in castitate. Intende leccioni, exhortacioni et doctrine. Noli negligere graciam que in te est, que data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Per prophetiam: id est, ut ibi dicit glossa: per sanctorum eleccionem in qua ex preteritis uidentur dicere qualis futurus sis, uel forte per prophetiam intelligit ibi per inspiracionem spiritus sancti qua cognouit apostolus Thymoteum esse dignum episcopali honore.

Sequitur cum imposicione manuum presbyteri. Potest etiam dici prespiterii quia prespiterium est causa cur manus inponitur uel quia imposicio manuum dat prespiterium ordinato. Tamen melior littera uidetur presbyteri. Et ideo | singulariter ponitur quia in ordinacione episcopi, unus imponit manus aliis consencientibus seu unus principalior. Vel secundum consuetudinem scripture sacre ibi ponitur singulare pro plurali ut presbyteri pro presbyterorum, quia minus tribus episcopis esse non possunt in consecracione unius episcopi.

Vnde ut habetur in decretis di. 65, quesitum enim fuit ab Anacleto papa utrum episcopus posset ordinari a paucioribus quam a tribus epicopis. Et respondit quod non, et hoc exemplo beati Iacobi Ierosolimitani episcopi qui fuit ordinatus a tribus: scilicet, a Petro, Iacobo et Iohanne. Et in hoc dederunt apostoli formam suis successoribus ut ad minus a tribus episcopis ceteris consencientibus consecretur episcopus. Sed si in hoc facto apostoli formam dederunt quod episcopi consecracio non ualet nisi a tribus episcopis fiat, uidetur eciam in eodem facto apostolos formam dedisse quod non ualet consecracio episcopi nisi concurrat uerus papa uel eius spirituale mandatum aut consensus, quia episcopus Ierosolimitanus consecratus fuit a tribus, inter quos unus fuit papa, scilicet beatus Petrus. Si ergo papa uel eius mandatum spirituale est ad consecracionem episcopi necessarium, quid erit de consecratis tempore alicuius scismatis ad mandatum huius uel illius gerentis se pro papa, quorum utique unus non est papa tempore scismatis in ecclesia, sicud sepe fuit factum et nunc precipue in ecclesia fit? Et quia error presbiterii uel consecracionis est periculosus ualde quasi ydolatria que committeretur circa sacramentum Eucharistie si aliqui non essent presbyteri aut episcopi qui se pro talibus gerunt. Ideo salubre et utile esset pro salutem animarum hoc tempore circa hanc materiam aliquantulum considerare ut succurreretur periculo; eciam aduerteretur quantum periculum animarum imminet cum scisma circa summum pontificum est in ecclesia et perseuerat nullo se interponente sicut modo est. Et ut appareat magis unde periculum, aduertenda est moderna ordinacio uel consuetudo ecclesie secundum quam non iuxta tenorem iuris antiqui fit consecracio episcopi. Sed papa non committit specialiter consecracionem alicuius in episcopum alteri episcopo cui placet ut coassumptis aliis episcopis consecracionem conferat. Ex quo sequi uidetur quod si commit|tens secundum ueritatem non est papa quod ille episcopus cui comissio fiebat non plus conferat ordinem episcopalem quam si a nullo iussus coassumptis aliis episcopis consecraret. Quid sciendum sit de consecracione episcoporum et presbyterorum tempore scismatis sub altero duorum qui secundum ueritatem non est papa, diffuse protractaui in quadam epistola alias, ideo hic supersedeo.

Sequitur Tito precepit. Hic ponitur secundum exemplum. Et est sentencia quod secundum apostolum Paulum oportet episcopum specialiter esse doctum in scripturis sanctis, ut possit subditos efficaciter exhortari et peruersoribus Christiane uite et doctrine potenter resistere. Hanc sentenciam tradit beatus Ieronimus sub his uerbis: Tito precepit. Legatur depinxit, id est uirtutibus depingendum et ornandum descripsit, ad Tytum primo dicens oportet episcopum esse sine crimine etc. Et apte dixit beatus Ieronimus depinxit, scilicet scienciam et uirtutibus episcopo propris tamquam quibusdam coloribus celestibus. Sed si huiusmodi celestis uirtutum pictura qua apostolus ubi supra columpnas ecclesie, scilicet episcopos et prelatos, depinxit usque hodie perdurauerit, iudicate; et non pocius quasi in toto disparuerit aut truncata sit, an ne quemadmodum ueterum parietum picture deperire solent, quod ita in proposito ille spirituales picture iam disparuerint, utpote puluere auaricie, uento superbie, macula luxurie, aqua carnalis concupiscencie aut uoluptuose uite; uel omnibus illis similiter dissipate et permutate sint hodie ille antique uirtutum picture in episcopis et prelatis ecclesie. In Lamentacionibus Ieremie scribitur quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. Respondetur quod certe predictis modis quibus eciam preciosa pictura corporalis discolorari consueuit et dissipari.

Sequitur scienciam quoque in eo eligat. In eo, id est Tytus in seipso inter ceteras uirtutes doctrinam sacram tamquam episcopali statuit magis necessaria eligat, uel in eo scilicet in episcopali statu noticiam diuinalium scripturarum preeligat. Vnde Salomon factus rex orauit principaliter diuinam proscientiam et prudencia regitiua populi sibi commissi et exauditus fuit a Deo et commendatus | ut patet 3 Reg.

Sequitur sancta quippe rusticitas. In qua parte incipit quartum capitulum huius epistole iuxta priorem diuisionem, in qua ostenditur quod defectus sciencie sacre est dampnabilis percipue in statu episcopalis dignitatis de quo hic loquitur beatus Ierominus, et est sententia quod non sufficit episcopum esse rudem et simplicem licet sanctum. Sed oportet ipsum in doctrina sacra esse notabiliter doctum et exercitatum propter defensionem ecclesie. Vtrumque enim in episcopo requiritur secundum istud prima ad Thymo. 4o: Attende tibi et doctrine: insta in illis. Et hoc est quod dicit hiis uerbis beatus Jeronimus: Sancta quippe rusticitas, id est indocta uel illiterata sanctitas maxime episcopi, illa solum sibi prodest per sanctitatem et non aliis per doctrinam et predicacionem. Quantum edificat ex vite merito exemplo Christi, tantum nocet, scilicet occasionaliter, quando infirmos in fide et moribus exhortacionibus non roborat, nec fama doctrine hereticos terret si destruentibus, scilicet hereticis, ypocritis, tyrannis et publice uiciosis Christianis non resistit. Illi scilicet designantur per uulpeculas paruulas demollientes uineam domini Sabaoth Cant. 2o quibus sancta rusticitas resistere nequit. Vnde glosa ad Thy. 1. Innocens est sine sermone conuersacio, sed quantum prodest exemplo tantum nocet silencio. Nam et latratu canum et baculo pastorum arcendi sunt lupi et depellende uulpes de uinea domini. Et quantum ad ista duo, scilicet sanctimoniam uite et excellenciam doctrine, episcopi sunt in quadruplici differencia, nam in quibusdam est communis litteratura et sancta uita, in quibusdam communis uita et magna litteratura, in quibusdam et sancta uita et excellens sciencia, in quibusdam uero communis uite et communis uita...in quibusdam uero huius temporis nec sciencia nec uita. Et uidetur iuxta predicta quod ad regimen episcopatus plus ualeat communis uita et excellens sciencia et prudencia quam rusticitas et sancta uita; patet ex hoc quod allegatum est 3o Reg. de Salomone. Etiam Ierominus hic dicere uidetur quod episcopo inter ceteras | uirtutes sui status preeligenda est doctrina sacra, quare etc. Ex istis elicitur correlarie quod ecclesie destruccio et fidelium turbacio per insolenciam hominum uiciosorum et per astuciam hereticorum et scismaticorum culpabilis imputatur negliencie uel rusticitati episcoporum et aliorum prelatorum ecclesie.

Sed quid diceretur si forte in episcopo est rusticitas, id est indocta ruditas et nulla sanctitas sed pocius fatuosa secularitas, mundalis pompositas, tyranica tempestas, insaciabilis cupiditas, carnalis uoluptas et similia. Certe talismodi episcopalis rusticitas uerius totalis peruersitas non solum destruit ecclesiam Dei, non resistendo destruentibus predictis, sed scienter per se eam et confundit et destruit suo statui exercendo actus contrarios propriis actibus episcopalis status penitus neglectis et abiectis qui describuntur in iure.

Sed tamen quero hic utrum fortassis moderni temporis status ecclesie requirat tam seculares et magnificos status spiritualis prelature. Et uidetur quod sic multis rationibus: tum primo propter multitudinem malorum et proteruiencium Christianorum terrendam, tum propter latentes hereticos et insidiantes Iudeos et gentiles reprimendos ne exurgant, tum propter bona temporalia contra potentes laicales potestates et tyrannicas ciuiles communitates defendenda et conseruanda. Item ut res publica temporalis seu ciuilis magis secundum Deum et magis conformiter spiritualibus conformetur seu gubernetur, uidetur expediens episcopos temporisare et secularibus principibus se applicare. Quia secundum apostolum animalis homo non sapit ea que Dei sunt, spiritualis autem omnia diuidicat; igitur. Item postquam ecclesiam erat plantata per rudes et indoctos Deus suscitauit tempore opportuno doctores in scripturis diuinis et humanis famosos alte dignitatis in ecclesiam ad resistendum spiritualibus inimicis, scilicet hereticis scismaticis et aliis infidelibus. Sed cum ecclesia eciam indigeat defensione in suis temporalibus neccessariis pro diuino cultu conseruando apparere uidetur quod magnificus et diuinalis status episcoporum et prelatorum | ecclesie eciam tempore aliquo fuerit oportunus ex causis predictis et consimilibus. Sed in contrarium uidetur quod hec non sufficiant excusare status ecclesiasticos modernos sed quod fuit magis ad excusandum excusaciones in peccatis et quod huiusmodi persuasiones et raciuncule sint quedam cecamenta quibus multi excecati ambulant in uiis peruersis, estimantes se recte ambulare iuxta illud: Est uia que uidetur homini bona cuius tamen nouissima ducunt ad interitum. Experiencia enim docet et docuit quod ecclesia sub talibus ecclesiasticis statuum pompis et excessibus non credit nec intensiue in sanctitate nec extensiue in fidelium multitudine, sed et in temporalibus et spiritualibus decreuit et dissipata est, ut uidetur. Quoniam nichil uidetur tantum turbare ecclesiam Dei quam statuum confusio et transgressio limitum in quolibet eius statu. Quemadmodum enim ex dislocacione membrorum corporis humani, quod habet similitudinem tocius corporis politici ecclesie, consurgit uehemens dolor et discrasia tocius corporis et tandem mors, quia impeditur influencia cordis in membra dislocata. Ita est in proposito de pernixcione et confusione statuum ecclesie in eorum operacionibus propriis propter, quod dicitur Thy. 2o: Nemo militans Deo implicat se secularibus negociis. Et ita ad Thess. 4o: Rogamus uos fratres ut uestrum negocium agatis etc. Quilibet enim status est determinatus aliquibus propriis operacionibus sicut et quelibet res naturalis et quelibet orbis celestis a qua non debet degenerare uel exorbitare nec in sursum nec in deorsum, et quociens secus fit turbatur compago tocius corporis politici ecclesie Dei. Et si quandoque episcopi uel prelati postulentur ad consilia principum secularium, quibus nequaquam se ingerere debent et absque principium offensa non possunt se de hoc excusare, propter hoc non debent limites sui status periculose eis et animabus subditorum transgredi et ea que alterius status sunt sic exercere ut operaciones suo statui proprias omnio negligant. Vnde beatus Augustinus 19 de Ciuitate, capitulo 19 dicit quod epicopus non debet | sic uacare uite actiue ut totaliter obmittat contemplatiua ne obruat in illa necessitas si ueritas totaliter dimittatur.

Sequitur Malachias propheta. In ista parte secundum priorem diuisionem adhuc ostendit beatus Ieronimus scienciam theologicam esse necessariam in statu episcopalis sacerdotalis dignitatis, et hoc testimonio prophetarum et diuinarum scripturarum. Et primo assumit beatus Ieronimus pro illa conclusione auctoritatem que scribitur Malachie primo, dicens Malachias propheta. Et uult dicere beatus Ieronimus quod in tantum pertinet ad sacerdotes scire legem Dei et diuinarum scripturarum habere plenam noticiam quod Deus prophetam requisiuit talem noticiam in sacerdotibus. Vnde super illud labia sacerdotum custodiunt scienciam dicit glosa: si sacerdos de lege interrogetur, doceat et resistentes conuincat, alioquin dignitatem frustra iactat cuius non habet operacionem. Et super illud Agg. 2: Interroga sacerdotes legem Domini, glosa dicit sacerdotum est sciencie legem Domini. Et ad interrogacionem de ipsa respondere si sacerdos est, sciat legem domini. Si ignoret legem domini, se ignorat esse sacerdotem. Et in Deuteronomio legimus cap. 22o. Ex qua auctoritate eliciuntur duo documenta. Primum est quod quidquid natum fuerit questionis in hiis que ad religionem Christianam pertinent, ut est status ecclesie et populi salus spiritualis, referendum est ad sacerdotes et eorum consilium et non ad consilium laicorum. Immo et laici presides in dubiis et perplexionibus suorum negociorum consulere habent patres suos spirituales, scilicet episcopos expertos et exercitatos in sciencia legis diuine et ad ipsos pocius recurrere quam ad deum Akaron uel alia astra consulere aut nescio quos alios supersticiosos interrogare super factis suis. Vnde reges et alii boni presides laicales populi Israheli in suis dubiis et anxietatibus olim non consuluerunt astra nec supersticiosos, sed consuluerunt dominum per suos sacerdotes, ut multipliciter patet ex libris Iudicum et Regum. Multo ergo magis principes et presides seculares populi christiani ita facere debent et magis peccant | contrarium facientes quam illi fecissent propter pleniorem et clariorem scienciam et spiritualiorem uitam que in Christianis et esse debet. Secundum documentum est quod processu addiscendi solito et maturo proficere uolentes interrogare debent a principio de semitis antiquis et inniti debent tradicionibus precedentium uirorum hoc est autenticorum et non solum propriis adinuencionibus in quo modo addiscendi multi phylosophorum errasse uidentur.

Sequitur iustificaciones tue: quasi diceret ille consolabor in exilio huius uite legendo et cognoscendo in sacris scripturis effectus diuine iusticie in punicione malorum; uel per iustificaciones intelliguntur iusta mandata Dei quorum obseruacio meretur premium apud Deum. De quibus dicitur iusticie Domini recte, letificantes corda Dauid. Ex quo apparet quod de intencione Ieronimi fuit primum psalmum esse factum a Dauid, qui tamen ab aliis ponitur factus ab Esdra.

Meditabitur die ac nocte. In quo innuitur quod spirituales uiri ut sacerdotes et alii occupacionibus obmissis que ad rem non pertinent uacare debent iugiter et incessabiliter sacris litteris et eorum studio pre omnibus diligentissime insistere.

Hic queritur qua de causa tantum et tam multipliciter precipitur scienciam diuinorum scripturarum episcopis et sacerdotibus. Respondetur quod hoc fit quia situs et gradus sacerdotalis dignitatis in ecclesiastica ierarchia exigit et requirit nedum competentem litteraturam et communem sanctitatem, sed immo quondam perfeccionem in talibus, qua ipsi excedant eos quibus presunt in uirtute sicut eos excedunt in honore et dignitate. Et hoc ideo quia ad sacerdotalem statum pertinet exercicium trium actuum ierarchicorum qui secundum Dyonisium sunt purgare illuminare et perficere. Purgare quidem eis commissos ab errore credendorum, ab ignorancia agendorum et ab omni macula uiciorum. Et purgatos sic illuminare de credendis, agendis, de sperandis et timendis et ulterius sic illuminatos assiduis doctrinis et exhortacionibus perficere in fide et uirtute. Indiget ergo prelatus et parochialis sacer|dos ad quem predicti actus ierarchici pertinent nedum scientia plena, sed et sancta uita quia tertius actus ierarchicus est perficere quod non solum potest fieri uerbo doctrine sed oportet concurrere exemplum sancte uite, ex qua procedant deuote orationes, sacramentorum applicaciones et acceptabiles Deo sacrificiorum oblaciones et satisfacciones pro peccatis populi christiani. Debent enim et tenentur ex ordine ecclesiastice ierarchie episcopi et sacerdotes deuotis oracionibus, ieiuniis, penitenciis et aliis huiusmodi spiritualibus exerciciis in perfeccionem populi in huiusmodi supplere et per talia Deum ipsi communi populo placare. Sicut legimus sub antiqua lege sacerdotes et prophetas fecisse qui compacientes tribulacionibus populi steterunt in confraccione in conspectu Dei et interposuerunt se inter Deum et populum deuotis oracionibus et duris et diuturnis affliccionibus sepe inpetrauerunt gratiam populo tribulato, sicut Moyses, Aaron, Daniel et ceteri; dimitto allegaciones. Cum ergo sacerdotes et principes sacerdotum noue legis perfecciores et diuiniores esse debent sacerdotibus antique legis, multo magis se debent affligere et deuocionibus dare pro dissipato et tribulato populo christiano eis commisso. Quod si faciunt uos nouistis et ipsi uiderint. Ecce iam percussa est grauiter sancta mater ecclesia in capite, ymmo gladio iniquitatis diuisum est capud eius in duas partes, duobus pro papatu contendentibus, scilicet Vrbano et Clemente et doloribus ipsius quis compacitur. Ecce facta est sancta mater ecclesia ridiculum, quasi monstrum biceps et filii sui quos enutriuit et exaltauit non erubescunt. Et quis iam uerus et legittimus sancte ecclesie filius ipsius tot et tanta mala et incommoda audiens et ponderans non ingemescit et dolore cordis non affligitur intrinsecus? Quis non ploret audiens matris sue tot molestias? Quis silebit et non queruletur? Quis eciam non altisone clamabit querendo et exhortando, undecumque ad succurrendum amantissime matri sue que ipsum spiritualiter uouet et a qua tot bona recepit? Timeo si non clamauerint quorum interest cito clamabit contra eos in uindictam orbis terrarum.

Sequitur Daniel in fine | sacratissime visionis. In ista parte ostendit beatus Ieronimus eruditam iusticiam rustica sanctitate meliorem, dicens litteraliter quod Daniel dicit in fine sanctissime uisionis iustos fulgere sicut stellas et intelligentes, id est doctos, quasi firmamentum, ut habetur Daniel 12o capitulo. Dicitur autem sacratissima illa uisio quia est de incarnacione uerbi et morte eius et de die iudicii. Vel dicitur sacratissima quia secretissima propter difficultatem misterii, altitudinem quasi firmamentum, quod eminencius est, et non unius sed omnium stellarum fulgore lucet, prima ad Cor. 14o: Alia est claritas solis, alia claritas lune, et alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate. Et ita sanctus a sancto, doctus a docto et beatus a beato.

Sequitur Videns ergo quantum ille inter se distent iusta rusticitas et docta iusticia, id est simplices sancti et sapientes iusti qui instruunt alios. Alii enim stellis, alii celo comparantur, quamquam iuxta ebraicam veritatem vtrumque possit intelligi. Ita enim apud eos legimus Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti. Et hoc quantum ad premium essenciale. Et qui ad iusticiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitates. Quamuis unica sit eternitas, tamen comparata ad dierum et omnium ymaginabilium seculorum multitudinem que complectitur eternitates dicitur, uel subditur eternitates pro euiternitates, que tot sunt quot sunt res eue, id est aperte post perpetue. Videntur hic in auctoritate Danielis tangi duplices docti qui racione intelligencie specialiter fulgebunt in beatitudine, uidelicet docti pure contemplati qui profundis et altis celestium meditacionibus ampliori inflamantur deuocione et karitate. Alii sunt docti qui exercicio exterioris predicacionis uel leccionis erudiunt iusticiam et ueritatis intelligenciam, et illi merentur aureolam que sequetur doctrine exercicium et non doctoris tytulum, qui stellis comparantur in littera propter premium accidentale uel aureolam qua spirituali quodam fulgore scintillant ex modo merendi sicut et martires et uirgines. Differencia ergo est inter doctos solum et inter doctos qui eciam sunt doctores, qui eciam sunt in triplici differencia. Sunt enim doctores tytulares seu facti, sunt doc|tores re et opere non graduati et doctores pastorales ordinarii, de quibus Matt. 5o: Vos estis lux mundi et ad Eph. 4o: Qui ascendit super omnes celos et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummacionem sanctorum in opus ministerii, in edificacionem corporis Christi, uidelicet mistici quod est ecclesia. Ex quibus patet quod Christus ascendens in celum commisit fidelium gubernacionem et illuminacionem non angelis sed hominibus spiritualioribus et illuminacioribus, unde et beatus Augustinus in prologo libri de Doctrina Christiana dicet quod licet Deus posset singulos homines per angelos edocere, tamen instituit ut homines se mutuo doceant, ut ipsa, inquit, karitas habeat aditum refouendorum inuicem animorum. Et illud dictum ipse ibi declarat duplici exemplo. Primum est quod spadonem illum seu eunuchum in actibus apostolorum non docuit angelus diuino oraculo, sed Philippus apostolus. Secundum exemplum est quod Moyses a Yetro socero suo alienigena tum cum ipse Moyses esset homo maxime prouidus, tum quia minime superbus consilium accepit ab illo gentili de regime populi Dei. Idem patet de Cornelio quem misit angelus informandum ad beatum Petrum, et ita de multis. Hec dico ut appareat quod iuxta diuine disposicionis ordinem inter homines, sicut et inter angelos esse debet ierarchia, id est sacer principatus ordo quo infima per media reducantur ad suprema, iuxta regulam beati Dyonisii in libro de Ecclesiatica Ierarchia dicentis quod lex sacratissima diuinitatis est ultima per media reducere in suprema et hoc ut tactum fuit in leccione precedenti partes actus ierarchicos qui sunt purgare, illuminare et perficere. Ad cuius declaracionem, ut appareat quam inexcusabiliter obligentur ex ordine diuine disposicionis doctores tercio modo sumpti scilicet pastorales ordinarii ad illuminacionem populi Dei uerbo predicacionis et sacre erudicionis, aduertendum est quod secundum | beatum Dyonisium tocius uniuersi est triplex ierarchia, scilicet suprema, media et infima. Suprema est super celestis et diuina; media celestis et angelica; infima subcelestis et ecclesiastica. In suprema est trinitas personarum; in media est trinitas ierarchiarum; in infima est trinitas statuum ad erudicionem et direccionem hominum diuinitus ordinatorum. Et quamuis in diuina seu supercelesti ierarchia non sit ordo reduccionis infimi ad supremum, cum tres diuine persone sint eque perfecte, tamen ibi est ordo originis et processionis et quasi cuiusdam auctoritatis. Nam ibi est persona que est a nulla et a qua omnes alie, scilicet Pater. Et ibi est persona que est ab alia et a qua est alia, scilicet Filius. Et ibi est persona que est ab aliis et a qua nulla, scilicet Spiritus sanctus. Nec possunt in diuinis plures intelligi combinaciones. Hec est ierarchia summa et diuinissima omni perfeccione et uirtute redundans cui conformis fieri pro capacitate in sapiencia, in pace, in sciencia et omni bonitate laborat et angelica et ecclesiastica ierarchia. Vt ergo talem deformitatem angeli attingant diuisi sunt in tres ierarchias, quarum suprema illuminat mediam et media infimam. Suprema autem summus ierarcha uniuersi ipse Deus irradiando illuminat. Et ad instar huius deiformis angelice beatitudinis est disposita ecclesiastica ierarchia. Ita uidelicet quod in illa est trinitas statuum, scilicet supremi, medii et infimi. Supremus status est prelatorum; medius regularium; tercius et infimus laycorum. Istos tres gradus status tangit Christus Matt. 24o sub methaphora existencium in agro, in lecto et in mola. Dicitur enim ibi: Erunt duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur etc. Secundum beatum Augustinum in agro sunt qui in ecclesia presunt; in lecto sunt qui contemplacioni uacant; in mola sunt qui mundana tractant. Et bene dicitur talium status mola, quia multis curis et distraccionibus agitatur et quasi per girum humanas mentes uertit et ro|tat.

Primus itaque status secundum Augustinum est rectorum, secundus est celebum, tercius coniugatorum. Alia inquit Augustinus genera hominum quam hec tria, uel hos tres status non legimus. Supremus ergo ecclesie status prelatorum est et continet tres gradus, scilicet supremum, medium et infimum. Supremum tenebat Christus homo. Ipse enim est et erat caput ecclesie principale et primarium. Medium gradum tenebant apostoli. Infimum gradum tenebant 72 discipuli. Supremus ergo omnium sub Deo est Christus homo caput et monarcha tocius ecclesie in spiritualibus et temporalibus, sicut ipse dicit Math. ultimo: Data est michi omnis potestas in celo et in terra. In ipso secundum beatum Dionysium quinto capitulo Ecclesiastice Ierarchie perficitur et completur omnis nostre ierarchie disposicio. Ipse enim in altum proficiscens oportuno ordine diuini regiminis ecclesiam disposuit unum principem uicarium suum relinquens in terris qui esset caput et monarcha tocius ecclesie militantis ut sicut in tota ierarchia uniuersitatis encium que nolunt male disponi, 12o metaphysice, est unum principans simpliciter primum scilicet Deus, sic in tota ecclesia militante esset deuenire ad unum primum monarcham a quo procederet disposicio et illuminacio, purgacio, perfeccio tocius ecclesie militantis. Et qui supremus in subcelesti ierarchia reciperet illuminacionem in casibus opportunis ab infimo ordine ierarchie angelice. Secundum gradum ecclesiastice ierarchie tenebant apostoli, quorum uicem et statum modo tenent episcopi, ut patet per beatum Augustinum super illud Psalmi: pro patribus tuis nati sunt tibi filii etc. Tercium gradum tenebant 72 discipuli Christi, quorum uicem et locum tenent presbyteri curati, qui eciam potestatem erudiendi in suis antecessoribus a Christo immediate receperunt et ab ipso missi sunt. Vnde Luc. 10o dicitur: Post hoc designauit Dominus et alios septuaginta duos discipulos, et misit eos etc. Sequitur: Ecce ego mitto uos sicut agnos in medio luporum etc. Vnde apparet quod Christus misit eos, et non apostoli. Sic ergo apparet qui secundum diuini principatus ordinem, qui ierarchia uocatur, sint ordinarii ecclesie doctores, ad quos inexcusabiliter racione qualitatis et altitudinis | sui status pertinet illuminare populum Dei et ceteros actus ierarchicos exercere. Ex hiis aduertere potest quilibet ad qualia et quanta se obligat qui uel papatum uel episcopatum uel pastoralem presbyteratum eciam oblatum assumit. Taceo de illis qui sepe in sue dampnacionis precipicium magnis conatibus celum et terram mouentes et promoueantur talibus se importune statibus ingerunt quorum actus et operaciones proprias facere nesciunt, uel si sciunt inpertinentibus dediti negociis dampnabiliter negligunt propter immobilem diuine disposicionis ordinem eos ascenderentem.

Secundus status ecclesiastice ierarchie secundum Augustinum erat celibum uel religiosorum. Qui status superficialiter transeundo similiter habet tres gradus: in principio sunt abbates uel magistri generales, in secundo priores, in tercio conuentuales frates.

Tercius status ecclesiastice ierarchie est laicorum, qui similiter tres gradus continet. In principio sunt seculares principes, in secundo milites, in tercio laici uulgares.

Hec introduxi ut quilibet uideat quam alte uel quam basse situetur in ordine sacri ecclesiastici principatus uel ierarchie, et nemo sui situs aut gradus limites transgrediatur in sursum uel deorsum. Sed quilibet aduertat ad que secundum huius diuini ordinis disposicionem obligetur et in illis persistat fideliter. Volui eciam perfunctorie tangere tres uniuersitatis encium ierarchias, ut apparet diuinus ordo regularis et processus ordinarius erudicionis et illuminacionis hominum ab hominibus, et hominum ab angelis, et angelorum a diuinis personis, quia Filius et Spiritus sanctus a Patre eternaliter per plenitudinem lucem diuinitatis receperunt. Et ut pateret quam obest saluti fidelium et quam uergit in dampnacionem plurimorum quando doctus diuinitus institutus ecclesiasticus ordo uel ierarchia uacillat aut confunditur et maxime quando caput eius diuiditur seu nutat; hoc enim impedit debitam influenciam uitalem et sensificam capitis in cetera membra, sine qua influencia cito totum corpus tabet et marcescit. Et ergo summa diligencia | uigilandum est ne hoc contingat. Et si quandoque contigerit, summa uigilancia principiis obstandum est, ne dum morbus seu distrasia nimis inualuerit et indurata fuerit, sero medicina paretur.

Elici eciam potest ex dictis quodammodo quedam causa et racio quare modo cessent speciales illuminaciones et inspiraciones hominum ab angelis que olim habundabant. Responsio potest esse quia quando homo facit debitum ut de salutaribus erudiatur, si non est doctrina inter homines qua erudiri possit, consequens est ut iuxta diuinum ordinem illuminetur ab angelis. Et ita eciam erat et est de profundis misteriis diuinis que ultra hominem sunt pro quibus erat opus reuelacione. Modo autem quia terra plena est sciencia Domini et de omnibus sufficienter erudita est ecclesia christiana, ita quod si diligenciam uolunt facere quorum interest et diligenter addiscere ex scripturis que debent scire, possent omnia negocia et omnem casum salubriter expedire et discutere et ita uidetur quod expectare iam reuelacionem diuinam in casibus eciam arduis sit temptare Deum, ex quo Deus sufficienter illuminauit ecclesiam in omni sciencia, scilicet diuina et humana.

Sequitur Cur Paulus apostolus. Hic consequenter ad predicta ostendit beatus Ieronimus eciam ex diuina disposicione et eleccione necessitatem sciencie sacre scripture, precipue in statu prelatorum, qui sunt ordinarii doctores succedentes apostolis ut episcopi. Et hoc probat Ieronimus per beatum Paulum, qui propter scripturarum scienciam quam acquisierat assumptus fuit a Deo in statum apostolatus. Et hoc est quod dicit littera Cur Paulus etc.

Cur Paulus vas eleccionis quasi diceret quare ipse electus siue assumptus fuit, ut quasi uas preciosum portaret uerbum predicacionis per mundum Act. 9o: Vas eleccionis est mihi iste, ut portet nomen meum. Et respondit Ieronimus nempe quia vas legis et sacrarum scripturarum armarium, quasi diceret ideo ad hunc statum elegit Dominus Paulum quia uidit ipsum ex scripturarum diuinalium plena noticia spiritualiter ydoneum. Ex quo facto elici potest documentum quia in eleccione ad statum episcopatus qui succedit apostolatui principaliter et magis attendi debet | in persona eligenda doctrina et sciencia diuine legis quam sciencia litis uel iuris ciuilis et magis quam nobilitas generis aut quantitas secularis potestatis. Causa est quia talis doctrina est ad perficiendum spiritualia statui episcopali debita, nobilitas uero generis et potestas secularis ex potentibus amicis, si prodest ecclesiis, hoc esset pro temporalium defensione et conseruacione que sunt accessoria. Et dixi notanter “si prodest ecclesiis,” et non magis quandoque obest, dum illi qui ex genere reputantur illustres secundum seculi dignitatem, uolunt habere magistros sumptuosos et preciosos status iuxta consiwetudinem generis sui, in quibus certe dilapidantur bona ecclesiasticarum. Et iterum dum animosi facti ex consideracione sui magni status nobilitatis et potestatis ex facili causa mouent guerras secularibus principibus uicinis eorum, et per hoc destruuntur et ecclesiarum temporalia et negliguntur earum spiritualia. An dicam uerum, iudicare possunt qui modernos status episcopatuum noscunt et eos ad status pristinos comparare uolunt. Et nisi fallar, uidebunt quanta bona et quanta diuina olim fuerunt ecclesiarum que modo uel alie nata sunt uel irreuertibiliter obligata. Et si illa que predixi in causa sunt uel fuerunt uos nouistis; non plus de hoc.

Consequenter circa responsionem beati Ieronimi ad questionem quam hic format, uidelicet, Cur Paulus apostolus vas eleccionis? Et respondet quod ideo quia doctus in lege et scripturis. Si illa responsio est ualida, queritur quare ergo Deus non elegit eciam Gamalielem doctorem sancti Pauli et Nycodemum de quo Christus dixit: Et tu es magister in Israel? Et quare tunc elegit Petrum et alios piscatores rusticos pro introduccione et fundacione fidei et non magis episcopos uel alios legis doctores. Responsio communis est quod Deus sic fecit, ne introduccio fidei et religionis christiane putaretur humana adinuencio aut quod attribueretur humane industrie. Sed magis fidei primordia |  ascribentur ex toto supernaturali diuine gratie. Voluit tamen Deus postea et Paulum et alios doctores in lege et scripturis in quibus Christus reuelatus fuit uocare, ut Iudei uidentes eciam doctos in eorum lege ad Christum conuersos non possent dicere simplices propter scripturarum ignoranciam a principio deceptos fuisse. Eciam ut essent qui humano modo inducendi et disputandi Iudeos ex lege propria conuincerent. Sed quare tunc non uocauit sic Gamalielem et Nycodemum docciores forte in lege quam erat Paulus? Respondetur quod esto quod docciores Paulo fuerint, aliam tamen humilitatem uel aliud Deus preuidet futurum in Paulo uocato ad statum apostolatus quam alii fecissent. Non enim cuilibet expedit pro sua salute quilibet status indifferenter, sicut enim Deus pluribus subtrahit, id est non largitur, status dominii temporalis aut spiritualis, quia scit de unoquoque qualis esset, si esset in tali potestate uel statu constitutus. Et ita multis propter mala que facerent aut propter tyrannidem quam exercerent si in potestate essent prouidendo eorum saluti non largitur eis statum honoris temporalis. Et similiter a statibus spiritualium dignitatum sepius electos Deus subtrahit, ne sint eis in ruinam. Vnde patet quod talibus statibus non est se ingerendum, sed uix legittime oblati sunt cum timore assumendi, quia principatus probat uirum. Et ergo nescit homo qualis in eo futurus est. Vnde dicit beatus Augustinus 9o de Ciuitate Dei quod quia episcopatus est nomen operis et non honoris, illam sarcinam, si nullus imponit portandam, uacandum est ueritati, si autem imponitur, portandam est propter karitatis necessitatem, non propter propriam utilitatem. Et est de intencione sancti Augustini ibi quod episcopatus fastigium non est prosequendum cum non imponitur, sed pocius est uacandum studio ueritatis. Ex premissis apparet quod non debent multum dolere serui Dei si non promoueantur ad altos status et gradus in ecclesia, quia cogitare debent quod in hoc Deus prouidet magis saluti eorum.

Deinde dubitatur | circa hoc quod dicit hic beatus Ieronimus causam eleccionis beati Pauli a Deo fuisse, quia ipse fuit plene doctus in lege diuina. Hoc enim uidetur esse communiter contra doctores sanctos et alios qui dicunt diuinam eleccionem esse simpliciter gratuitam et nullam causam nec aliquod meritum respectu ipsius esse ex parte creature, ut patet clare ad Romanos. Responderi potest quod hoc uerum est de eleccione predestinatam ad felicitatem eternam, secus autem esse uidetur de eleccione qua Deus aliquem eligit ad aliquem statum, ut est apostolatus uel episcopatus etc., ut illius status operaciones exerceat, nam ibi uidetur Deus attendere eligende persone habilitatem et ydoneitatem respectu status illius, quemadmodum beatus Ieronimus hic uidetur intendere. Sed uidetur quod si diuina eleccio uel predestinacio alicuius ad aliquem ad certum statum habet causam ex parte creature, quod omnino eodem modo saluari possit causa predestinacionis respectu felicitatis eterne, quod communiter est contra omnes doctores. Et ideo sustineri potest utraque eleccio est simpliciter gratuita et quod omnia que insunt predestinato ad execucionem termini predestinacionis sunt effectus et non causa ipsius. Et tunc ad dictum beati Ieronimi responderi potest quod ipse uocat erudicionem Pauli in lege causam eleccionis eius ad apostolatum ex eo quod erat disposicio conueniens quam presupponunt actus illius status. Vel dicitur causa eleccionis quia humano modo ad eligendum aliquem ad talem statum sciencia consueuit attendi. Vel dicitur quod ly quia in littera non sumitur proprie causatiue sed consecutiue quasi diceretur: ille qui prius fuit scripturarum armarium consequenter est electus ad statum apostolatus.

Circa ista aduertendum est quod quandoque diuina eleccio uel promocio ad statum apostolatus uel episcopatus uel doctoratus est effectus diuine predestinacionis eius qui eligitur, sicut fuit in beato Paulo, quandoque uero non, sicut fuit in apostolo Iuda; quandoque est effectus predestinacionis aliorum; quandoque uero talis eleccio est effectus demeriti popularium quia propter peccata populi Deus facit regnare yppocritam uel dat eis principes pueros uel effeminatos; quandoque est effectus ire Dei satis facientis inportuno conatui hominum | et hoc modo primo Reg. Deus dedit populo regem Samuelem. Quandoque collacio dominii uel alti status est premium presentis iusticie uel moralis uirtutis, ut patet 2o de Ciuitate Dei cap. 12o, ubi dicit beatus Augustinus quod quia Deus non erat daturus Romanis hereditatem eternam, dedit eis pro suis operibus bonis diuicias et gloriam mundi, nimirum quia talia bona querunt et pro eis laborant filii huius seculi quibus non est pars in hereditate eterna, et ideo ipsos talibus remunerat, cum aliquid boni egerunt. Cum enim prescitos uel dampnandos contingat sepe habiliores esse et ydoniores aut per dona naturalia uel per dona Dei gratis data, que receperunt ad gubernandum populum quam predestinati uel electi Deus largitur ipsis sepe uel forte sepius dignitates et status altos gubernacionis non propter ipsos sed propter pacem et conuenienter gubernacionem subditorum, quos sepe amatores honorum diuiciarum et dominiorum, ymmo tyranni feruencius defendunt et melius disponunt quo ad ciuilia quam ueri Dei amatores. Et ergo dixit Christus prudenciores esse filios huius seculi filiis lucis in generacionibus suis.

Sequitur Pharisei Mirantur. In ista parte in qua melius incipit capitulum quartum huius epistole uult beatus Ieronimus reddere attentum Paulinum presbyterum respectu studii sacre scripture. Et hoc ex tribus: primo ex ipsius scripture supernaturali origine; secundo ex doctrine eius altitudine, ibi hoc doctus populo; tercio ex difficultate eius et inuolucione ibi Liber in apokalipsi. In istis tribus innuit tacite beatus Ieronimus Paulino presbytero quod quamuis ipse fuerit secularibus litteris excellenter eruditus, tamen non credat se posse sacram scripturam per se plene intelligere ipsam perlegendo sine commentariis aut glosis aut doctorum adiutoriis qui reuelante Deo scripturam sacram exposuerunt. Gracia enim Dei est que reuelat misteria ad quorum cognicionem peruenire non potest secularis sciencia aut precise humana in scripturis erudicio. Ad quod ostendendum dicit beatus Ieronimus sic | litteraliter: Pharisei mirantur in doctrina Domini, scilicet Christi hominis, unde Ioh. 7o scribitur: cum mirarentur Iudei, dicentes: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Respondit Ihesus et dixit: Doctrina mea non est mea, sed eius qui misit me. Item Luc. 4o: Mirabantur in uerbis gracie quo procedebant de ore illius. Patet ergo quod Christus non humana informacione sed diuina inspiracione fuit edoctus, similiter et apostoli. Ideo dicit Ieronimus: mirabantur in Petro et Iohanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Act. 4o scribitur: Videntes Petri constanciam et Johannis comperto quod homines essent sine litteris et ydiote, ammirabantur de eorum pietate et doctrina, non attendentes quod doctorem habuerant interiorem qui interuallo temporis non indiget ad docendum quos uult. Et hoc est quod dicitur in littera: Quicquid enim aliis exercitacio et cottidiana in lege meditacio tribuere solet.

Secundum Hugonem in suo Dydascolon, tria sunt necessaria humana uia discere uolentibus, scilicet natura, exercicium et disciplina. De natura alias satis dictum fuit. Et similiter de exercicio, quantum naturam eleuare potest dictum fuit. Ad exercicium uero pertinet leccio et meditacio de qua hic tangitur. Secundum Hugonem meditacio est frequens cogitacio causam, originem, modum et utilitatem uniuscuiusque rei sollerter inuestigans, et oritur a leccione audita uel lecta; nisi enim leccionem meditacio concomitetur, frustra aures uocibus et oculi obiectis scripturis fatigantur.

De disciplina uera ayt Hugo quod cum sapiens quidam de modo et forma discendi interrogaretur, respondit: ‘mens humilis studium querendi, uita quieta, scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena, hec reserare solent multis obscura legendi.’ Puto, dicit Hugo: ille audierat quod dictum est, mores ornant scienciam et ideo preceptis studendi precepta quoque uiuendi adiungere uoluit sciens quod illaudabilis est sciencia quam uita maculat impudica. Ergo summopere cauendum est ei qui querit scienciam, ut non negligat disciplinam, quoniam homo uiciis seu uiciosis passionibus | infectus et distractus ad altam non potest attingere intelligenciam nec uia diuina humana nec uia que est per reuelacionem et requirit mentem puram et a uiciis purgatam.

Ex istis et ex littera elicitur quod docti sunt in triplici differencia. Sunt enim docti diuinitus inspirati; sunt docti humanitus informati; et sunt docti utroque modo illuminati, sicut fuerint beatus Paulus, Augustinus et alii. Secundo elicitur ex illa littera quicquid enim aliis exercitacio etc. quod Deus quoque specialiter erudit simplices et humiles et assumit ad faciendum quedam quamuis sint multi humanitus docti potentes illa facere. Et hoc facit Deus ex multis causis. Primo quando tales negligentes sunt in hiis que sunt sui status aut gradus et tunc suscitat alios. Quandoque hoc facit Deus ut per infirma huius mundi alta confundens ostendat potenciam et sapienciam suam. Quandoque uero ut appareat supernaturalis Dei gracia operari in hominibus, et hoc modo fuit in proposito de illuminacione simplicum et illiteratorum ad predicandum euangelium. Sed uidetur quod si dictum beati Ieronimi est uerum, uidelicet quod quid aliis exercitacio contulit, hoc Spiritus sanctus apostolos docuit.

Sequitur quod Spiritu Sancto docente apostoli sciuerunt plene omnes artes liberales, scilicet geometriam, astronomiam, loycam et philosophiam, quod tamen non uidetur ex eorum doctrina quam nobis in scriptis reliquerunt. Respondetur quod quicquid humanitus inuentum fuit aut tactum eciam a philosophis quod ad uicia et uirtutes et ad salutares ueritates pertinebat, per diuinam reuelacionem receperunt prophete et apostoli perfecte et plene, prout eorum status et tempus exigebat. Pro quo est Augustinus expresse 18o de Ciutate Dei dicens quicquid philosophi quidam inter falsa que oppinati ueri uidere potuerunt et laboriosis disputacionibus persuadere molliti sunt, ut quod mundum istum fecit Deus et ipsum regit et administrat, quicquid de honestate uirtutum, de fide, de amicicia atque omnibus ad mores probos pertinentibus, quamuis nescirent ad quem finem et quo natura modo essent ista referenda, omnia hec propheticis | hoc est diuinis uocibus populo Dei commedata sunt non argumentacionum concertacionibus inculcata. Ex quo dicto Augustini unacum dicto beati Ieronimi sequitur corrolarie quod sacra scriptura sine aliis scienciis humane erudicionis est sufficiens ad gubernacionem uite hominis ad salutem et nulla alia sciencia seu facultas ad hoc sufficit sine diuinis scripturis, in quibus ut dictum est omnia hominibus ad recte uiuendum et credendum diuinitus reuelata sunt.

Tunc sequitur et erat iuxta quod scriptum est: Dydasti theu. id est dociles Dei. ‘Theu’ est grecus huius greci nominis theos et idem est quod Deus. Et ‘dydasti’ grece est ‘dociles’ latine. Et uenit ab hoc greco uerbo dydasco quod est doceo, et inde eciam uenit dydascolos, id est doctor, et dydascos, id est doctus. Sed ubi est scriptum illud quod hic tangitur, respondetur quod Iohannes 6o ubi Christus dixit: Est scriptum in prophetis: Erunt omnes docibiles Dei. Vnde Ysaie 54 dicitur: Et ponam uniuersos filios tuos doctos a Domino. Et Ieremie 31o: Post hoc dicit Dominus: Dabo legem meam in uisceribus eorum et in corde eorum scribam eam.

Sequitur duodecim annos etc. Vbi Ieronimus tangit causam ammiracionis Phariseorum de doctrina Christi et apostolorum, ubi aduertendum quod tria faciunt doctrinam alicuius mirabilem. Primum est cum ille docet alta et profunda. Secundum est quando qui docet magna et alta, est etatis tenere. Tercium est quando illi qui docent sunt simplices, a nemine unquam humanitus docti. Propter primum et secundum mirabantur de doctrina Christi. Propter tercium et primum de doctrina Petri et Iohannis mirabantur multi.

Sequitur nisi forte. Quasi diceret beatus Ieronimus: utique uerum est quod Spiritus sanctus hoc contulit apostolis quod exercitacio humana aliis nisi indignanter dicamus eos rusticos fuisse quorum tamen utrique dicere poterat istud 2o ad Cor. 11o. Etsi imperiti sumus sermone, non tamen imperiti sumus sciencia supple diuinitus inspirata.

Iohannes si rusticus quasi diceret: si tibi uidetur quod Iohannes fuit rusticus indoctus, unde tunc obsecro illa uox in principio erat uerbum etc. Et ad ostendendum altutidinem misterii in dicto Iohannis | beatus Ieronimus innuit quod ubi latine dicitur in principio erat uerbum, grece dicitur in principio erat logos, quod multa significat que Christo conueniunt, qui dicitur uerbum inquantum patrem dicentem manifestat. Dicitur racio inquantum creaturas ad finem ordinat, dicitur suppositacio, id est numerus inquantum omnia in numero et pondere disposuit. Dicitur causa inquantum res in esse producit uel breuius Christus uerbum dicitur quantum ad emanacionis a Patre modum, causa quantum ad rerum creacionem, racio quantum quam ad creatorum ordinacionem; suppositacio quantum ad ordinatorum distinccionem. Quis ergo dicit quod Iohannes fuerit rusticus indoctus quamuis humane informacionis modo non fuerit eruditus aut quod fuerit eius sentenciarum profunditate uacuus, quamquam non fuerit humano modo rethoricis coloribus fucatus aut expolitus. Vnde quamuis sacra scriptura humili et uulgari sermone plurimum decurrat, tamen ubique excellentibus misteriis et profundis intelligenciis est grauida que misteria Spiritus sanctus qui locutus est in talibus scripturis quadam humilitate uoluit obumbrare, ut confunderet superbiam sapientum huius mundi. Et in hoc differt sermo hominis sacre scripture a sermone sublimi et polito humane tradicionis, quod sub isto quasi sub aurea superficie latet lutum et sepe falsitatis uenenum. Econtra autem sub sermone sacre scripture quasi sub inculta superficie aut rudi cortice latet aurum multiplicis spiritualis intelligencie et redolet mira celestium mysteriorum suauitas, et ob hoc ualde attendendus est et ponderandus sermo et modus loquendi sacre scripture et usque ad minima discuciendus est et omnis apex ipsius uentilandus, attento quod ipsa est dictata a subtilissimo et sapientissimo doctore, scilicet Spiritu sancto, qui usus est non solum conceptum significacione terminorum et oracionum, sed et omnibus methaphoricis locucionibus et significacionibus rerum et uocum usus est, ad latenter representandum altissima celestium misteria. Propter quod recte dixit Christus Iudeis Ioh. 5o: Scrutamini scripturas, quia in ipsis putatis uitam eternam habere. Ipse enim testimonium perhibent | de me.

Hoc doctus Plato nescivit. Superius beatus Ieronimus reddidit discipulum multipliciter attentum ad sacre scripture studium primo ex studiositate philosophorum; secundo ex imitacione sanctorum; tercio ex utilitate scripturarum. Hic quarto iuxta diuisionem alias factam facit hoc idem ex profunditate seu altitudine earum. Quam quidem altitudinem scripturarum ostendit primo ex hoc quod sapiencia uel ueritates in scripturis contente fuerunt mundi sapientibus incognite, iuxta illud Matt. 11o: Confiteor tibi Domine, Pater celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Secundo beatus Ieronimus confirmat suam intencionem inducendo auctoritates scripture ibi: perdam, inquit, sapienciam. Dicit ergo textualiter sic: Hoc doctus Plato nescivit. Videlicet quod beatus Iohannes sensit, cum dixit in principio erat uerbum, et uerbum erat apud Deum etc. nec tam profundam sentenciam uerba sublimina eloquentissimi Demostenis continebant, quemadmodum uerba plana et quasi rudia beati Iohannis. Sed uidetur quod Ieronimus et Augustinus hic contrarie senciant, quia ut scitis Augustinus dicit 7o Confessionum se legisse in quibusdam platonicorum libris non quidem hiis uerbis sed hoc idem multis suaderi racionibus quod in principio erat uerbum etc. usque ibi: Et tenebre eum non comprehenderunt. Quare uidetur quod doctus Plato hoc sciuit, scilicet in principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum? Respondetur multipliciter et primo quod non sequitur quod ergo Plato hoc sciuit, quia aliquis de secta platonicorum poterat, hoc eciam potest Iohannis predicacionem scripsisse ad commendacionem sue secte, uel si ante scripsit aliquis platonicus, hoc undecumque habuerit, non sequitur tamen quod Plato sciuerit. Secundo dicitur esto quod Plato aut platonici alicubi in suis libris talia uerba inciderint ‘in principio erat uerbum’ etc., tamen quia Plato obscure et metaphorice loquebatur, non constat ipsum intellexisse de tali ueritate quam beatus Iohannes intendebat. Et si loquebatur de Deo, ita uerisimile est quod loquebatur secundum ymaginacionem Sabellii heretici aut Arri, sicut secundum imaginacionem de trinitate ueri christiani. Tercio respondetur quod si | sensit aliquid de uerbo Dei, hoc non fuit per claram reuelacionem, qualiter Iohannes, sed per racionis discursum obscure et confuse sicut eciam ex dictis Augustini uidetur innui cum dicat se legisse hoc racionibus suaderi, ut patuit superius. Potuerunt enim catholici legisse in scripturis Iudeorum de Deo illud dixit ‘et facta sunt’ et ita locuti fuisse de uerba Dei, id est de ydea uel relucencia fiendorum in ipsa antequam fierent sicut artifex prius dicit in mente sua rem artificialem antequam ad extra eam faciat, et sic uidentur locuti de essenciali uerbo diuino et non de uerbo nocionali uel personali. Quarto quia dicit quedam glosa super epistolam ad Colocenses primo quod Plato habuit noticiam de Patre et Filio, sed incarnacionem non nouit, Augustinus eciam ubi supra 7 Confessionum dicit non se legisse apud Platonicos illam particulam, ‘et uerbum caro factum est,’ et ergo potest dici quinto quod nec Plato nec aliquis philosophus uia humana nouit trinitatem nec aliquas personas diuinas quantum ad proprietates personales que sunt realiter generare et generari, spirare et spirari. Sed si aliquid in hac materia philosophi sompniauerunt, hoc fuit cognoscendo attributa perfeccionalia que solent personis attribui, ut sunt potencia, sapiencia, bonitas, ut potencia Patri etc. Nec cognouerunt adhuc illas perfecciones inquantum attributa aliquarum personarum uel rerum distinctarum ad intra in diuinis. Ex quibus patet quod stat adhuc oppinio beati Ieronimi quod doctus Plato hoc nesciuit, uidelicet ‘in principio erat uerbum’ etc.

Sequitur perdam sapienciam sapientum. Hoc sumitur de Abdia propheta cap. 1o ubi dicitur: Perdam sapientes de Ydumea et prudenciam de monte Esau. Et Ysa. 29o: Peribit sapiencia a sapientibus eius et intellectus sapiencium eius abscondetur. Perdam inquam sapienciam quasi diceret beatus Ieronimus: bene dixi quod Plato hoc nesciuit, quia non est | secundum mundi sapienciam traditum de qua scribitur perdam sapienciam sapientum. Perdam, scilicet faciendo contra eius diffiniciones, regulas et falsas sentencias et oppiniones, et hoc in partu uirginis, in sacramento altaris, in passione Dei et hominis, in accione Creatoris, in forma syllogisacionis et in similibus in quibus theologica sapiencia calumpniata est philosophiam. Vel aliter perdam sapientiam mundi, id est ostendam ipsam insufficientem esse ad humanam felicitatem. Vel perdam, id est ostendam ipsam nullius momenti esse in comparacione ad scienciam diuinitus christianis reuelandam, quia lumen maius obfuscat minus et eclipsat.

Et prudenciam prudentum reprobabo. Vbi aduertendum quod quintuplex distingui potest prudencia. Prima est studiosa industria ad consequendum et ad exquirendum corporales uoluptates et uitanda contraria, et illa est prudencia carnis. Secunda prudencia est cautelosa et circumspecta astucia ad acquirendum et accumulandum sine fine diuicias, et illa est prudencia mundialis. Tertia est ingeniosa sollicitudo perueniendi ad honores, dignitates et altos status seculi, et illa est prudencia secularis. Iste sunt tres prudencie reprobabiles, in quibus sunt multi ualde experti et circumspecti, et ex hoc magni habentur qui respectu consecucionis uite eterne sunt uere stulti et insipientissimi. Quarta prudencia est prudencia legalis regitiua rei publice ciuilis que traditur in libris legum gentilium, et similiter hec sapiencia in multis reprobabilis est, quia plures iniquas leges condidit, ut patet discurrendo per antiquas leges Romanorum. Quinta est prudencia christiana que omnia huius mundi et cunctas res temporales scit conuenientissime et utilissime disponere ad ueram felicitatem hominis que erit in uita eterna. Et quanto aliquis est caucior et circumspeccior ad ordinandum et disponendum temporalia conueniencius ad illum finem et ad inueniendum uias et modos ad attingendum ipsum et ad euadendum oppositam miseriam tanto est prudencior et melior | temporalis. Sequitur ergo quod quanto aliquis fuerit sanccior et uirtuosior tanto est uere prudencior et hoc dum conueniencius utitur rebus huius mundi et de eis ordinat expediencius pro salute sua et aliorum. Ex quibus potest intelligi que sit uera prudencia et que falsa, et quis bonus et uerus temporalis et quis non.

Sequitur vera sapiencia perdet falsam sapienciam, id est sciencia sacra diuinitus mortalibus danda, scilicet theologia perdet artes supersticiosas et diuinatorias gentilium que eorum sapiencie dicebantur, ut patet in Daniele. Et quamuis sciencia sit tantum uerorum, tamen ille artes dicuntur falsa sapiencia, eo quod maligni spiritus eas hominibus suggesserunt ad fallendum eos, uel eciam gentilium philosophia uocatur hic falsa sapiencia, quia capiendo philosophiam pro aggregato omnium conclusionum et oppinionum phylosophorum plura falsa continet et forte plura falsa quam uera, et ideo denominatur sapiencia falsa. Item quadam denominacione extrinseca philosophia dici potest falsa sapiencia quia philosophi erant contrarii doctrine Christi et apostolorum et nitebantur ex philosophia talem doctrinam reprobare. Omne autem contrarium uero est falsum, et ergo tali modo potest denominari falsa sapiencia. Vera ergo sapiencia perdit falsam sapienciam, id est eliminabit per predicatores euangelii sicut per Paulum, de quo subiungitur et quamquam stulticia predicacionis in cruce sit, id est quamuis predicacio crucis stulta reputetur a pseudis sapientibus predictis, prima ad Cor. 1o: Verbum crucis pereuntibus quedam stulticia est, tamen Paulus loquitur sapienciam inter perfectos, id est inter capaces.

Sed quam sapienciam, sequitur sapienciam autem non seculi huius, non principum seculi istius, id est malignorum spirituum uel philosophorum qui precipui in hoc mundo uidebantur. Qui destruuntur, id est quorum sciencia destruitur modo predicto. Sed loquitur Dei sapienciam, id est Christum, in quo ostensa est mirabilis Dei sapiencia in opere redempcionis humane. Loquitur dico in mysterio, id est exponendo misteria ueteris | testamenti, in quibus Christus significatur. Hanc sapienciam Deus predestinavit, id est preordinauit ante secula, id est antequam mundus esset, Christus erat Dei uirtus et Dei sapiencia abscondita sub diuersis figuris ueteris testamenti, que absconsio uel occultacio etiam denominatur in tytulo noni Psalmi qui est talis pro occultis filii, scilicet Dei, id est Christi, in quo sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie Dei absconditi, ad Col. 2o.

Sequitur et qui in mysterio absconditus erat. Misterium sumitur dupliciter. Primo modo pro secretis et altis ueritatibus absconsis sub tegumentis figurarum uel parabolarum, et dicitur misterium quasi sacrum secretum. Secundo sumitur pro ipsis figuris uel methaphoris seu similitudinibus secretas ueritates de Christo et aliis continentibus. Et sub talibus misteriis multipliciter Christus prefiguratus fuit in lege et prophetis; in lege quidem Gen. 4o in Abel quem frater suus interfecit; in Ysaac quem pater ymolare uoluit Gen. 22o; in Ioseph qui a fratribus uenditus erat, in agno Ex. 12o; in Ieremia Ier. 18o; in lapide angulari Ysaye 28o credo et ita de multis aliis figuris.

Sequitur vnde et prophete appellabantur videntes. Supra dictum est quod sacre scripture misteria, id est sacra scriptura reuelata fuerint Christo secundum hominem et similiter apostolis; ad que secreta non potest nec potuit pertingere sciencia secularis. Hic modo ostendit quod etiam diu ante reuelata fuerunt prophetis et patriarchis littera plana est, quam continuando ad immediate precedencia est, ac si beatus Ieronimus dicat: bene dixi quod Christus Dei sapiencia figuratus fuit in lege et prophetis. Vnde et prophete appellabantur videntes etc. Hoc sumitur de primo Reg. cap. 9o ubi dicitur qui propheta dicitur hodie uocabatur olim uidens. Ysidorus 7o Ethymologiarum dicitur quod quos gentilitas uates appellauit hos nostri prophetas uocant, | qui autem a nobis prophete in ueteri testamento uidentes appellabantur. Et aduertendum quod propheta sumitur multis modis iuxta uariam interpretacionem huius tituli propheta. Primo namque sumitur pro spiritualibus et abstractis uiris diuine laudi deditis qui ex profundis Dei magnalibus eum laudant. Et ita sumitur primo Reg. 9o cap. ubi dixit Samuel Sauli: Habebis obuium gregem prophetarum, id est cetum quorundam religiose et contemplatiue uiuencium et Deum iugiter et sonore laudancium, et prophetabis cum eis, id est Deum laudabis. Et in hac accepcione dicitur propheta a procul et phanos quod est sonus quasi altisone sonans diuinam laudem. Vel dicitur a propter et phos quod est ignis quasi propter Deum uel pro Deo singulariter ardens. Et forte ex talibus uiris quandoque eciam aliqui prophetabant prout propheta idem est quod uidens, et tunc dicitur propheta quasi de hiis que procul sunt lucem recipiens, quia phos grece eciam idem est quod lux latine, et inde dicitur phebus, uel in hac accepcione dicitur propheta a phane, quod est apparicio, quasi habens de remotis et occultis appariciones. Vel eciam dicitur tunc a phanos uel a for faris et sic sonat propheta quasi pronunciator uel prenunciator eorum que procul sunt ab humana congregacione, et hoc siue fuerit de preteritis siue de presentibus aut futuris. Communius tamen sumiter pro eo qui occulta futura prenoscit.

Quem ceteri non videbant. Ex quo patere uidetur quod Christus non fuit preuisus nisi a prophetis populi Israelis et per consequens non ab astrologis aut sibillis aut philosophis aut a gentilium uatibus. Potest tamen dici quod uerum est antequam a patriarchis aut prophetis israeliticis fuerit preuisus uel quod a ceteris non fuerit ita plene et clare preuisus uel quod ceteri de populo Israeli, scilicet sacerdotes, non uiderunt nisi per eos, scilicet prophetas.

Sequitur Abraham vidit diem eius. Ioh. 8o dicitur: Abraham pater uester exsultauit ut uideret diem meum. Vidit et gauisus est. Id est, Deo reuelante intellectuali uisione cognouit tempus noui testameni futurum per Christum. | Quod tempus est tamquam dies respectu tocius temporis precedentis in quo clausa et obtenebrata fuerunt in diuersis figuris illa archana celestia que per Christum et suos clare patefacta sunt. Est enim tota periodus temporis ab inicio mundi imaginanda quasi una magna dies naturalis diuisa in ortu Christi solis iusticie in diem et noctem. Vel forte aliquis diceret quod eciam distincte numerus dierum inter Abraham et die natiuitatis Christi fuit reuelatus ipsi Abrahe. Sed uidetur quod hoc non fecisset ad augmentum gaudii et exultacionis Abrahe, sed magis ad contrarium propter nimiam longitudinem ipsius temporis.

Aperiebantur celi Ezechieli qui populo peccatori clausi erant. Ibi tangitur unum de sex que obtenebrant oculum intellectualem et excecant homines, scilicet peccata, concupiscencia carnalis, ambicio mundalis absorbens occupacio in extraneis et diuturna consuetudo et communis. Ista non solum claudunt hominibus celum, id est celestium intelligenciam, sed omnes eciam sic excecant, ut non uideant errantem temporis cursum nec eciam proprii status periculum nec cui appropinquant infernalem miseriam. Iste sunt tenebre que aperiunt terram, id est terrenos homines et caligo que excecat oculus, id est clericos populares. Vnde in Psalmo dicitur comprehenderunt mee iniquitates et non potui ut uiderem. Et alibi supercecidit ignis et non uiderunt solem. Ignis, id est feruor concupiscencie carnalis et cupiditas mundialis.

Revela inquit oculos meos, scilicet remouendo dictas tenebras et cecitates uel aperiendo legis mosaice figuras. Et quare dixit hoc propheta? Certe quia lex illa spiritualis est, ut habetur ad Rom. 7o et 2o ad Cor. 3o. Littera occidit, spiritus autem uiuificat. Et ita apparet quod in lege sub figuris et misteriis spiritualia continentur mirabilia que absque reuelacione spirituali intelligi non possunt, nec sine tali possumus in scriptura ueteri | reuelata facie illa magnalia que Deus ad gloriam suam fieri disposuit contemplari. Et ergo pro intelligencia diuinalium scripturarum opus est reuelacione que est conclusio beati Ieronimi hic intenta. Ex qua apparet quod, ubi doctores, maxime primitiui, exponentes sacram scripturam tetigerunt altos et profundos spirituales sensus, spiritualiter in hoc directi et adiuti fuerunt a Deo. Si enim Deus ita largus et benignus fuit olim ad illuminandum hominem, quod eciam querenti asinos perditos reuelare dignatus fuit ubi essent, ut patet primo Reg. cap. 10o, quomodo ergo doctori sollicito de inueniendis et declarandis salutaribus ueritatibus ad salutem populi in Dei gloriam non indicaret ueritatem et abscondita aperiret scripturarum. Et dixi notanter sensus spirituales profundos et altos, quia eciam per exercicium et studium diuinarum scripturarum doctores possunt processu humano expositorio attingere multos ueros et spirituales sensus scripturarum. Istud patet tum quia alias frustra uidetur studium poni in scripturis sacris, tum eciam quia Ieronimus superius dixit quod quicquid humana exercitacio contulit studiosis in lege hoc Spiritus sanctus reuelauit apostolis, et per consequens per exercicium in scripturis perueniri poterat eciam humano modo discendi ad aliqualem ueram earum intelligenciam; que intelligencia aliis reuelabatur. Et si sic fuit ante aduentum Christi et ante apercionem scripturarum per ipsum, sicut superius patuit de Paulo docto in lege, multo forcius modo per studium uel exercicium studiosum in scripturis profundi earum intellectus spirituales attingi possunt qui antequam esset Christus principaliter exhibitus humano studio scripturarum sic attingi non poterant, quia facilius est ex post facto applicare signa signatis, figuras figuratis, quam ante posicionem rerum figuratarum inesse; quare etc.

Sequitur Liber in Apocalypsi. Hic secundum diuisionem premissam ostendit beatus Ieronimus | sacre scripture difficultatem dupliciter: primo in quodam generali, secundo discurrendo per omnes libros sacre scripture, ibi uidelicet manifestissima Genesis. Prima pars diuiditur, quia primo facit quod dictum est, secundo ostendit sacre theologie excellenciam et difficultatem in comparacione ad alias artes et sciencias, ibi Taceo de grammaticis. Et intendit hic beatus Ieronimus persuadere talem conclusionem quia sacrarum scripturarum alia misteria apperiri non possunt sine doctore interiori uel exteriori. Et quo ad hoc litteraliter dicit ita: Liber in Apocalypsi etc. Appokalipsis grece idem est quod releuacio latine et ita ultimus liber biblie Appokalipsis uocatur propter magnitudinem et altitudinem reuelatorum in eo de progressu et statu christiane ecclesie et de antichristo et de fine mundi. Liber in Appokalipsi, id est liber sacre scripture de quo habetur in appocalipsi beati Iohannes cap. 5o ubi ita dicitur: Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foras, signatum sigillis septem etc. Et nemo poterat soluere septem signacula eius nisi leo de tribu Iuda. Iste liber intelligitur liber sacre scripture in quo clausa fuerunt sub figuris et enigmatibus septem dominice incarnacionis secreta que secundum glosam sunt septem articuli de humanitate ipsius, sclicet concepcio, natiuitas, passio, descensus ad inferos, resureccio, assumpcio, reditus ad iudicium. Hec et alia abscondita fuerint olim in ueteribus scripturis per Christum uenturum plene aperienda.

Sequitur quanti enim hodie se putant litteras nosse, scilicet diuinas et humanas. Quidam enim sunt qui dum senciunt se aliquid scire de grammatica aut rethorica, apparet eis statim quod scirent omnia misteria scripturarum aperire et intelligere ad quod eciam non sufficit plena erudicio in artibus liberalibus; que tamen erudicio non est inanis sed maximum et opportunum iuuamentum prestat ad intelligenciam diuinalium scripturarum, sicut audietis Domino concedente in cap. 6o sequenti. Fuerunt eciam quidam theologi in scienciis humanis excellenter eruditi, qui suo ingenioso | studio nisi sunt omnia occulta misteria scripturarum penetrare et aperire, et hoc modo conati sunt ex scripturis de statu ecclesie et de fine mundi quasi prophetisare, quod admodum facere temptauit ille abbas Ioachim exponendo Appokalipsim et Ieremiam et Arnoldus de uilla et alii. Sed quia liber signatus fuit et ipsi spiritu humano processerunt in suis calculacionibus, defecerunt.

Sequitur nec apperire possunt, scilicet tales misteria eius nec respectu preteritorum nec presencium nec adhuc futurorum tempore Antichristi et iudicii finalis aut de hiis que erunt in celesti patria consummato seculo. Non enim omnia misteria scripturarum aperta sunt sed successiue illuminante Deo pro temporum expediencia aperientur quando et per quos placuerit domino Deo.

Sequitur qui habet clavem David, id est Christus filius Dauid secundum carnem, qui habet clauem sciencie et pietatis aperiendi scripturas et claudendi, ita quod sine ipsius auxilio nullus possit reserare quod ipse serauit. Vel qui habet clavem David, id est qui habet pietatem aperiendi scripturas psalmorum Dauid qui multa de Christo misteria scripsit et tetigit in psalmis. Idcirco quia Iudei moderni perdiderunt dictam clauem Dauid, ideo scripture ueteris testamenti adhuc manent eis clause et obserate. Patet etiam ex hiis que dicta sunt quod Rabi, id est doctores iudeorum ante aduentum Christi nullo suo studio apperire poterant scripturas sufficienter quantum ad misteria Christi nascituri utpote quodadmodum natiuitatis, concepcionis, passionis etc. Apparet eciam ex dictis quod tantum uel magis opus est oracione et deuocione pro aperiendis profundis et spiritualibus intelligenciis sacre scripture quam humani studii exercitacione. Multis enim simplicibus et modicum uel nichil litteratis reuelata fuit sacra scriptura et eius intelligencia plenius quam multis doctis qui ad eius intelligenciam humano studio feruentissime conati sunt. Pro isto | habetur in prologo libri beati Augustini de Doctrina christiana, non recito quia prius recitaui.

Sequitur in actibus apostolorum. Hic ponit beatus Ieronimus exemplum pro predicta conclusione de illo eunucho de quo scribitur Act. 8o cap. Et dicit litteraliter sic etc. Sanctus Enuchus. Tria inueniuntur genera eunuchorum: quidam enim sic nascuntur ut naturaliter frigidi et in uirtute generatiua defructuosi. Quidam facti sunt ab hominibus eunuchi, qui proprie dicuntur spadones a spata quod est gladius uel cultellus latus quo castrari solebant. Alii uero sunt qui castrant se propter regnum Dei, id est carnem stringunt, qui dicuntur proprie eunuchi, id est bene uincentes, scilicet carnis concupiscencias et temptaciones, et dicitur ab eu quod est bonum et nuche, uictoriam, quasi bona uictoria uel bene uictoriosus et talis membris non orbatus caste uiuendo meretur regnum Dei. Et talis uidetur fuisse enuchus de quo hic tangitur et Act. 8o.

Sequitur interrogatus a Philippo. De isto Philippo dicitur in hystoria quod constat hunc Philippum fuisse unum de dyaconis et non fuisse apostolum.

Sequitur Ego vt de me loquitur. Ibi beatus Ieronimus commendat dictum gentilem enuchum ex duobus, scilicet ex magna ad Deum deuocione et ex attenta scripturarum leccione. Erat enim iste enuchus tantus diuine sciencie amator quod eciam in uehiculo sacras litteras legeret, et tam erat iste gentilis ad Deum affectus quod aula regia Candactis regime ethyopum dimissa uenit de extremis terre ut adoraret Deum celi in Ierusalem. Vnde quamuis non intelligeret scripturas, tamen quia cum deuocione magna et intelligendi desiderio ipsam sectabat, ipse meruit sibi scripturas per Phylippum a Deo sibi missum aperiri. Vnde apparet quantum ualeat et mereatur attenta et deuota scripturarum diuinarum leccio, eciam a simplicibus non intelligentibus earum profunda misteria.

Sequitur O mira virtus doctoris! Doctoris quidem cuius lingua Spiritus sanctus agitat ut fuit in Philippo | uel cuius uerbis sanctitas loquentis in exterioribus relucens enegiam prestat spiritualem et forciorem, energia cuiuscumque rethorice habitudinis eciam eloquentissimi Demostenis de qua alias multa dicta fuerunt.

Sequitur plus in deserto fonte ecclesie. Fons signatus ecclesie dicitur sacra scriptura, sed desertus dicitur quia a pluribus deseritur uel saltem ipsius spiritualis intelligencia deseritur a pluribus, quasi diceret: plus inuenit enuchus in hoc fonte quasi Christum quam in templo Ierosolomitano ornato quod causa adoracionis uisitauerat. Ibi enim inuenit figurarum disposicionem, hic uero misteriorum explanacionem, cetera talia sunt etc.

Cap. IVSequitur textus Hec a me perstricta sunt. In principio huius sexti capituli prologi Galeati ponitur conclusio quam beatus Ieronimus multis uiis et modis deduxit in precedentibus ut uisum fuit. Et quoad hanc conclusionem recapitulando dicit ita hec a me etc. Semitam non posse ingredi. Hoc dicit quantum ad profundos misticos intellectus scripture sacre, uidelicet allegoricos, tropoloycos et anagoycos et eciam quantum ad precognicionem futorum occultorum que adhuc in scripturis diuinis clauduntur et claudentur usque ad definitum tempus in quo opportunum erit ea reuelari. Et tales sensus qui semite spirituales uocari possunt scripturarum homo ingredi non potest nisi docente homine uel Deo. Potest tamen ingredi studiosus communes uias scripturarum, quia eciam doctores Iudeorum ante aduentum Christi scripturas intellexerunt in multis quantum ad sensum hystoricum et litteralem. Si dicas utique aliquis fuit primus doctor qui misticos sensus scripture ingressus est et per consequens aliquis sine doctore preuio ad illos senus peruenit, respondetur quod ille primus doctor fuit Christus a tota trinitate secundum humanitatem doctus, qui primo spirituales intellectus scripturarum aperuit et uerbis et factis et ab illo uenit scripturarum intellectus in discipulos eius, et | ab illis deriuatur in primitiue ecclesie doctores et deinde in alios, semper sic crescente intelligencia scripturarum Spiritu sancto reuelante de claritate in claritatem usque in consummacionem seculorum.

Sequitur Taceo de grammaticis. In ista parte secundum diuisionem alias factam ostendit beatus Ieronimus sciencie sacre scripture excellenciam et difficultatem, et hoc in comparacione ad omnes alias sciencias, innuendo per hoc unum argumentum per locum a maiori ad predictam conclusionem suam. Et est quasi dicat si aliarum scientiarum que minus difficiles sunt quam sciencia diuinarum scripturarum, sine doctore non potest haberi plena noticia, multo magis non potest intelligi diuina scriptura que difficilior est sine doctore et que est omnium scienciarum complexiua et comprehensiua. Et hanc sentenciam tradit beatus Ieronimus sub istis uerbis: Taceo de grammaticis etc. Dicit uenerabilis Hugo in suo Dydascolon quod quia logos grece significat et sermonem et racionem, loyca secundum primam accepcionem illius termini logos dicitur sciencia sermocionalis. Et diuiditur in grammaticam et loycam raciocinatiuam uel in loycam prout dicitur a logos quod est racio. Et interpretatur grammatica sciencia litteralis a grama quod est littera, et ut dicit Hugo, quidam dicunt grammaticam non esse partem philosophie seu sciencie sed esse quoddam appendicium et instrumentum ad philosophiam uel ad acquisicionem sapiencie. De loyca autem dicit Boecius quod et pars esse possit et instrumentum ad philosophiam.

De rethoricis, ut dicit Hugo ubi supra: rethorica est disciplina ad persuadendum queque ydonea et est assecuttam dyalectice ut patet primo Rethoricorum, consistens non in uerborum fascibus aut ornatibus sed in subtilibus et ingeniosis persuasionum adinuencionibus maxime circa materiam moralem. Verum quia apta clara et decora uerborum composicio facit ad efficacius persuadendum et efficacius inclinandum animos, ideo utitur ad finem suum eciam coloribus uerborum et gestibus corporum prout alias de hoc dictum fuit quando de energia eloquencie Demostenis loquebar.

Philosophis. Est aduertendum quod philosophia sumitur dupliciter: primo | pro amore sapiencie et ita eciam quilibet indoctus amator et zelator sapiencie dicitur philosophus. Secundo modo sumitur pro ipsa sapiencia ab omnibus amata et desiderata. Et in hac accepcione sumitur tripliciter, scilicet generaliter et stricte et strictissime. Primo modo ly philosophia est genus ad omnem speciem sciencie. Secundo modo sumitur striccius pro agregacione scienciarum humanitus acquisitarum et contrahitur per determinaciones ad speciales sciencias ut dicendo philosophia naturalis, philosophia moralis, mathematicalis etc. Tercio modo et strictissime sumitur pro philosophia, id est pro sciencia que causas rerum in effectibus suis et effectus a causis suis inuestigando considerat. Et dicitur a phisis grece quod est natura latine. Philosophia in genere sic describitur quod est disciplina rerum omnium humanarum atque diuinarum raciones plenarie inuestigans, et ita secundum hoc apparet quod omnium studiorum racio ad philosophiam pertinet. Vel aliter describitur a fine secundum Platonem in Phedrone: philosophia est cura, studium et sollicitudo mortis, id est secundum Alphorabium, studium mortificacionis carnalium desideriorum ad perfeccionem uirtutum, ad hoc enim omne scienciale studium ordinatur. Et talis phylosophia proprie conuenit christianis qui seculi ambicione calcata et carne in seruitutem spiritus redacta ad celestia mediis perfectis uirtutibus suspirant.

Sequitur geometricis. Geometria, ut scitis, est sciencia circa species quantitatis continue principaliter consistens et earum passiones proprietates et mirandas habitudines et connexiones demonstratiuis processibus concludens. Et eo modo arismetrica subtilissimo ingenio circa species numerorum uersatur. Et quamuis omnes artes liberales plurimum ualeant ad subtiliandum et acuendum humanum ingenium, ut dicit beatus Augustinus, tamen precipue hoc faciunt iste duo sciencie, scilicet geometrica et arismetrica. Et hoc cum aliis scienciis que pullulant ex eis, scilicet astronomia, musica, perspectiua, sciencia de ponderibus, de formarum latitudinibus et subtilibus calculacionibus ex hiis dependentibus.

Sequitur dyaleticis. Dyaletica, ut scitis, est sciencia disputacionis uentilabro | ueritatis inquisitiua et falsitatis manifestiua, de qua dicit beatus Augustinus in 2o de Doctrina christiana quod disciplina disputacionis ad omnia genera questionum que in litteris sanctis sunt penetranda et dissoluenda, plurimum ualet. Tantummodo inquit ibi uitanda est libido rixandi et puerilis quedam ostentacio et machinacio decipiendi aduersarium. Et notat beatus Augustinus ibidem quod illa que appellantur sophistra ita ueras raciones in disputacionibus innittantur, ut non solum tardos sed eciam ingeniosos diligenter attentos decipiant. Et illud genus inquit capciosarum disputacionum detestatur scriptura, cum dicit qui sophistice loquitur odibilis est. Ex quibus secuntur tria. Primum est quod uera loyca et solida est theologico studio necessaria, quia dicit Augustinus quod in dissoluendis questionibus circa sacras litteras exortis plurimum ualet. Secundo sequitur quod disputacio litigiosa et sophistica est a theoloycis disputacionibus excludenda, quia dicit “cauenda est libido rixandi.” Tertio sequitur quod disputacio in qua queritur ambiciosa uictoria est a theoloycis scolis proscribenda, quia dicit “fugienda est puerilis ostentacio.” Et consequenter in ista materia Augustinus ponit quod ueritas consequenciarum et syllogismorum quibus loyca utitur non est ab anima nostra fabricata sicut aliqui dixerunt, sed in rebus ipsis reperta, quia dicit ibi quod ueritas loycalium connexionum, id est consequenciarum non est instituta, sed animaduersa ab hominibus, nam est inquit in rerum racione perpetua diuinitus instituta. Ex quibus sequitur quod loyca est sciencia realis et non ficta uerbalis.

Sequitur musicis. Secundum Hugonem musica dicitur a moys quod est aqua, quia sine debita organorum uociferandi humectacione non potest fiere dulcis sonoritas. Vel forte quia occasione concentus rotarum in molendinis fuit sciencia musicalis inuenta. Secundum alios musica dicitur a musa et sunt secundum philosophos et poetas nouem muse, id est ut aliqui dicunt nouem | instrumenta loquendi, scilicet duo labia, quattuor dentes principales, plectrum ligwe, arteria gutturis et concauitas pulmonis. Et quia sine humectacione conuenienti talium instrumentorum nasci non potest uox, musa dicitur a moys quod est aqua. Alii dicunt poetas intellexisse per nouem musas nouem sonos qui celestem ceremoniam faciunt secundum numerum nouem orbium quos quidam sonare ex motu reuolucionis oppinati fuerunt, sicut patet 2o libro de celo et mundo. Vel per nouem musas intelliguntur nouem scienciales sollicitudines uel studiositates, uidelicet septem arcium liberalium et medicine et theologie. Et diceretur tunc ab hoc uerbo ‘muso’ quod idem est quod sollicite seu studiose cogito. Vel eciam dicuntur ille nouem sciencie nouem muse quia ille terminus musa reperitur aliquociens in scripturis humanis pro sciencia uel sapiencia.

Prosequendo aliquantulum istam materiam de musica est aduertendum quod musica prout sumitur generaliter est sciencia que uersatur circa armonicas seu consonantes rerum proporciones et habitudines et ordines conuenientes. Et secundum hoc apud auctores triplex distinguitur musica, scilicet mundana, humana et instrumentalis. Mundana alia consistit in elementis, alia in planetis, alia in temporibus utpote in proporcionata uicissitudine noctium et dierum in consonante alternacione lucis et tenebris ueris et estatis autumpni et hyemis. Ad hanc musicam mundanam eciam patet consonans proporcio elementorum et conueniens habitudo celestium corporum. Et quando in hac musica macrocosmi barbarismus committitur quo a suis consonanciis exorbitatur deuia microcosmus, id est homo et omnia que sub tempore uariantur distrasiam paciuntur. Humana uero musica pertinet ad ipsum microcosmum, id est hominem. Et huius musica alia consisit in corpore, alia in anima, alia in connexione corporis et anime. Ad primam pertinet debita proporcio membrorum humani corporis et quatuor humorum et quatuor elementarium qualitatum legittima complexionalis habitudo et huius armonie consideracio ad scienciam medicinalem pertinet. Rursum ad hanc musicam quoad animam | pertinet uirtutum ordo et earum consonans connexio et actuum interiorum et exteriorum ipsius hominis grata et legittima moderacio, atque homini inter se karitatiua concordia et pacifica consensio. Hec autem musica hodie plurimum barbarizat et a suis armonicis consonanciis longe aberrat. Ad hanc eciam musicam humanam pertinet illa naturalis amicicia qua anima corpori quibusdam miris nature uinculis colligatur ad mouendum sensificandum ipsum corpus secundum quam naturalis connexionis concordiam uel amiciciam nemo umquam carnem suam odio habuit. Musica hec consistit in hoc ut ametur caro sed plus spiritus, ut foueatur corpus sed non perimatur uirtus. Tertia musica est instrumentalis et illa consistit circa sonorum armonicam concordiam et est duplex, secundum quod exercetur duplicibus instrumentis, scilicet instrumentis naturalibus uociferandi aut instrumentis artificialibus, ut sunt organa cythare et huiusmodi. Et solet queri circa hoc que istarum musicarum sit suauior et gracior an scilicet naturalis uel instrumentalis? Et respondetur quod melodia humanarum uocum ceteris paribus est efficacior et suauior quam instrumentalis. Racio est quia instrumenta quibus exercetur sunt nobis connaturalia et ex hoc uocum armonia ex eis formata placibilius nos mouet et immutat. Et hec de musica.

Sequitur in littera astronomicis astrologis. Secundum Hugonem ubi supra astronomia et astrologya in hoc differre uidentur quod astronomia de lege astrorum nomen assumpsit. Astrologia autem dicta est quasi sermo de astris disserens. Noma enim grece lex interpretatur et inde astronoma et logos sermo a quo uenit astrologya. Itaque astronomia est que de lege seu habitudine astrorum in eorum motibus, sitibus, orbium | disposicionibus et eorum quantitatibus et proporcionibus demonstratibus processibus inuestigat et exinde tabulas conficit, ex quibus futuras eclipses, coniuncciones et alias stellarum posiciones predicit. Et hec est una de septem liberalibus artibus uel scienciis inter ceteras speculacionis alcioris que intellectum humanum eleuat ad consideracionem excellentissimi operis Dei sue artificii subtilissimi primi artificis quod est mira fabrica seu aula nobilium celorum. Astrologya autem est que astrorum et parcium celi condiciones et habitudines obseruat et eas considerat tamquam causas uel signa effectuum futorum in hoc mundo inferiori. Que astrologia, ut dicit Hugo, partim naturalis est in complexionibus elementorum et aliorum corporum que secundum superiorum contemporanciam uariantur in sanitate, egritudine, tempestate, serenitate, fertilitate et sterilitate. Supersticiosa uero est in hiis euentibus qui libero arbitrio subiacent. Hec dicit Hugo.

Hic queri potest utrum astrologia quantum ad huiusmodi sit scienciis prohibitis connumeranda. Et arguitur quod sic quia quantum ad hoc est reprobata multipliciter auctoritate sanctorum doctorum,  auctoritate sacre scripture et auctoritate ecclesie, igitur est connumeranda uocatis artibus prohibitis. Consequencia est nota, sed antecedens pro prima parte patet multis claris auctoritatibus beati Augustini sexto de Ciuitate Dei a capitulo primo usque ad octauum, ubi reprobat multis racionibus astrologiam de natiuitatibus et de euentibus circa moralem et ciuilem habitudinem hominum. Iterum 2o De doctrina christiana dicit quod motus syderum certus est, sed ex ea mocione mores nascencium et euentus uelle predicere magnus error est et magna demencia.

Ex quo dicto patet quod licet astronomia sit uera et certa sciencia, tamen astrologya prout se extendit ad facienda | de actibus humanis iudicia est supersticio delira, in cuius signum ut plurimum illi qui tali astrologya se dant ex toto consueuerunt effici fatui et deliri. Et quia huiusmodi diuinacio ex astris seu talis astrologia occasionaliter ex astronomia speculatiua pullulauit, de ipsa consequenter dicit sentencialiter Augustinus quod quamuis syderum demonstracio supersticionem per se non contineat, tamen quia familiaris est perniciosissimo errori magorum commodosius honestiusque contempnitur a christianis quam addiscatur. Ex quo patet quod non solum doctrina erronea est uitanda a christianis sed etiam illa que est uicine errori, sicut astronomia uicina est astrologie supersticiose et astrologia ipsi arti magice.

Vnde patet secundo quod eciam studium speculatiue astronomie perniciosum est, quia cum aliquis iam sciuerit astrorum situs et habitudines ad quodlibet tempus calculare, faciliter inclinatur et ducitur ad pronosticaciones et ymaginum fabricaciones supersticiosas secundum astrorum configuraciones. Istud tamen secundum corollarium intelligi potest de imperfectis hominibus aut modicum doctis aut ad auariciam, fastum, uanitatem aut curiositatem inclinatis. Illis studium predictum periculosum est et plurimum in dampnacionem. Et sic patet aliqualiter antecedens racionis prius formate quantum ad primam partem. Quantum uero ad secundam partem, scilicet sacre scripture auctoritatem patet Ysaye 47o ubi dicitur de Babiloniis et Caldeis apud quos uiguit astrologia: ueniet inquit super te repente miseria quam nescies. Stent et saluent te augures celi, qui contemplabantur sydera et supputabant menses, ut ex eis anunciarent uentura tibi. Et ad Galath. 4o dicitur: Quomodo conuertimini iterum ad infirma elementa quibus denuo seruire uultis? Et dies obseruatis et menses et tempora et annos. Timeo ne forte sine causa laborauerim | in uobis. Et ita de multis aliis passibus expressis sacre scripture; in quibus eciam iudeis omnino prohibuit Deus respicere pro futuris ad astra celi. Igitur a forciori christianis debet hoc esse prohibitum qui debent esse spiritualiores et diuiniores. Propter quod magis debent in suis factis et negociis ad Deum recurrere et ipsum consulere in dubiis quam recurrere ad astrologos aut consulere astra. Et hec de secunda parte antecedente.

Tertia uero pars antecedentis, uidelicet quod eciam auctoritate ecclesie prohibita sit astrologia iudicaria, patet in multis passibus decreti ut 26 questione 2a per totum et 37a distinccione capitulo Legimus. Dimitto allegaciones causa breuitatis. Videtur ergo ex premissis quod talis astrologya diuinatoria sit christianis prohibita et quod peccant non minus forte qui in ea practicant et principibus et aliis per eam illudunt, quam illi qui uacant magice et nigromancie, cum Augustinus dicat, ut alias allegaui, quod non immerito creditur, si eciam multa uera dicant astrologi, quando hoc sit instinctu malorum spirituum quorum cura est has noxias et falsas oppiniones de astralibus uatis inserere mentibus humanis. Et rationabiliter dicit Augustinus quia si demon sciens futurum esse quod Christo propter miracula crederetur, inuenit et persuasit hominibus artes falsorum miraculorum, ut sunt magica et nigromancia etc., quid mirum si ipse sciens quod fideles Christi in omnibus recurrerent ad Deum et ipsum consulerent et attribuerent omnia diuine gracie speciali,. inuenit eciam supersticionem qua astra consulerent et celo attribuerent que gracie Dei attribuenda erant. Si enim demones in tantum dominabantur gentilibus infidelibus, ut tanta fidelitate ydolatrie eis illuderent et tot artes diuinatorias eis suggererent et inuenirent, ut geomanciam, ydromanciam, | piromanciam, auguria spatumanciam etc. innumerabilia, quis dubitat quin eciam demones maculauerint celum multis supersticionibus sub hoc colore quod celum agit in ista inferiori et ea gubernare uidetur, et propter illum colorem hec supersticio tenacissime inter omnes supersticiones adheret mentibus humanis. Iudicate ergo si racionabilius sit stare testimoniis predictis et auctoritate sanctorum in hac materia quam auctoritati-pocius fallaci et decepte antiquitati-quorundam supersticiosorum auctorum ut Albumasoris et aliorum similium.

Est ergo aduertendum pro declaracione premissorum quod assignantes partes iudiciarie astrologie, uidelicet de interrogacionibus, de eleccionibus, de annorum reuolucionibus, de planetarum coniunccionibus, de apparicionibus commetarum, de natiuitatibus, de impressionibus aeris et de ymaginibus, inter istas partes magis naturalis est illa pars que est de impressionibus et corporum inferiorum secundum elementares qualitates alteracionibus. Maxime autem supersticiosa uidetur pars astrologie de ymaginibus quas astrologi factas sub certis constellacionibus credunt habere miras uirtutes morborum sanatiuas et huiusmodi. Et ista supersticio sicut et alie reprobari possunt per ueros philosophos ex principiis uere et solide philosophie naturalis. Verbi gracia ex phylosophia probatur contra hanc supersticionem talis conclusio quod nulla uirtus celestis imprimitur fixe elemento uel elementato nisi consecutiue ad complexionem elementarium qualitatum. Patet tum quia influenciales qualites sunt de genere successiuorum, sicut patet de lumine, tum eciam quia lumen nulli corpori fixe incorporari potest que est tamen fortissima influencia; igitur. Tum eciam quia esse non potest talis connaturalitas mixti ad corpus celeste ut eius uirtus figatur in illo sicut in ferro uirtus magnetis racione alicuius naturalis conformitatis aliquantulum figitur. Ex quibus sequitur quod uirtus influxa yma|gini fabricate sub certa constellacione est subiecto suo preternaturalis et per consequens euanescit dissoluta constellacione, sicut lumen desinit subtracto sole. Item ex phylosophia naturali arguitur sic contra illam supersticionem, quia organica figuracio requiritur ad forme introduccionem propter eius operaciones exercendas modo artificialis figura, uerbi gracia leonis aurei nichil deseruit impresse uirtuti ad eius operaciones quas astrologi ymaginibus talibus attribuunt ut clarum est; igitur etc. Item proprium est substancialium formarum uiuencium determinare sibi quantitatiuam organizacionem, ut patet per diffinicionem anime que est actus corporis organici physici etc. Et per consequens nulla accidentalis uirtus ad sui introduccionem requirit aliquam figuralem organizacionem; quare etc. Item si talis uirtus requirit organizacionem materie uel subiecti una cum qualitatiua ipsius subiecti disposicione, tunc sequitur quod quando dominatur talis constellacio, omnes aurei leones qui sunt apud aurifabros uel apud alios homines acquirunt talem uirtutem; quod est absurdum. Si dicatur quod non sed solum ymago que tunc nouiter fabricatur uel funditur, quia uidemus quod nouum uas recipit similem humorem fixius, nichil ualet hoc, quia quod nouum uas recipit fixius liquorem, hoc est quia poros habet nondum aliis liquoribus repletos, quod non est ad propositum in hac materia.

Ista pro nunc sufficiant gracia exempli, ut appareat non parua utilitas liberalium arcium et uere naturalis phylosophie, que naturas rerum et uirtutes scrutatur ad reprobandum et confutandum ex naturalium scienciarum principiis et regulis omnes artes supersticiosas et ad ostendendum illas ad principia legitima humani condicionis reduci non posse et per consequens adinuenciones esse mortalibus illusorias et periculosas. Et propter hoc Deus disposuit et uoluit inueniri ueram et realem phylosophiam de rerum naturis, condicionibus, statibus et finibus, ut per eam | dampnaretur et reprobaretur falsa et uana philosophia que suborta fuit per inuentores demones et homines quarumdam uanarum et supersticiosarum arcium quarum fex adhuc non est in toto exinanita, sed adhuc in earum reliquiis in multis regionibus eciam christiani plurimum errant. Et hec de illo etc.

Iam prius hec circa partem astrologie naturalem que est de impressionibus aeris et corporum inferiorum secundum elementares qualitates alteracionibus, queritur si saltem circa huiusmodi ex astris iudicia licita sint et certitudinem habeant. De quo uidebitur super principium genere, quando tractabitur quomodo fecerit Deus luminaria celi in signa et tempora.

Sequitur ergo quorum sciencia mortalibus etc. Enumeratis in particula precedenti doctis et eruditis in scienciis humanitus acquisitis, hic consequenter beatus Ieronimus subiungit talium scienciarum utilem acquisicionem atque trimembrem earundem diuisionem, dicens: Quorum sciencia mortalibus satis vtilissima est, eciam dividitur in tres partes: in racionem, doctrinam et vsum. Ex quo clare habetis contra quosdam ignaros et rudes scienciarum inimicos, qui detrahere consueuerunt artibus liberalibus quas ignorant et quarum fructus dulcissimos et multiplices utilitates non cognouerunt nec unquam gustauerunt. Illi iam aduertant quomodo secundum beatum Ieronimum hic humane sciencie, scilicet grammatica, rethorica, loyca, arismetica, geometria, musica, astronomia, medicina, quorum professores in parte precedenti enumerauit, sunt hominibus pro hac uita mortali neccessarie et perutiles. Vt igitur tales ignari scienciarum inimici resipiscant et suam ignoranciam fateantur et recognoscant, considerare expedit quodammodo de fructu et utilitate septem liberalium arcium. Et hoc dupliciter: primo in generali; secundo magis in speciali.

Quantum ergo ad primum est aduertendum quod septem liberales artes, ut summarie et in genere dicam, sunt perutiles, primo ad remouendum malum erroris et ignorancie quod omnis racionalis creatura naturaliter refugit tamquam contrarium sue perfeccioni, | quia omnis homo naturaliter scire desiderat, primo Metaphysice. Secundo sunt utiles ad perficiendum humanum intellectum septemplici cognicione ueritatis quam naturaliter appetit sicut suam primam et naturalem perfeccionem. Tercio sunt utiles ad exercendum, disponendum, subtiliandum, scilicet intellectum hominis ad capiendum et melius intelligendum et efficacius defendendum profunda misteria celestis sapiencie que ad salutem mortalibus desursum aduenit. Quarto sunt utiles ad cognicionem uirtutum moralium et iusticie. Hoc patet quia ex cognicione nature condiciones et finis rerum cognoscitur, que operacio, que disposicio, que habitudo deceat uel debita sit cuilibet homini secundum suum statum et condicionem. Ex quo patet quod phylosophia moralis pullulauit de scienciis liberalibus speculatiuis que uersantur circa cognicionem rerum secundum diuersas raciones. Et consequenter ex morali phylosophia et naturali processit ciuilium legum adinuencio a philosophis moralibus in liberalibus scienciis excellenter instructis, ut fuerunt Seneca, Boecius, Katho et alii sapientes qui atheniensibus et romanis leges condiderunt. Vnde patet quomodo ex liberalibus scienciis tamquam ex primario fonte pullulauit omnis sciencia moralis, speculatiua et practica humane consideracionis regitiua et ordinatiua.

Et nedum hoc sed eciam ex hoc fonte emanat sciencia illa morbidis mortalibus perutilis et eciam accomoda, scilicet medicinalis regitiua hominis quantum ad uires et operaciones eius naturales, quibus distrasiatis et deordinatis impediuntur in suis operacionibus uires anime spirituales seu intellectuales, et hoc ex eo quod naturali ordine uires corporales organice sunt administratorie respectu uirium intellectualium in homine. Idcirco hec est sciencia sine cuius auxilio et beneficio irruente morbo grammatica tacet, rethoris eloquencia silet, loyca non syllogizat theoloyca non predicat, iurista iudicium perdit, dyalectica disputare nescit, miles non pugnant, sacerdos non orat, rusticus non laborat. Hec inquam industriose humane adinuencionis sciencia eciam ex illo preclare fonte septem liberalium | arcium scaturiuit et deriuata est. Que quidem ad particulariores experiencias descendens quam phylosophia naturalis ipsam matrem filia plurimum auxit, compleuit et perfecit, quia ubi naturalis phylosophie generalis consideracio de natura rerum dimittit, ibi sciencia medicinalis incipit consideracionem rerum omnium in ordine ad sanitatem hominis secundum animalem eius corpulenciam.

Forte expectatis quid uelim dicere de theologia. Volo dicere quod eciam una species theologice sciencie que methaphysica uocatur fonte predicto deriuata est, quia ex cognicione rerum sensibilium et corporalium intellectus humanus deuenit per uiam discursionis et abstraccionis in cognicionem rerum insensibilium et incorporalium, ut sunt Deus et intelligencie. Et ubi illa theologia methaphisicalis humanitus acquisita consideracionem uersus sursum dimisit, ibi theologia supernaturalis mortalium illuminacio complendo et perficiendo inchoauit, que uera quidem theologia non a deorsum de fonte humane cognicionis scaturiuit, sed a sursum a Patre luminum descendit propter salutem mortalium quam sine ea consequi non possunt, sicut alias deduxi in collacione et declaraui.

Hiis uis et attentis apparet quomodo uere et eleganter beatus Ieronimus de profesoribus liberalium scienciarum quos enumerat in textu subiugendo dixit: quorum sciencia mortalibus satis vtilissima est. Et dixit notanter satis vtilissima et non simpliciter utilissima ad innuendum quod tales sciencie non sunt sic utiles et necessarie mortalibus quod sine eis non possint uere iuste et feliciter uiuere, sed quod sciencia simpliciter utilissima et mortalibus dicto modo necessaria est ipsa diuinalis theologia uite mortalium ad ueram et Deo placentem iusticiam primarie directiua et uere felicitatis humane ipsis mortalibus ostensiua et declaratiua. Verum tamen prefate sciencie humanitus adinuente non sunt superflue sed quoad hoc multipliciter utiles ad mortalium salutem modis predictis et aliis ut uidebitur, quia multiplex iuuamentum et amminiculum prestant uite humane et ad uirtutes morales et ad cognicionem | theoloycam.

Ex premissis inferri potest correlarie quod solum due facultates sunt absolucius neccessarie mortalibus ad bene et recte uiuendum, scilicet phylosophia et theologya. Racio est quia omnis rectitudo humane uite uel est moralis dispositoria uel est supernaturalis meritoria. Ad primam sufficeret et quandoque ante leges positiuas suffecit ipsa phylosophia. Ad secundam uero ab inicio christiane religionis, ymmo ab inicio mundi, suffecit ipsa theologia et adhuc sufficeret, esto quod nulle constituciones positiue seu legales tradiciones ecclesiastice uel ciuiles essent, quia multi ante studium in huiusmodi tradicionibus legum scripturarum seu positiuarum bene et feliciter uixerunt. Item ex quo sciencia legum ciuilium processit ex philosophia morali, ut patuit superius et ex quo, ut notum est, sciencia constitucionum ecclesiasticarum ex tribus originem traxit, utpote a racione seu sciencia morali, a tradicione legali ciuili et ab ipsa theologya, et hoc pro maiori parte. Ex quo ergo ita est, patet quod phylosophia et theologia continent uirtualiter istas duas sciencias, scilicet scienciam legum ciuilium et scienciam legum ecclesiasticarum, quia cause continent suos effectus et non econuerso. Ex isto ulterius inferri potest quod aliquis perfecte et plene eruditus et expertus in predictis scienciis humanis et in theologia talis in omni casu et euentu humanam conuersacionem concernente absque recursu ad leges positiuas uel scriptas est potens discernere quid decencius et utilius et quid secundum Deum et iusticiam in omni tali casu pocius faciendum. Clarum est istud attentis que dicta sunt et intellectis, quia ex cognicione facti oritur ius. Dum enim rerum natura et ordo constat que accio sit debita et que indebita, manifestum est sicut de facili habetur.

Sed forte dicitur michi: Quid ergo, uidelicet studium legum et iuris canonini? Respondeo quod multum per omnem modum iura et leges dicte conferunt ad discernendum quid iustum et quid expediens, et hoc promptius au|tencius et melius uide alibi. Et sic declarata est in generali quoddamodo omnium facultatum utilitas et earum habitudo et connexio ad facultatem septem liberalium arcium quas phylosophia comprehendit. Ymmo eciam ostensa est quedam dependencia trium facultatum, scilicet medicine, legum et iuris canonici, ab illa facultate tanquam antiquiori matre scientiarum.

Bene ergo et racionabiliter de professoribus liberalium arcium dixit in littera nostra beatus Ieronimus quorum sciencia mortalibus satis vtilissima est, id est perutilis et specialiter ad scienciam theologicam mortalibus absolute necessariam, ut uisum est. Et hoc primo quia Spiritus sanctus locutus est in scripturis sacris secundum modos loquendi et concipiendi humanos. Hos autem modos tradunt grammatica, loyca et rethorica, quia omnes colores rethorici secundum Augustinum in diuinis scripturis inueniuntur et similiter omnes modi loquendi figuratiue et transsumptiue qui traduntur in illa parte grammatice que est de figuris que communiter a discentibus grammaticam obmittitur, cum tamen utilissima sit ad intelligenciam diuinarum scripturarum. Secundo quia in scriptura sacra non solum uoces significant sed et res et earum habitudines alta signauit? misteria. Significacio autem rerum a rebus oritur ex cognicione nature earum et disposicionis, condicionis, proprietatis, ordinis et respectus, quorum cognicio ex liberalibus artibus habetur. Vnde sanctus Augustinus 2o De doctrina christiana dicit quod rerum ignorancia facit obscuras figuratiuas locuciones, et declarat hoc ibi exemplariter, primo quia cum serpens in figuram assumitur, non intelligitur quod dicitur, nisi sciatur quod habet astuciam exponendi totum corpus pro capite. Similiter si ignoretur serpentis proprietas que subintrans artum foramen deponit ueterem pellem et sic renouatur. Aliud exemplum ponit de ignorancia proprietatis uel nature ysopi qua habet purgare pulmonem etc. Et est intencio Augustini quod nisi rerum quibus fit figuratiua locucio proprietates et condiciones cognoscantur misteria talibus locucionibus designata intelligi non possunt, et ita neccesaria est rerum cognicio ad | intelligendum scripturas sacras que plurimum talibus locucionibus utuntur. Item tertio nisi partes liberales cognoscatur quantum se extendere possit omnipotencia nature uel naturalium causarum concursus, utique non possit sciri differencia inter mirabiles et insolitos effectus naturalis cursus et inter effectus supernaturales miraculosos. Vnde ut recitat Valerius libro 8o: Dum quoddam tempore exercitus Romanorum missus contra Persem regem nimis perterritus esset, tamquam ex miraculo eo quod serena nocte precedente bellum subito luna eclipsatur, per peritos circa cursum syderum fuit exercitus animatus, et hoc informacione quod talis apparencia esset de naturali cursu, et ita intrepide agressus fuit hostes. Et similia hodie possent contingere in populo simplici, ubi ad peritos in artibus et medicina recurrendum esset. Item quarto multe sunt materie theoloyce in quarum plena pertractacione omino neccesaria est loyca, ut de predestinacione, de contingencia futorum, de necessitate preteritorum. In quibus nullus potest sibi uel alteri satisfacere nisi exercitatus sit in loyca et methaphysica. Similiter est in materia de trinitate ut patet discurrendo per librum beati Augustini De trinitate Dei quem nullus sine periculo erroris studere potest, nisi iam exercitatus in theologya et liberalibus artibus. Item quinto quia christiana religio capiens artes liberales et exercens se in eis abstulit a gentilibus et hereticis arma quibus se defendere consueuerunt contra katholicam fidem, quos modo propris armis repellit et confutat. Item sexto liberalium arcium studium non solum facit ad cognicionem creatoris sed et ad ipsius magnificam laudem et extollenciam; racio quia quanto aliquis perfeccius cognoscit subtilitatem et preciositatem artificii alicuius artificis, tanto amplius consurgit in ammiracionem et magnificacionem ipsius artificis. Cognicio autem creaturarum habetur per studium liberalium arcium; quare etc. Item septimo liberales artes ministrant theologie eloquia pulchritudinis et plurima moralia documenta affectuum | inflamatiua, ac per hoc predicacionibus et exhortacionibus congruentissima. Hic in exemplum adduci potest beatus Augustinus qui dicit 3o libro Confessionum sic: Ille liber Ciceronis qui dicitur Orthensus exhortans ad phylosophiam mutauit ad te, Domine, affectum meum et preces et uota mea et uiluit mihi omnis uana species et immortalitatem sapientie concupiscebam estu cordis incredibili et surgere ceperam, ut ad te redirem etc. Ex quo dicto sumuntur quatuor documenta. Primum est quod utile est fidelibus quandoque legere libros et documenta phylosophorum, quia liber Ciceronis fuit exordium occasionale conuersionis beati Augustini, ut ibi habetur. Secundum est quod inter omnia que prosunt ad uitandam et superandam concupiscenciam est studium uere sapiencie precipuum, quia cum beatus Augustinus esset ita immersus concupiscenciis, per affectum ad ueram philosophiam fuit ab eis depuratus et mutatus in alterum uirum. Tercium est quod inter omnia que prouocant animum ad contemptum mundanorum, est studium sapienciale, quia dicit quod laus phylosophie contenta in illo libro Ciceronis fecit uilescere in eo omnem uanam speciem. Quartum est quod sapienciale studium habet mentem et desideria hominis eleuare ad Deum, quia laus phylosophice sapiencie rapuit desideria beati Augustini in Deum. Patet ergo quod eciam in doctrina phylosophorum reperiuntur documenta humanam affectus ad spiritualia inflammatam. Item octauo artes liberales dant regulas et principia et documenta in inquisicione et defensione ueritatis utilissimas. Ex eis eciam sumuntur exempla et similitudines aptissime ad manuducendum humanam mentem ad concipiendum diuina et spiritualia, uerbi gracia per progressionem numerorum ab unitate diuinacionum creaturarum a Deo, per consideracionem trianguli ysopleuri ymaginacionum trinitatis et ita de consimilibus. Item nono ex artibus inueniuntur clare instancie contra argumenta hereticorum inpung|nancium fidem. Que argumenta apparent in exercitatis in liberalibus artibus grandia et insolubilia, sicut patet de Achillico argumento loycali Arrii, de quo beatus Augustinus de Trinitate tractat et habet in eius solucione magnam difficultatem. Item decimo cum nichil utilius sit proficere in scienciis uolentibus quam ingenii habilitas et subtilitas, secundum Hugonem; studium autem et exercicium in liberalibus artibus maxime ingenium acuit, eleuat et subtiliat per Augustinum, et per experienciam intantum quod in nulla facultate possit eciam subtiliter et perfecte sapere maxime apriori, ubi intellectus liberalibus scienciis non fuit sufficienter preexercitatus. Et sic habemus decem modos.

Sed adhuc magis in speciali audiamus Augustinum de mathematicarum utilitate que aliis scienciis liberalibus steriliores quibusdam uidentur. Et primo de arismetrica, que est natura prior inter quattuor matheseos, secundum Boecium in principio arismetrice. Vnde Augustinus 2o de Ciuitate Dei cap. 3o postquam ostendit per proprietates numeri senarii quare Deus uoluit pocius in sex diebus opus creacionis perficere, dicit breuiter: commemoramini senarii numeri perfeccionem qui primus partibus suis in summam redactis ipse perficitur in quo perfecit Deus opera sua. Vnde inquit racio numeri contempnenda non est que in multis scienciarum scripturarum locis, quam magni estimanda sit elucet diligenter intuentibus. Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. Hec dixi; et per consequens ad plenam cognicionem operum Dei habitudinis, ordinis et condicionis creaturarum utilis est sciencia numerorum que est arismetrica; et sciencia de mensuris ut geometria, et rerum consonanciis secundum proporciones numerorum ut musica etc. Vnde patet quod non solum numerorum ignorancia uel arismetrice | multum impedit noticiam diuinarum scripturarum, ut deducit Augustinus 2o De doctrina christiana, ut alias allegaui, sed eciam impedit multipliciter cognicionem rerum per alias sciencias ignorancia scienciarum mathematicalium. Propter quod dicit Boecius in principio arismetrice sue quod si hiis quattuor careat ueritatis inquisitor, uerum inuenire non potest, nec sine harum speculacione cuiquam recte sapiendum est. Qui ergo spernit has semitas sapiencie ei denuncio, dicit Boecius, nam recte phylosophandum, et infra: Constat quisquis quod dubium obmiserit omnem phylosophiam perdidisse doctrina. Et racionem reddens quantum ad arismetricam dicit quod hanc, scilicet numerorum scienciam uel racionem ille huius mundane molis conditor Deus primum sue habuit creacionis exemplar, eciam ad hanc cuncta constituit quacumque fabricante racione per numeros assignati ordinis inuenire concordiam etc. Ita posset eciam declarari quod ignorancia eorum que pertinent ad geometriam, in scripturis figuratiue sumpta impedit noticiam seu apparicionem earumdem duarum. Similiter et cognicionem rerum in aliis scienciis naturalibus, tum quia est opus geometria in multis passibus phylosophie naturalis, ut in 3o methaphysicorum de yride et halone, et in libro De celo et mundo, tum eciam quia Aristoteles ut plurimum in loyca et in physica naturali et methaphysicali posuit exempla ex geometrica et arismetrica; igitur.

Similiter de musica induci posset et patuit satis in leccione precedenti. Dicit tamen de ipsa beatus Augustinus in 2o De doctrina christiana quod eorum que ad eius consideracionem pertinent ignorancia impedit aparicionem misteriorum sacre scripture que in suis figuratiuis locucionibus sepe utitur rebus que ad musicam pertinent, ut cithara, tympano, psalterio, decacordo | etc., in quibus spiritualia misteria latent. Facit eciam et fecit hec sciencia musicalis non parum ad bonum utriusque hominis, scilicet interioris et exterioris, et ad decorem diuini cultus. Que enim sciencia inuenit cantum ecclesie deuocionis excitatum nisi musica? Que sciencia ad magnificenciam diuine honorificencia in ecclesiis fabricauit organa nisi musica? Insuper que sciencia tam singulari ingenio scit repellere homini melancolias, reformare corporum distrasias, sedare iras, extinguere concupiscencias, spritus recreare, uires confortare, demones effugare, animas ad exterioribus rapere, ad prophecias disponere, pellere timores et animare pusillanimes; que sciencia nouit hec facere nisi musica? Hec omnia prolixe deduci possent per allegaciones ex prologo musice Boecii et ex 8uo Politicorum, ubi plura habentur de mirabilibus effectibus specierum diuersarum musice melodie. Similiter ex sacra scriptura deducitur quomodo musica eciam malignos spiritus arcet et mentes ad philosophiam disponit. Vnde 4o Reg. 3o cap., Eliseus uolens prophetisare dixit: Adducite michi psaltem. Cumque canent psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: Hec dicit Dominus etc. Et 2o primo Reg. 16o dicitur de Dauid quod quandocumque spiritus Dei malus arripiebat Saul, tollebat Dauid citharam et percuciebat manu sua et refocillabatur Saul et leuius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. Hec ibi. Et hoc de musica.

Iam post hec de astronomia quid dicam ultra eam que dixi in leccione precedenti, nisi quod talis sciencia manifestans mortalibus celestium orbium et stellarum mirabilem ordinem, disposicionem et habitudinem inter se. Et ad mundum inferiorem facit ut excellentissime celi enarrant gloriam Dei qui fecit ea. Hec eciam scienciam perutilem ad diuinum cultum artem inuenit computisticam temporum distri|butiuam, inuenit ciclorum solis et lune, quantitates solis et lune, coniuncciones et opposiciones, constituit kalendarium quantificando mensium et annorum reuoluciones. Hec inuenit horologia subtilissima ad designacionem horarum pro diuinis laudibus et humanis usibus.

Postremo de phylosophia naturali quid aliud in particulari dicere possum preter ea que nunc et alias dicta fuerunt, nisi quod talis sciencia inuestigans et mortalibus describens omnium creaturarum naturas disposiciones et miras in agendo et paciendo habitudines et operaciones, ex omnia creatura perficit laudem creatoris faciens specialiter, ut illum laudent celi et terra, benedicant ei frigus et estas, montes et colles, maria et fluuia et omnia que celi ambitu continentur. Et hoc de uariis liberalium scienciarum in generali et speciali tactis aliqualiter utilitatibus.

Inter quas precellit illa earum utilitas maxima seu effectus liberalium scienciarum nobilissimus et optimus qui est uirtutum moralium inuencio, descripcio et acquiscio, ut enim dicit beatus Augustinus 7o De ciuitate Dei cap. 3o: Omnes phylosophi ante Socratem naturalibus rebus perscrutandis operam maximam impenderunt. Ipse autem Socrates succedens primus uniuersam phylosophiam ad corrigendos, componendosque mores deflexit et coaptauit. Et ab inde phylosophia quam plures ipsa phylosophia erudiente et illuminante eos cognicione sui et cognicione finis et status omnium rerum corruptibilium et incorruptibilium cognouerunt uanitatem huiusmodi, cognouerunt prauitatem humane concupiscencie, cognouerunt mortalitatem et imperfecionem humane uite. Quibus cognicionibus permoti fuerunt et incitati ad renunciandum mundo, deliciis, honoribus et omni uoluptati carnis ad finem, ut ueris et propriis perfeccionibus racionali creature humane debitis, scilicet scienciis et uirtutibus, perficerentur et ornarentur, pro quibus, quia summe et assidue laborabant, laborando peruenerunt ad scienciarum multitudinem et moralium | uirtutum plenitudinem; quibus uirtutibus phylosophi mirabiliter floruerunt, ut in hystoriis de ipsis inuenitur. Et si exigua et fragilis rerum cognicio humanitus attingibilis sic efficaciter mouebat olim gentiles phylosophos ad tam uirtuose, abstracte et religiose uiuendum, merito magna confusio et dampnabilis pudor est et esse debet christianis phylosophis et theologis qui nedum plenissime iam omni sapiencia humana seu naturali fulgent, sed et diuinali sciencia coruscant, qua ipsis eterna felicitas pro uirtutibus promittitur et eterna calamitas pro uiciis predicitur. Magna reuera, ut dixi, confusio est quod ex hiis omnibus non mouentur saltem ad tam spiritualiter, religiose et uirtuose uiuendum sicut olim ex sola fragili philosophia gentiles phylosophi mouebantur. Hec et similia cottidie audimus et nichil facimus, sed deducimus in litteris dies nostros, timeo cum litteris nostris inferno in future appropinquantes.

Sequitur et in tres partes scinditur in doctrinam, racionem et vsum. In ista particula beatus Ieronimus ponit diuisionem ipsius phylosophie prout ly philosophia generaliter sumitur pro omni sciencia liberali humanitus acquisita. Et dicit quod talis sciencia diuiditur in tres, scilicet in doctrinam, racionem et usum; id est, in phylosophiam racionalem et naturalem et moralem. Et ut inuenitur in aliquibus antiquis epistolis Ieronimi, ipse posuit hic tria greca uocabula hiis tribus, scilicet doctrina, racione et usu proporcionabilia que sune Enadyade, Eyslogon, Centeeriam. Et hoc de illa diuisione quantum ad textum.

Sed antequam illam diuisionem ultimate prosequar, est aduertendum quod beatus Augustinus 2o De doctrina christiana ponit diuisionem scienciarum bimembrem, dicens quod duo sunt genera doctrinarum: unum earum quas instituerunt homines, et alterum earum quas animaduerterunt ex rebus diuinitus institutis et naturatis. Secundum genus comprehendit omnes doctrinas et sciencias reales; primum uero genus continet sciencias et artes que habent | ex humana uoluntate originem. Et sunt ille sciencie duplices, quia quedam earum sunt uere sciencie et utiles, quedam uero sunt uane et abusiue; uocantur sciencie uel artes. Vere adhuc sunt duplices, scilicet sermocionales et legales. Verbi gracia de sermocionali, hoc est de grammatica, in qua multe proporciones uere dependent ab humana uoluntate uel institucione, ut sunt: iste homo est generis communis, magister est nostri casus, ly homo significat sortem, et ita de multis. Et dico notanter de multis et non de omnibus et quamuis grammatica, rethorica et loyca sint sciencie sermocionales, nihilominus plurrime continentur in eis proporciones uere, quarum ueritas non dependet ab humana uoluntate uel ex uoluntaria hominum institucione. Verbi gratia: Iste ueritates grammaticales octo sunt partes oracionis, quinque sunt uocales, etc. Non dependent ex institucione uoluntaria quia de natura intellectus humani est ut concipiat res octo generibus conceptuum correspondentibus octo partibus oracionis uocalis. Et hinc est quod in omni lingua inueniuntur octo maneries uel species diccionum uel equiualentes. Similiter de natura humane uociferacionis est ut prorumpat in quinque uoces litterales uocales. Et ergo tales quinque uoces reperiuntur in dicionibus cuiuslibet humane ydiomatis. Et per consequens tales ueritates grammaticales ex natura et condicione rerum dependent et non ex institucione humana. Quantum uero ad loycam expresse uult Augustinus ubi supra quod ueritas consequenciarum et syllogismorum non est ex fabricacione animi uel ex uoluntaria institucione, sed est in rebus reperta et animaduersa in hominibus cogitabundis et studiosis. Et hoc de isto genere scienciarum in quibus operatur aliquid humana insticucio.

Similiter potest exemplum poni de alio genere scienciarum humane institucionis ut de sciencia iuris positiui. In qua sciencia similiter multe ueritates reperiuntur que dependent ex humana uoluntate, institucione et auctoritate, et ueritates circa ea omnia in quibus est pro racione uoluntas superiorum uel legislatorum. Quodammodo est in institucionibus | indifferencium que ante institucionem fuerunt licita. Et ille sunt proprie et pure leges positiue. Aliarum uero constitucionum ueritates practice non sunt ex uoluntate aut institucione hominum, sed ab hominibus in rerum condicione et natura animaduerse et a studiosis expresse et declarate antequam per modum legis ponerentur. Ex istis patet contra illos qui dicunt scienciam iuris positiui esse uoluntariam, ita quod in uoluntate hominum sit facere eam non esse scienciam. Contra tales cauillatores patet ex dictis quod est sciencia uera et realis, licet enim plures ueritates eius dependerant dicto modo ab humana uoluntate sicut et in grammatica, non tamen propter hoc dicitur sciencia uoluntaria aut ab humana institucione dependens; sicut nec grammatica aut loyca, in quibus similiter humana institucio aliquid operatur. Item sciencia iuris positiui non solum sistit in manifestacione positiuarum legum aut constitucionum et in declaracione intencionis legislatoris in eis, sed eciam perutiliter intellectum humanum exercet, habilitat et subtiliat circa actus humanos et circa negocia humane conuersacionis, ita quod in quoslibet casu emergente circa huiusmodi prompte et expedite homo potens sit iudicare et discernere quid expediencius, utilius et secundum Deum et iusticiam iustius pro qualitate temporum, negociorum et status hominum. Item esto quod quedam statuta secundum exigenciam antiquorum temporum posita modo sint abolita aut non expediant, et sic reuocata sint, hoc in nullo obstat aut derogat scientie iuris positiui quia talem uarietatem circa humanas leges necesse est fieri sicut et circa receptas medicinales, quinymmo et eam racio dictat et Spiritus sanctus suggerit; est enim hec uariacio de racione et condicione rerum subiectarum consideracioni talis sciencie, scilicet iuris. Ex quibus apparet quod eciam apellibus satis et utilissima est ipsa sciencia iuris positiui. De qua tamen beatus Ieronimus non fecit mencionem hic | inter sciencias, non quod reputauerit eam non esse scienciam, sed quia nondum erat multum usitata tempore suo uel quia sciencia iuris canonici nondum plene segregata erat a sciencia theologie, cum sit quasi una species theologice practice ut uidebitur. Et hoc de scienciis ueris secundum quid humane institucionis.

Alie uero sunt uocate sciencie uel artes non solum pure a libera uoluntate dependentes, sed eciam a peruersa uoluntate adinuente et super institute non habentes radicem et fundamentum in rebus, circa quas uersantur ut sunt ars magica, nigromancia, geomancia, piromancia etc. Propter istas artes uoluntarie fictas et supersticiose institutas introduxi principaliter a beato Augustino dictam diuisionem bimembrem. Intendo enim Domino concedente in posterum prolixius loqui pro posse de uanitate et fatuitate harum arcium et consimilium supersticionum, quibus hic et alibi multi infecti sunt. Pro quo moueo nunc talem questionem postea tamen pertractandam, uidelicet utrum uocate artes prohibite et cetere supersticiones sint in raciones et principia sciendi reducibiles.

Hiis igitur dictis reuertendo iam ad diuisionem scienciarum liberalium, que ponitur in littera, est aduertendum secundum beatum Augustinum septimo De ciuitate Dei quod Plato discipulis Socratis omnem phylosophiam in tres partes distribuit, secundum intencionem beati Ieronimi hic in littera, scilicet in moralem que in accione uersatur, et in naturalem que rerum naturas et condiciones scrutatur, et in racionalem qua uerum discernitur a falso, que racionalis et loyca uocatur, licet dicit Augustinus 8o De ciuitate Dei utrique, id est sciencie practice et speculatiue, sit neccesaria, maxime tamen ualet in inquisicione ueritatis. Et reducitur predicta diuisio trimembris ad bimembrem, quia omne studium sapiencie intelligitur consistere uel in accione uel in speculacione; item quod omnis sciencia est practica uel speculatiua; et ulterius omnis sciencia practica reducitur in suam speculatiuam a qua oritur. Quid autem de singulis predictis tribus partibus phylosophie Plato et alii phylosophi senserint, et ubi finem omnem, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium racionum esse cognouerit uel crediderit que per singula hic exemplificare longum esset. Verumtamen ali|quantulum prosequendo dictam diuisionem bimembris sciencie, scilicet in practicam et speculatiuam, constitui potest arbor phylosophie per modum diuisionis hoc modo quod phylosophia generaliter sumpta diuiditur in theoricam, id est speculatiuam, et practicam. Theorica diuiditur in supernaturalem et humanam phylosophiam, humana phylosophia diuiditur in sermocionalem et realem, sermocionalis in expressiuam et racionatiuam, racionatiua diuiditur in loycam et rethoricam. Deinde phylosophia realis diuiditur in naturalem seu physicam et in phylosophiam abstractiuam. Naturalis subdiuiditur in uniuersalem et particularem. Particularis est medicina. Vniuersalis dicitur naturalis phylosophia. Abstractiua uero diuiditur in methaphysicam et mathematicam. Mathematica diuiditur in mathematicam primariam et mathematicam secundariam. Primaria diuiditur in arismeticam et geometricam. Secundaria diuitur in mathematicas medias, scilicet in musicam, astronomiam, perspectiuam et scienciam de ponderibus et huiusmodi. Et hec est diuisio speculatiue phylosophie generaliter sumpte.

Et proporcionabiliter potest diuidi phylosophia practica generaliter sumpta, quia cuilibet sciencie speculatiue correspondet sua practica que ex speculatiua deriuatur. Et ergo theoloyca diuiditur in speculatiuam et practicam. Practica diuiditur in tres, scilicet in cultoriam seu latriam et informatoriam et iudiciariam. Primam exercent cultores Dei, ut sacerdotes et religiosi deuoti insistentes oracionibus, abstinenciis et diuinis laudibus. Secundam exercent predicatores et confessores. Terciam exercent ecclesiastici iudices, et illa uocatur ius canonicum. Similiter ex quattuor scienciis mathematicis deriuate sunt quattuor sciencie practice, scilicet practica geometrica, que diuiditur in altimetriam etc. Practica arismetrica que diuiditur in tres artes algoristicas, practica musica, practica astronomia, que consistit in calculacione motuum ex tabulis et instrumentis. Similiter medicina in speculatiuam et practicam diuiditur. Practica diuiditur in quattuor, scilicet in curatiuam, doctrinalem, in appothecalem, cirurgicalem et in empericalem.

Sed nunquam phylosophia naturalis que rerum causas, composiciones et acciones uenatur sterilis est in generacione practicarum. | Respondeo quod nequaquam, quia ex illa deriuata est duplex practica. Primo medicinalis et hoc mediante sciencia medicinali speculatiua, que est una particularis phylosophia, generalis phylosophie completam, sicut alias dixi. Secundo phylosophia naturalis peperit aliam artem practicam que alchimia uocatur, que uult et scit facere mirabilia ex applicacione et combinacione naturalium uirium, utpote aquas mirabilis uirtutis quibus opus est et medicis et aurifabris scit facere nobiles colores ut lazurium, cinobrium, minium et huiusmodi quibus pictores indigent. Et postremo cupiditate humana impellente illa ars presumit facere auris et argentum et lapides preciosos, pro quibus hec ars adhuc cottidie laborat occulte impenetrabilibus seu secretis cameris diuitum et pauperum, episcoporum et principum et forte cupiditate excellente et humana curiositate inardescente. Sapientes sophisticat, deceptores multiplicat, principes infatuat, diuites depauperat, pauperes omnino denudat, multos deprauat et turpiter mortificat.

Et ideo queri potest hic utrum eciam ars alchimica sit mortalibus satis uel utilissima, sicut de aliis scienciis dicit Ieronimus in textu. De hoc dubio tangam alibi aliquid prout occurit, cum de mechanicis loquar. Verum si hec ars facit uel est occasio malorum iam enumeratorum, non est utilis rei publice sed pocius in policiis bene ordinatis prohibenda est a presidentibus. Et hoc quoniam ad illam partem eius qua nititur facere aurum et argentum. Et hec de diuisione scienciarum sumarie et perfunctorie dicta pro nunc sufficant.

Ex quibus dictis qui uult potest artificiosa diuisione arborem phylosophie sciencie constituere seu erigere continentem omnem speciem sciencie speculatiue et practice: quibus quidem scienciis omnibus humana mortalitas multipliciter iuuatur | et uariam utilitatem consequitur. Hec igitur est arbor ramosa et florida et fructifera ipsius phylosophie seu sciencie in qua morales laborant et ab inicio mundi laborauerunt, ut fructus eius salutares apprehenderent summis studiis in hanc arborem ascendere conantes, quamuis nondum quisquam mortalium a radicibus huius arboris ascendendo ad extrema ramorum eius peruenire potuit. Habet autem hec arbor septem radices, id est radicales seu iniciales sciencias a quibus nisi ascensus in hanc arborem inchoetur, nemo in summitatem eius poterit peruenire. De istis radicibus dicit uenerabilis Hugo in suo Dydascholon sic: ex omnibus scienciis, septem specialiter decreuerant antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum in quibus tantam utilitatem esse pre ceteris omnibus perspexerunt, ut quicumque has sciencias plene percepisset, postea ad aliarum noticiam magis inquirendo et exercendo quam audiendo perueniret. Sunt enim, dicit Hugo, quasi optima quedam instrumenta et iuuamenta quibus uia paratur animo ad plenam phylosophie ueritatisque noticiam et inde triuium et quadriuium, dicit, nomen accepit, ex eo quod hiis septem scienciis quasi quibusdam uiis uiuax animus ad secreta sophye introeat. Et ergo nemo antiquitus nomine magistri uel doctoris dignus uidebatur qui non harum septem scientiam profiteri posset. Et quia liberalibus artibus olim, dicit Hugo, perfectissime et plenissime studebatur, multi inueniebantur qui eciam sine librorum reuolucione omnem questionem dissoluere sciebant. Et hinc accidit tot eo tempore fuisse sapientes, ut plura ipsi scriberent quam nos legere possumus. Scolares uero moderni nostri temporis, quia uix salutant artes alumen et aut nolunt aut nesciunt congruum modum in discendo seruare. Idcirco hoc tempore multos quidem studentes, paucos uero sapientes | inuenimus. De ordine autem congruo et debito studendi et addiscendi est, ut dicit Hugo, ut ante phylosophiam loyca intelligatur, quamuis ipsa post phylosophiam inuenta fuerit. Vnde dicit: Necesse fuit loycam inueniri, quoniam nemo de rebus conuenienter disserere potest nisi prius recte et ueraciter loquendi racionem agnouerit. Nam sicut dicit Boecius, cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates inuestigantes operam darent, neccesse fuit sepe falli eos, quia uocum et intellectuum discrecionem non habebant, ut multis accidit sicut Epicuro et aliis qui statim sine examine disputacionis credebant quidquid aliquali racionacione aut persuasione comprehenderant, propter quod in multis errabant. Neque enim, ut dicit Hugo, quidquid sermonum decursus inuenerit illud semper natura rei fixum tenet: Quare dicit necesse est falli eos qui abiecta sciencia disputandi de rerum natura perquirunt. Sencientes itaque ueteres in processu discursiuo et inuestigatiuo ueritatis multiplicitatem fallaciam accidere et falsa pro ueris approbari coacti sunt inuenire scienciam discretiuam ueri et falsi et scienciam perfecte syllogizandi et raciocinandi et ad utrumque partem disputandi, que est loyca seu dyaletica. Et hoc sit dictum superficialiter de ortu seu origine loyce.

Sequitur ad minores artes veniam. In precedenti particula innuebat beatus Ieronimus argumentum per locum a maiori tale quod, si in artibus liberalibus humanitus adinuentis nemo proficere potest ad plenum nisi mediante doctore multu minus ad intelligenciam scripture diuinitus date absque magistro perueniri potest. Hic uero per eundem locum forcius arguit ad eandem conclusionem, uolens dicere quod, quia nemo perfecte discere potest eciam artes mechanicas sine doctore que minores et minus difficiles sunt artibus liberalibus, omnino erudicio plena | in theoloyca requirit magistrum et doctorem. Et hanc sentenciam innuit Ieronimus sub hiis uerbis: ad minores artes veniam etc. Ad minores. Septem artes, de quibus superius dictum est, uocantur maiores, quia tendunt ad bona anime, que sunt maiora bona. Artes uero mechanice tendunt ad bonum corporis que uocantur bona minora uel ad acquisicionem bonorum fortune, que dicuntur bona minima. Vocantur eciam artes iste seruiles, quia earum opera uariis deseruiunt humanis neccesitatibus. Alie uero uocantur artes liberales uel quia, ut dicunt doctores, liberos, id est expeditos et exercitatos requirunt, ut subtiliter de rerum naturis et habitudinibus disputare possint; uel quia antiquitus tantum liberi, id est nobiles, in eis studere consueuerant, plebei uero et ignobilium filii artibus seruilibus et scienciis practicis applicabantur, et iam fit totum contrarium. Tertio uocantur iste artes mechanice, id est adulterine, quia de opere artificis agunt, quod a natura formam imitatur. Sunt enim tria opera, scilicet opus Dei, opus nature, opus artificis imitantis seu symeantis naturam. In hiis tribus operibus conuenienter opus humanum, quod a natura non est, sed immitatur naturam, nominatur mechanicum, id est adulterinum, quod ad modum et clauis subintroducta mechanica dicitur. Qualiter autem opus artificis immitetur naturam, longum esset et onerosum per singula exemplificare, inducit Hugo in paucis. Vnde inquit qui statuam, id est ymaginem, fudit uel fabricauit hominem intuitus est et qui domum fecit montem respexit ad filandum et texendum opus aranee mouit qui usum armorum et uestimentorum primus inuenit considerauit quod queque nascencium propria quedam habent arma et indumenta, quibus naturam suam ab incommodis defendunt uerbi gratia: cortex ambit arborem, penna tegit uolucrem, piscem squama operit, lana ouem | induit, concha testudinem recipit etc. Nec sine causa factum est quod cum singula animancium nature sue arma secum nata habeant, solus homo inermis nascatur et nudus, quia opportuit ut illis que sibi prouidere nesciunt, natura consuleret, et quod homini ex hoc maior se causa exercendi et experiendi prestaretur, quando illa que ceteris animalibus naturaliter data sunt, propria racione et industria inuenirent, quia multo magis nunc claret racio hominis, hec eadem ingeniosa inueniendo quam naturaliter habendo claruisset. Nec sine causa prouerbium hoc currit quod fames ingeniosa omnes excuderit artes, itaque indigencia aduersitas et neccesitas que ingeniosa sunt compulerunt mortales multis miseriis et defectibus multos ad inueniendum artes et sciencias quibus humane nature corporalis et spiritualis debilitas iuuaretur et eius defectus supplerentur. Propter hoc enim inuentae sunt artes mechanice que tendunt ad bonum corporis, et artes liberales que tendunt ad bonum anime. Vnde uenerabilis Hugo: omnium inquit humanarum arcium et accionum seu studiorum que sapiencia moderatur, ad hoc spectare debet quod uel nature nostre reparetur integritas uel defectuum quibus subiacet nostra mortalis uita temperetur neccesitas. Duo enim sunt in homine: natura lapsa et uicium; lapsus nature reparandus est, uicium excludendum est, quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. Hoc est enim omnino quod omni humano studio agendum est, ut natura reperetur et excludatur uicium. Integritas uero nature humane duobus perficitur: sciencia et uirtute, in quibus solis nobis cum supernis et diuinis substanciis similitudo est. Ex quibus colligi potest illud quod supra dictum est, quod uidelicet omnium humanarum arcium et scienciarum ad hunc finem concurrit intencio ut uilis diuine ymaginis similitudo in nobis restauretur uel huius uite necessitudini et imperfecioni consulatur. | Hic attendi potest perfecio scienciarum quamuis enim, ut scitis, earum perfeccio seu dignitas communiter consueuerint attendi aut penes dignitatem obiectalem, id est rerum de quibus considerat, aut penes racionem obiectalem secundum quam res considerat, aut penes principiorum certitudinem aut modum in demonstrando suas conclusiones a priori aut consideracione specialiori aut quia minora dubia relinquit circa consideracionem etc. Tamen alius modus preter eos quatuor uel quinque qui communiter ponuntur, hic tangitur quomodo perfecio et dignitas scienciarum eciam attendi potest in respectu ad finem humanum uel ad ueram hominis felicitatem que consistit in ultimis perfeccionibus duarum potenciarum anime que sunt intellectus et uoluntas. Et secundum hoc illa sciencia esset perfeccior que magis hominem assimilat et conformat Deo secundum intellectum et uoluntatem, et hoc est que plus facit promouet aut que disponet immediacius et pertinencius intellectum humanum ad cognicionem Dei, in cuius clara uisione consistit beatitudo hominis quantum ad intellectum, aut que plus et immediacius aut efficacius afficit et dirigit racionalem affectum, id est uoluntatem hominis, ad rectitudinem uirtutis et iusticie, quibus potissime et nobilissime perficitur, homo cum rectitudo intellectus in cognicione ueritatis ordinetur tamquam in finem, in rectitudine uoluntatis secundum doctores illos qui ponunt uoluntatem potenciam nobiliorem potencia intellectiua, et hoc de illo. Et quia in predictis non solum tactum est quis sit finis omnium arcium et scienciarum seu quorsum tendat omnis studiosa humana sollicitudo, sed eciam tacta est occasio et opportunitas inuencionis arcium et scienciarum, uisio ergo de duplici origine humane cognicionis seu sciencie quarum prima fuit primi hominis supernaturalis illustracio, secunda fuit lapsi hominis naturalis erudicio seu ab eo ueritatis inuestigacio, uisio inquam de illo duplici origine quarum una fuit a sursum, alia a deorsum, aduertendum est quomodo in hac inuestigacione seu in secunda scienciarum et arcium inuencione natura instigabat, creatura incitabat, necessi|tas humana cogebat, scriptura diuina adiuuit, reuelacio concurrit et ei gratia affuit. Ista sunt sex ex quibus inicium seu originem sumpsit omnium humanarum arcium et scienciarum adinuencio. De primo dicit Hugo in Dydascolon quod nature intellectuali humane diuinitatis capaci non sufficiunt que subiecta sensibus comprehendunt. Verum eciam ex sensibilibus ymaginacione concepta ad insensibilia et spiritualia conscendere intelligitur, donec sufficienter apprehendat primum et summum in entibus quod Deus est et in illo quiescat, iuxtra illud beati Augustini primo Confessionum: Domine creasti nos ad te, ideo inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Et ut intellectualis natura humana ad illam quietem perueniat inditum est ei tamquam proprium, ut per ea que que sibi nota sunt, Deum querendo ignota inuestiget scrutando de quolibet an sit. Vnde sit quid sit, quale sit, cur sit etc. Hec est igitur humani animi nobilis condicio, ut semper in principium comprehensione aut in absencium intelligencia aut ignotarum rerum inquisicione atque inuencione uersetur et hoc donec in omnes res earum similitudinibus uel speciebus receptis quodammodo transformetur et sic rerum omnium similitudinibus insignitus aliquo modo omnia esse dicatur, etsi non existenter tamen relucenter. Hec est ergo dicit Hugo ista humane nature dignitas quam omnes quidem naturaliter habent eque, sed non omnes eque nouerunt. Animus enim corporeis passionibus consopitus et per sensibiles formas extra semetipsum abductus obliuiscitur sue nobilis condicionis, obliuiscitur sui creatoris et obliuiscitur rerum spiritualis habitudinis et disposicionis. Et hoc cum est in uolucione carnalium aut mundalium obtenebratus et defendatus ut cristallus luto. Reperatur autem talis humanus animus per doctrinam, ut suam agnoscat naturam, ut discat extra se non querere | quid in se potest inuenire, scilicet Dei imaginem, ut discat sui creatoris dignitatem, ut discat uiam perueniendi ad ueram felicitatem. Summum igitur, dicit Hugo, in hac uita solamen est studium sapiencie quam qui inuenit felix est, et qui possidet beatus. Et hoc de primo, scilicet quomodo intellectualis natura humana impellebat in scienciarum inuencione et earum inuencionem exigebat.

De secundo uero uidelicet quod creatura ad idem incitabat, habetur primo methaphysice, ubi dicitur sentencialiter quod propter ammirari, scilicet de disposicionibus rerum et earum operacionibus et habitudinibus, inceperunt homines phylosophari in Egipto. De tertio autem quod miseria et aduersitas indigencia et uexacio que dant intellectum coegerint ad inueniendum artes uarias dictum est superius. De quarto, uidelicet quod diuina scriptura adinuenerit in inuencione scienciarum et arcium apparet quod ex Iudeis et earum scripturis, in quibus erat cognicio ueritatis et uirtutis, dispersis per multas captiuitates in uniuersum mundum phylosophi et studiosi gentilium ceperunt occasiones multarum consideracionum et oppinionum de Deo et creaturis. Vnde ut apparet 8o de Ciuitate Dei, mirabile est Platonem iudaicas litteras didicisse in Egipto, et ita mirabile est de aliis phylosophis qui totum mundum circuierunt pro acquirenda cognicione ueritatis, ut patuit circa principium huius prologi. Item Augustinus deducit 18o de Ciuitate Dei cap. 37 quod poete inceperunt tempore iudicum populi Israelis, antequam ille populus haberet regem, et quod famosi phylosophi inceperunt et floruerunt post prophetas israeliticos; et ita ars poetica a diuinis scripturis que plurimum similitudinarie et transumptiue locuntur sue originis occasionem habere potuit. Et similiter rethorica et grammatica, quia littere ebraice fuerunt prime quibus Deus scripsit populo ebraico precepta decem in tabulis lapideis, a quibus quidem litteris omnes alie uidentur | originem aut saltem occasionem sue adinuencionis habuisse. Et ita apparet scienciarum inuentores bibisse de fontibus Israel.

De quinto uero uidelicet quod inuentoribus scienciarum quandoque eciam spiritus aliqua reuelabant, patuit superius quantum ad malos spiritus in leccione qua dictum fuit quomodo phylosophi pro cognicione ueritatis adierunt in memphiticos uates, id est sacerdotes ydolorum secundum unam exposicionem, multa alias dicta fuerunt de tali suspecto modo originis gentilium tradicio sciencialium. Vnde fertur eciam quod penultima proposicio primi Euclidi dicitur dulcar non a nomine ydoli cui pro demonstracione et inuencione illius ueritatis mathematice sacrificia obtulit, et ita in aliis potuit contingere. Ex quibus patet correlarie quod gentilium autorum antiquitas non est faciliter recipienda tanquam autoritas, et quod tradiciones antiquorum poetarum, phylosophorum uel astrologorum ualidis et claris racionibus non uallate non sunt a Christianis sine diligenti masticacione preuia degluciende; quia timendum est ne in talibus uenenum lateat dyabolice fraudis sub fuco putate ueritatis. Quod eciam boni spiritus quibusdam studiosis gentilium reuelauerint aliquas ueritates uidetur uelle Augustinus recitans in libro Confessionum se inuenisse in libris platonicorum principium euangelii Iohannis, de quo alias pertractaui. Similiter in pluribus locis libris de Ciuitate Dei Augustinus innumere uidetur quod gentilium Sybille a spiritu bono inspirate fuerint, et uidetur ad hoc racio quia ut legitur in scripturis sacris, Deus eciam sepe malis reuelauit ueritates secretas, ut Balaam, Ariolo et aliis. Quare ergo studiosissimis inquisitoribus ueritatis mortalibus utilissime nichil reuelatum fuisset ex diuina benignitate que facit solem intelligencie oriri super bonos et malos.

De sexto uero et ultimo, uidelicet quod scienciarum et arcium inuentores gracia Dei spirituali eciam a bono quandoque adiuuerit, | scilicet eleuando eorum ingenia et dirigendo in processu raciocinacionis inuestigatiue ueritatis, quamuis eis nichil reuelaret. Hoc apparet per Augustinum in multis passibus librorum de Ciuitate Dei, ut alias allegaui. Et ut taceam de magnis et altis scienciis, credo quod homini bene consideranti apparetur quod eciam primordiala rudimenta grammatice utpute 22 littere scribendi sic apte omnem humanam uocem sine speciali Dei direccione, nec inuente sunt, nec forte inueniri possint. Possum hoc deducere sed dimitto causa breuitatis. Apparet ergo ex predictis quod adinuencio scienciarum et arcium magis attribuenda sit diuine gracie et prouidencie quam subtilitati humane industrie. Non est tamen ymaginandum de origine et prima inuencione arcium quasi ante inuencionem grammatice homines non loquerentur congrue; et ante inuencionem loyce non silogizarent etc. Erant enim prius, ut dicit Hugo, et sermones communes et littere, sed nondum racio sermonum et litterarum in artem redacta fuerat. Omnes enim sciencie prius erant in usu quam in arte, sed considerantes deinde homines usum in artem posse conuerti et quod uagum et licenciosum prius certis regulis et preceptis posse restringi ceperunt illud in quo usus plus habuit emendare et in quo minus supplere et quod superfluum refecarent et talis fuit origo omnium arcium. Verbi gratia priusquam esset artificialis grammatica, homines scribebant et congrue loquebantur, et priusquam esset artificialis loyca, silogizabant et disputabant, et priusquam esset arismetrica, usum numerandi habebant, et ita de aliis. Artes ergo et sciencie ab usu, ut dicit Hugo, principium sumpserunt, licet usu meliores et digniores fuit. Hic consequenter subiungere proposui prout ex historiis colligi potest qui fuerint singularum arcium et scienciarum primi inuentores et quando | exstiterint et ubi et quomodo per eos singule artes et sciencie exordium sumpserunt. Sed quia prolixitate nolo uos accediare, obmitto pro nunc.

Sequitur in littera ad minores artes veniam. Iste textus qui est de artibus mechanicis fuit in leccione precedenti inchoatus et applicatus ad conclusionem beati Ieronimi sicut tunc audiebatur. Et pertractando in illa leccione primam particulam, scilicet ‘ad minores artes’ fuit in generali consideratum tam de artibus mechanicis quam liberalibus. Nunc ergo specialius uidendum est de illis minoribus seu mathanicis artibus quarum operarii tanguntur in littera a beato Ieronimo, cum dicit agricole, commentarii etc. Pro quo premittendum est quod Hugo sepius in libro allegato postquam ostendit sciencias, in quibus proprie et principaliter consistit sapienciam subiungit, dicens licet eciam ethicam, mechanicam et loycam congrue ad sapienciam conferre possumus, expressius tamen loycam propter uocis eloquenciam, mechanicam uero et ethicam propter circumscripcionem morum et operum, et conformiter reducuntur omnes artes mechanice in septem secundum genus ad septem artes liberales, de quibus dicit sic: Hec sunt ancille quas Mercurius a Philogia in dotem accepit, quia nimirum eloquencie cui multa fuerit sapiencia omnis humana accio seruit. Et hinc ad rem publicam plurima commoda ueniunt, si moderatrix omni presto est sapiencia, et maxime theoloyca sapiencia que rectificet harum arcium intencionem et fines in suis operibus. Et non solum utiles sunt iste artes ex earum operibus manufactis, sed eciam ad cognicionem ueritatis et nature rerum per experiencias particulares circa res quas singule artes tractant seu considerant. Tercio sunt utiles eciam sine exteriori opere ad prudenciam oportunam | presidentibus seu gubernantibus rem publicam utpote ad cognoscendum ualorem aut preciositatem rerum articificialium que ueniunt in usum humanum et earum sophisticacionem et falsitatem cognoscendam etc. Ex quibus corollarie sequitur quod quamuis non expediret presidentibus mechanice operari, tunc eis expediret eciam mechanicaciones sciencie, patet ex inmediate dictis; patet eciam hoc quia omnis sciencialis cognicio mechanica uel alia circa quascumque res consistat, est anime perfectiua, quia sciencia est de numero bonorum honorabilium, primo de anima. Non enim ex cognicione uel ex apprehensione rerum quarumcumque intellectus humanus uilescit. Racio est quia intellectus recipit intenciones seu species, scilicet rerum sensibilium spiritualiter sine materia, nec aliqua res est per se mala aut uilis; igitur. Item si ex apprehensione uel ymaginacione rerum quas uocamus uiles et abhominabiles, intellectus uilescit, maxime intellectus angelicus, ymmo diuinus uilesceret distinctissime et clarissime omnia perspiciens, quod absurdissimum est. Ista ergo attendens et alia predicta quidam phylosophus, ut alias allegaui, post omnia liberalium disciplinarum studia et arcium acumina ad artem figuli descendit cognoscendam. Et iterum alterius cuiusdam phylosophi discipuli cum laudibus magistrum summ efferret inter cetera nec sutoria pericia eum carere, gloriati sunt. Patet ergo quod doctrine mechanice in se non sunt contempnende nec uiles aut turpes habende. Ex quo, ut patuit, ad complementum sapiencie pertineant et non parum humanam industriam erudiant et prudenciam exerceant. Patet eciam quamuis non doceat principem mechanice operari aut rustico opere uacare, tamen expediret ipsum talium periciam non ignorare per hoc ergo quod dicit Ieronimus in littera: | Et ceteri qui vilia opuscula fabricant. Et per hoc quod doctores sancti dicunt quod aliqui magis expedit ignorari quam sciri, non uolunt quod ex cognicione ueritatis circa quamcumque materiam intellectus humanus inperficiatur aut uilescat ac per hoc quasi aliqua ars aut sciencia sit de se mala. Sed aliis de causis hoc dicunt que tangentur et summabuntur inferius, quando ostendam causas, quare aliqua sciencia prohibetur uel reprobatur.

Sequitur in littera agricole, cementarii. Hugo, sicut tetigi, in suo Didascolon diuidit omnes mechanicas in septem genera, que sunt lanificium, armatura, nauigacio et uenacio, agricultura, medicina, theatrica. Et sunt genera illa satis nota preter ultimum, quod est teatrica mechanica, de qua dicit quod dicitur sciencia ludolorum seu spectaculorum a theatro, ubi populus ad ludendum conuenire solebat, non quia in theatro tantum ludus fiere consueuerit, sed quia celebrior locus fuerat ceteris. Et prosequitur ibi Hugo de uariis speciebus ludorum in theatris et in aliis locis qui consueti fuerunt ad ludendum aput antiquos. Ludos uero tales antiqui inter ceteras artes et legitimos actiuos mirabat propter duas causas. Prima fuit quia temperatus motu naturalis color nutritur in corpore. Secunda est, que pocior uidetur, quia necesse fuit populum ad ludendum conuenire; ideo uoluerunt determinata esse loca ludendi, ne forte in diuersoriis conuenticula facientes probrosa aliqua aut facinorosa perpetrarent. Sed et de aliis modis adhuc diuidi possunt seu distingui in genere. Primo secundum diuersitatem et differenciam rerum artificialium, quibus homo indiget in hac uita, scilicet ad acquisi|cionem et ad conseruacionem utriusque boni corporalis et spiritualis et ad remocionem oppositi mali aut ad preseruandum a malis. Ad hec quatuor, scilicet acquisicionem, conseruacionem, remocionem, et preseruacionem, respectu boni et mali omnes mechanice reduci possunt. Verbi gracia ad confirmacionem boni corporalis pertinet ars texendi, ars arma faciendi, ars coquendi etc. Ad conseruacionem boni spiritualis pertinet ars scribendi, pergamenum faciendi, et ita in aliis faciliter induci posset. Secundo mechanice possunt diuidi quodammodo secundum diuisionem seu diuersitatem instrumentorum quibus utuntur. Quedam enim mechanice faciunt opera sua precise instrumentis artificialibus ut cultellis, bipennibus et cetera. Quedam uero per instrumenta naturalia et artificialia sicut fabri per ignem et malleos. Quedam utuntur pro instrumentis solum quibusdam actiuis naturalibus uel paucis artificialibus instrumentis ut pannorum coloratores et cerdones et huiusmodi; uerumtamen machanice plurime utuntur utroque instrumento, scilicet naturali et artificiali. Iuxta quod aduertendum est quod ars imitando naturam uolens facere opera similia operibus nature innititur duplicii processui. Primus est processus combinacionis naturalium actiuorum ad detrimenta passiua. Secundus processus est que instrumenta artificialia ad faciendum figuras et formas similes hiis que natura fecit. Primo processui innititur ars magica et nigromancia in parte et ars alchimica et ars ymaginabilis faciendi quedam anima|lia uel plantas quasdam uel lapides, et hoc propter combinacionem naturalium actiuorum et applicacionem ad determinata passiua. Et in hoc processu artis natura semper superat artem, quia ars numquam potest facere ita puros et uiuaces colores sicut natura facit in floribus et in aliis rebus naturalibus. Aurum eciam naturale melius est uel esset auro quod ars dicto processu faceret. Sequitur ergo in secundo uero processu artis, utpute per instrumenta artificialia faciendi formis et figuras similes formis uel ymaginibus quas natura produxit. Ars non solum imitatur naturam, sed eciam quandoque superare uidetur naturam, et hoc in figuracione et proposicione ymaginum. Ex predicta similitudine operum artis et nature probat dominus Wilhelmus Parisiensis in libro suo de uniuerso quod omnem dari unum agens racionale supremum seu unam artem racionalem summam, quam omnis natura irracionalis imitetur, et que hominem instinctum artificiose operandi rebus irracionabilibus comitauit. Arguendo sic aranea artificiose texat, apis regularem exagonum facit, et diuersa animalia eciam minutissima miranda faciunt artificia. Natura ergo que docet huiusmodi animalia sic facere uel se habet tamquam magister uel tamquam libri. Si tamquam magister, queritur quis docuit illum magistrum, et omnem tandem deuenire ad unum primum artificem omnium instructorem. Si illa natura est tamquam unus liber, tunc queritur quis scripsit illum librum et sequitur idem quod prius, scilicet quod erit aliquis primus artifex, qui causas secundarias naturaliter agentes in uirtute ydeagit. Et eodem modo arguitur ex consideracione quorumcumque naturalium articificiorum, ut sunt corpus humani corpora plantarum, uidelicet quod omnem ibi aliquid racionale agens primarie concurrere uel omnem concedi quod deuenitur ad unam | primam naturam irracionalem indepedientem omnes instinctus artificiose operatiuam qui apparent in creaturis communicante quod cuilibet eciam modico docto. Et aduertenti apparere potest absurdissimum igitur. Patet ergo quomodo phylosophia ex factis demonstrat unum primum omnium artificem a quo cuncta habent quidquid boni est in eis.

Hic queri potest si quod superius dictum est uerum sit, uidelicet quod ars naturam posset superare. Dico quod sustineri potest quod sic et hoc in effigiando uel figurando rem aliquam. Patet istud tamen quia pictor potest facere multas ymagines thymerinas et monstruosas quas natura nec fecit nec facere potest. Tum eciam quia in arte agentis racionalis distinccius relucet uel ydeatur ymago artificii producendi quam in natura irracionali que effigia, uerbi gratia unum folium arboris uel unum florem. Tum eciam tercio quia ut dictum est, natura imitatur artem diuinam, illa autem ars increata perfeccius se communicauit creature racionali quam irracionali; quare etc. Tum quarto quia multis ymaginibus a natura factis ars facere potest in eadem specie graciorem et commensuraciorem at magis accidentem ad ymaginem conuenientissimam illi speciei. Tum quinto quia ex quo artifex reperire potest in uno homine faciem optime formatam in alio collum, in alio manum etc., nichil prohibere uidetur quin artifex facere possit propriorem ymaginem hominis uel equi quam natura umquam fecerit. Cum istas tamen stat quod nulli ymagini a natura facte ars humana potest omnino similem facere in hiis que sunt de quarta specie qualitatis. Racio est, quia non omnes excessus rerum sensibilium est homini distincte perceptibilis; igitur. Si instetur contra dicta dicendo quod causa quare natura non semper attengit optimam et proporcionalissimam effigient in specie humana uel equina est impedimentum | ex parte materie uel applicacionis. Quibus impedimentis remotis ars naturam attingere non posset, et ergo minus superare in effigiando uel figurando. Respondetur: Qui dictam conclusionem tenere uellet quod cum agens racionale sit perfeccius quam irracionale, et cum ymago artificii clarius et distinccius relucet in arte agentis racionalis ut tactum est, ideo remotis impedimentis in membris, organis uel instrumentis mediantibus quibus ars efficit uel exprimit conceptum artificii, nihil prohibet quando ars non impedita adhuc posset superare naturam irracionalem eciam non impeditam; etsi non ars hominis, tamen hoc potest ars angeli scientis applicare actiua passiuis sine impedimento. Et hoc sic dictum de imitacione qua ars imitatur naturam in quibus et formis ymaginum; in coloribus uero semper natura superat artem, et hoc saltem quantum ad colorem, puritatem et uiufacitatem, ut tactum fuit. Hic consequenter aduertendum est quod non solum in effigiando res ars nititur imitari naturam, sed eciam in aliis, et primo in hoc quod sicut natura non habundat in superfluis nec deficit in necessariis, ita ars se habere nititur. Secundo in hoc quod sicut natura omnem disposicionem sui effectus facit propter certum finem, ita et ars facere conatur. Tercio in hoc quod sicut natura facit semper de possibilibus quod melius est et conueniencius, ita et ars uult facere. Verum est quod in hiis tribus ars non adequat naturam, quoniam quantum ad primum notus est quod opera artis magis et sepius superhabundant in superfluis quam opera nature. Natura enim non facit aliquam disposicionem in suo effectu, nisi ex certa et racionabili causa seu ad certam utilitatem, quia Deus et natura nichil faciunt frustra secundum philosophos. | Ars uero dat suis operibus artificialibus plurimas disposiciones superuacuas preter necessarias et uanas. Verbi gratia ut est rostracio calceorum, inscisio uestimentorum, curiositas edificiorum, deauracio tiphorum et ita de infinitis uanis et superfluis ornatibus et delicatis disposcionibus artificialium quas quidam non humana indigencia seu neccesitas adinuenit, sed peruersa humana curiositas excogitauit et cottidie in huiusmodi noua excogitare non desinit. Et ergo artes mechanice quantum ad talia non imitantur naturam, sed naturam adulteram uel adulterant et ei contrariantur, quia omnis disposicio et habitudo rerum a natura factarum est secundum exigenciam finis ut patet 2o Phisicorum, quia natura dat rebus naturalibus solum disposiciones conuenientes et utiles ad fines et operaciones earum, uel ad decentes ornatus uel ad ostensionem magisterii primi artificis qui per naturam operatur, uel qui naturam administrat. Et hic tangitur quodammodo racio quare opus artis humane nature uocatur mechanicum, id est adulterinum, quia sicut in generacionem adulterinam magis uoluptas humana introducit quam legitima necessitas, ita uidetur quod opera artificialia ut plurimum magis introduxit hominem uoluptas seu commoditas quam oportuna necessitas. Hoc apparet quia opera que natura facit et in statu innocencie fecisset, suffecisset homini ad uitam animalem conseruandam et fouendam, ymmo adhuc sufficerent sub statu nature lapse, ex quo sub tali statu multi leguntur diu sancte et religiose uixisse sine hoc quod eis tot et talia tam uaria artificialia seruirent, sicut modo nobis seruiunt que utique humana uoluptas seu luxuria adinuenisse uidetur et non | tam humana indigencia seu necessitas. Et hoc de secundo modo diuisionis mechanicarum.

Tercio modo distingui possunt in genere penes hoc quod quedam earum sunt necessitatis, quedam commoditatis, quedam uero curiositatis et uanitatis. Verum eciam tria quasi in omni arte mechanica inueniuntur quia ut in plurimum quelibet mechanica consueuit facere in suis operibus quedam uel quasdam disposiciones que sunt necessitatis. Et quedam sunt que sunt oportune commoditatis, quedam que sunt uane curiositatis, quando et plures artes mechanicarum plus laborant circa ea que sunt curiose uanitatis et superfluitatis quam in hiis operibus que sunt necessarie utilitatis ut aurifabri, sculptores, pictores, latomi, coci etc. Et ex consequenti eciam ut plurimum homines artificiorum subtilitate et nouitate incitati et uanifacti magis expendunt pro hiis artificiis et operibus mechanicis que sunt ornatus et curiositatis quam in hiis que sunt oportune utilitatis.

Vbi aduertendum est quod contigit artifices mechanicos quadrupliciter uel in quattuor peccare. Primo nimis initendo curiosis et nouis adinuencionibus circa sua opera, ut alliciant homines uel ut se ostentent; secundo sua opera sophisticando in materia uel in forma; tercio iraccionabiliter appreciando sua artificia et ultra iustum precium uendendo; quarto solum intencione lucri et acquisicionis diuiciarum laborando, contra illud Prouerbiorum 23o: Noli laborare ut diteris, quasi dicat: intencio principalis laboratoris esse debet, ut adiuuetur humana indigencia et inbecillitas, ut possit eo melius in opera glorie Dei, et ut ipse operans acquirat necessitatem uite sue et suorum ad eundem finem. Et labor mechanicorum artificium ex tali intencione procedat, est non solum acquisitus bonorum fortune sed est meritorius uite eterne.

Hic pertinenter queri potest, utrum artes factiue ornamentorum, | armorum aut eorum que sunt ad solacium humanum uel ludum et huiusmodi sint in re publica sustinende aut prohibende. Respondetur breuiter quod si qua est ars ad faciendam aliqua opera quibus homines uti non possunt communiter absque peccato, artifices talia facientes peccant prebentes directe aliis occasionem peccandi, utpute si quis fabricaret ydola uel aliquid ad cultum ydolatrie pertinens uel ad supersticionem. Si qua uero ars est cuius operibus possunt homines bene et male uti, sicut sunt gladii et sagitte et alia huiusmodi, usus talium arcium non est peccatum. Si tamen operibus alicuius artis homines ut plurimum mali utuntur uel uti consueuerunt, uerbi gratia taxillis et huiusmodi, quamuis de se non sint illicite huiusmodi artes, tamen per officium principis qui preest rei publice, sunt a ciuitate exstirpande, eciam secundum documentum phylosophorum ut Platonis et aliorum. Vnde sicud Augustinus tangit 12o de Ciuitate Dei, Plato dixit poetas cum suis figmentis et ludibriis uellendos esse de ciuitatibus.

Si de artibus diuersorum ornatuum quibus specialiter mulieres uti consueuerunt, queratur, respondetur quod quia mulieres licite possunt se ornare uel ut conseruent decenciam sui status uel eciam aliquid superaddere in casu ut placeant suis uiris, consequens est quod artifices talium ornamentorum non peccant in usu talis artis nisi forte inueniendo aliqua superflua et curiosa nimis sicut alias tactum fuit. Vnde Cristostomus super Mattheum dicit quod eciam a parte calceatorum et sartorum textorum multa attingere omnem que pure ad pompam et uanitatem sunt et incitant homines leues et curioses, qui nouitatibus corporalium habituum gaudent, nec tamen solum in talibus est utanda pompa et uana gloriacio, iuxta Augustinum in libro De sermone Domini in monte, qui dicit quod non solo rerum corporearum nitore apparet pompa, sed eciam in ipsis sordibus et luctuosis appara|tibus posse esse iactanciam que eo periculosior est quo sub nomine seruitutis Dei calidius decipit. Et secundum philosophum, credo 4o Ethicorum, non solum habundancia sed eciam nimius uel inordinatus defectus ad iactanciam pertinet, et ergo non debet iudicari statim aliquis pomposus qui utitur ornatu debito et consueto suo statui uel officio. Et per consequens artes huiusmodi ornatuum factiue et consimiles humano statui et usui conferentes sunt licite et non prohibende. Vnde et Augustinus 2o De doctrina christiana dicit quod tota pars humanorum institutorum que ad usum uite proficiunt, nequaquam est fugienda, ymmo eciam quantum satis est intuenda declarat ibi inductiue. Ex quo dicto et declaracione eius quam facit, ibi eliciuntur quattuor. Primum est quod omnis ars mechanica que facit aliquid ad utilitatem humanorum usui est licita, ymmo meritoria, quia dicit quod talia non solum sunt fugienda sed eciam intuenda. Secundum est quod nulla ars mechanica que ordinatur ad supersticiosa, ut fabricacio ydolorum et similes, est licita propter racionem prime propositicionis. Tertium quod ars uel industria mercacionis non solummodo est licita sed eciam meritoria quando fit iuste, quia est utilis ad humanas usus, ut res necessarie habeantur in prompto, cum omnia non sint in una regione. Quartum est quod idem uidetur de arte aduocatorum uel oratorum iuste exhibita, quia utile est hominibus, ut eis in suis causis consulantur et iusticia defendatur.

Forte dicit aliquis: idem uidetur usuris, uidelicet quod licite sint, cum fiunt moderate, ex quo homines quandoque subito pecunia prompta indigent, et ob hoc utile sit eis inuenire pro usura pecuniam. Respondetur quod non est simile, quia usura explicite ex lege diuina est prohibita et contra racionem, non autem | ars mercatoria. Si dicatur quid de arte uenatoria senciendum sit, respondetur quod illa que est piscium est licita et clerico et monacho, ut habetur in decretis. Tamen illa que est ferarum et auium non omni persone nec omni tempore licita est. Vnde in decretis dicitur: Esau uenatorum erat, quia peccator erat, et penitus non inuenimus in scripturis aliquem sanctum ferarum uenatorem; piscatores uero sanctos inuenimus. Hec ergo uenatura ferarum et auium clamorosa non est licita episcopis aut clericis, sed bene laico licita est et hoc ob necessitatem pro pellibus et carnibus, non autem ad uoluptatem. Si enim non posset hec ars sine culpa exerceri, aliquando patriarcha Ysaac non misisset filium suum ad opus illud, antequam disposuisset ei benedicere; cuius contrarium patet ex Genesi. Ponere eciam laqueum uel rethe sine clamore et canibus licitum est clericis secundum aliquos. Multa possem pro istis allegare ex decretis et iure, sed obmitto quia materia clara est et communis. Tamen ab exercicio huius artis trahere deberet clericos et laycos non solum prohibicio et ea que dicta sunt, sed et temporis obmissio, inutilis occupacio, intemperata corporum fatigacio, periculosa cursitacio, indiscreta bestiarum aggressio, equorum destruccio, equitancium confraccio et finaliter laborum amissio et nullius uel pauce utilitatis consecucio. Ista uenatores et uenaciores concomitantur plurimum quando post unam bestiolam, scilicet post lepusculum timidum tot milites equitant, tot currunt cursores, tot cornium sunt clangores, tot ullulatuum uociferaciones et in fine quid nisi que dicta sunt, scilicet equorum destruxio et currencium confraccio etc. Et si tandem post tot sagittas et pericula forte bestiola capitur, tam care emitur quod fatuitas ementis merito deridetur. Et ergo cum hec nec sit ad utilitatem exteriorem nec recreacionem corporum, sed ad destruxionem et dampnificacionem | eorum que eam exercent et ad lesionem et grauacionem pauperum multiplicem, timeo quod non sine magno peccato multi domini et episcopi ipsamet sic intemperate exerceant.

Quia ergo facta est intencio de prohibicione aliquarum arcium pro ampliori huius declaracione consequenter aduertendum est quod quedam artes uel industrie quibus homines nituntur ad direccionem uel sustentacionem huius uite, sunt simpliciter prohibite, quedam secundum quid, et quedam prohibende simpliciter. Et quedam prohibende secundum quid. Ideo considerandum quibus de causis solebat fieri prohibicio in talibus. Aduertendum ergo quod aliqua sciencia uel industria uel ars prohibetur simpliciter uel alicui statui hominum multis de causis. Primo si suspectus sit de mala origine et supersticiosa introduccione. Secundo si continet errores exnoxios et perniciosos. Tercio si faciliter et de propinquo occasionem dat errandi, quamuis eciam in se uera ars esset. Quarto si alicit seu inclinare consueuit per accidens ad aliquod peccatum. Quinto si occupat hominem aut retrahit a melioribus studiis aut operibus quibus secundum statum summ uacare deberet. Et hac racione studium legum et medicine prohibitum est presbiteris ut plenius eorum sciencie uacent, scilicet theologie, ut patet capitulo ultimo tercii decretalium. Alia racio huius prohibicionis esse potest, quia una illarum scienciarum prouocat ad ea que sunt occupacionis mundane et secularis quibus militantes Deo, ut presbyteri, se inmiscere non debent secundum apostolum; igitur. Alterius uero, scilicet medicine consideracio, uersatur circa obiecta carnalia, et eius practica circa uiam irregularitatis est scrupulosa, que ambo status presbyteri refugit. Vnde, sicut alias dixi, uaria ymaginacio et contemplacio rerum uarie inflammat et uariis affectibus alterat ymaginantes in tantum quod plerumque unusquisque alteratur et immutatur secundum condiciones earum rerum de quibus iugiter contemplatur et meditatur, et ergo unaqueque sciencia quasi tales facit qualia obiectiue considerat et ymaginatur, ut cuius consideracio est circa carnalia | carnales et cuius consideracio circa mundana mundiales et cuius magis meditacio circa spiritualia facit spirituales etc. Sexto aliqua ars prohibetur propter eius incertitudinem, fallibilitatem uel amibiguitatem aut ex eo quod est de raro contingentibus. Si per eam attingatur affectus, intentus et ea racione althymea et astrologia iudicaria, a legislatoribus prohibende sunt et de policiis repellende. De prohibenda racionabiliter astrologia, id est modis precedentibus, alias satis dictum fuit et adhuc constanter dico non tamquam ignarus astrologie sed tamquam qui perdidit non parum paruum temporis unius studio, quod non licet Christiano per usum seu practicam huius artis, uerius supersticionis, necessaria uite querere. Et estimo quod non minoris peccati sit ex hac practica uelle uidere quam ex usuram, sicut elici potest ex aliis dictis et tangam forte alias magis particulariter radices illius supersticionis quando ueniam ad questionem quam alias moui de artibus prohibitis. Et hoc de illa pro nunc.

De alchimia uero ille qualiscumque qui fecit librum de uetula sub titulo Ouidii, postquam dixit quod philosophia exilium patitur et phylopetiuam regnat, et quod aduocati plus diligunt monetam quam cause iusticiam, subiungit de alchimia dicens: O quam feruenter tales hodie sequerentur crumenam cuius fructus ditacio tanta, sed precellit in hoc aliis quod nullus in ipsa hactenus optinuit qui propter habere studeret, sic dedignatur cupiditas largissima uirgo. Hec ibi. Causa autem quare de nunquam aut rarissime contingentibus est quod talem artem operantes attingat intentum effectum est multiplex. Prima est quia ut per artem fieret aurum, oporteret presciri modum et processum nature in generacione auri, ex quo ars est imitatrix nature, modo propter defectum et imperfeccionem particularis philosophie specialiter circa mineralia talis modus nondum est a philosophis concorditer descriptus. | Sed unus opinatur quod aurum tali modo et ex talibus materialibus fiat, alius quod alio modo, et ideo casuale est quod si aliquis attingat per artificialem applicacionem actiuorum ad passiua generacionem auri et argenti. Item esto quod constet argentum, uinum et sulphur esse materialia metallorum et agens esse calorem digerentem, tamen difficilimum est sciri proporcionem commixtionis materialium quam proporcionem requirit generacio auri uel eciam sciri graduacionem agentis requisitam in generacione talis speciei metalli. Et esto quod forte a casu talis proporcio et graduacio attingatur, non potest artifex illam in alia operacione resumere propter latentes uarietates et disparitates materialium et actiuorum et applicacionum et commixionis talium. Igitur non est mirum si nunquam uel rarissime talis ars attingat effectum. Et si forte quandoque attingat, plura pro inpensis exposita fuerunt quam effectus ualeat et ita frustra et fatue laboratur in tali arte. Secunda causa quare alchimiste non consecuntur effectum esse potest peccatum auaricie aut uane curiositatis propter quod fiunt indigni consequi scienciam talem qua abuterentur ipsi et alii in perdicione animarum. Item attento quod dyabolus introducet antichristum suum mediante auro et argento non est uerisimile ipsum effectum talis artis impedire, ut tempore suo carum sit aurum et argentum propter eius paucitatem. Et ita patet quomodo Deus et diabolus obsistunt practicatoribus huius artis qui non sunt contenti auro et argento quod hominibus per naturam fecit Deus. Aduertendum ergo quod propter quattuor racionabiliter illa ars prohibenda esset Christianis legislatoribus: prima quia fabricare studet ydola auaricie que sunt aurum et argentum. Dicit enim Apostolus quod auaricia est ydolorum seruitus. Secundo quia secundum Aristotelem numisma debet esse rarum, ut sit carum; uilesceret autem numisma multiplicato | auro et argento per talem; igitur. Tercio quia attento quod demones sciunt per applicaciones actiuorum naturalium ad passiua facere aurum et argentum, faciliter auaricia et cupiditate peruertente et exsecante homines recurrerent ad demones pro informacione in tali arte. Quarto quia, ut experiencia docet et alias dixi, practica talis artis cupiditate exsecante eciam uocatos sapientes sophisticat, deceptores multiplicat, principes infatuat, diuites depauperet, pauperes omnino denudat, multos depriuat et depriuatos turpiter contempnet hunc suspendendo et illum comburendo. Quibus tamen omnibus non obstantibus adhuc hec ars in adescente homini puditate et curiositate cottidie occulte laborat inpenetrabilibus regum et principium diuitum et pauperum laycorum et sacerdotum, quia a minimo usque ad maximum homines auaricie student. Et hec de illo.

Consequenter ad declaracionem premissorum queritur hic utrum aliqua sciencia uel ars in hac uita ad perfectum et summum deduci possit uel iam forte sit deducta. Arguitur quod non, quia deduccio sciencialis conclusionum ex principiis et conclusionum ex conclusionibus adiunctis principiis procedit in infinitum, ut patet maxime in scienciis mathematicis, et suo modo in aliis scienciis non demonstratiuis contingere potest. Igitur impossibile est in hac uita aliquam scienciam ultimate compleri aut aliquem in quacumque sciencia perfici et finaliter consummari. Contrarium tamen arguitur, quia humanum desiderium tendit ad hoc quod homo proficiatur scienciis et uirtutibus. Igitur hoc potest in talibus tantam perfeccionem attingere quod suum desiderium ultimate quietetur. Consequencia tenet, quia alias illud desiderium sciendi esset frustra; uidelicet si nunquam ultimate quietari posset quod natura non permittit et per consequens homo potest ad summum in scienciis pertingere | quod est propositum.

Pro pertractacione aliquali illius questionis premittam primo aliqua notabilia, secundo subiungam sex conclusiones. Notandum ergo est primo quod sex sunt que inperfectam et turbulentam reddunt hominis scienciam maxime non demonstratiuam que humanitus acquiritur, scilicet difficultas ex parte cognoscibilis et cognoscentis et multiplex dubietas, oppinionum uarietas, obliuionis uelocitas, uiciorum oppacitas, errorum multiplicitas et decepcionis facilitas, propter que sepe contigit quod homo uolens uni sciencie semper initi et usque ad summum in ea subtiliari, continue magis et magis dubitet et difficiliores questiones ei occurunt, et quod ita magis et magis inquietetur, et suum scire magis inpurificetur, quanto alcius super se inquisitiue progreditur, et sepe tales fatuo et indiscreto amore sciendi inebriati ultimate inutiles et fantastici fiunt et omnino a fine sciencie cui student exorbitant per deuiam et precipisciam. Propter quod non gratis dixit Apostolus ad Rom. 12o: Dico per graciam que data est mihi, non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Et Salomon Eccle. 8o dicit: Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire racionem eorum que sub sole sunt; et quanto plus laborauerit ad querendum, tanto minus inueniet. Et alibi quod addit scienciam, addit et dolorem etc. Secundo notandum est quod in qualibet sciencia reperiuntur aliqua que sunt simplicitatis, necessitatis uel oportunitatis.

Secundo sunt aliqua que sunt conferentis mediocritatis. Tercio sunt quedam que sunt uane subtilitatis et curiositatis. Et in isto tercio membro includitur quidquid supersticiosum aut superua|cuum est in scienciis seu facultatibus, quidquid calliditatis ad decipiendum aut sophisticacionis ad uincendum, defraudandum uel circumueniendum. Et in hiis plus laborat una facultas quam alia, secundum quod una est magis circa negociacionem humanam quam alia. Verbi gratia: in loyca reperitur superflua garrulacio et inutilis sophiscatum adinuencio, in phylosophia et mathematicis sunt multe curiose subtilitates in quibus non est nisi labor et perdicio temporis et paucus uel nullus fructus; in medicina reperitur emperitorum uanitas; in sciencia iuris positiui reperiuntur cautele et callide adinuenciones et subtilitates circumuentiue magis ad peruertendam iusticiam quam ad fouendam. Et quid de theologia dicam nisi quod eciam in ea, pocius in eis tractatoribus In theologia reperiuntur hoc tempore multe abusiones et excessus in uanis doctorum opinionibus, altis perscrutacionibus et curiose subtilitatibus ex humanis scienciis inopportunis introductis. Que quidam subtilitates quamuis anxie et laboriose sint, tamen modicum aut nichil ad rem faciunt.

Reperiuntur eciam in qualibet facultate opiniones communes que ad omnibus tenentur. Secundo in qualibet reperiuntur opiniones indifferentes que ex earum opposita licite teneri possunt. Et sunt tercio opiniones themerarie, friuole et noxie; ex quibus patet quam inpura, exigua, confusa et inperfecta est omnis humana sciencialis tradicio; quod nos non parum mouere debet, ut suspiremus ad celestem sapienciam, in qua solida et firma erudicio salutarium, et ad patriam celestem, ubi est plena et pura omnium cognicio. Et tamen quamuis aliqui qui tractant uel discunt | sciencias, declinent uel declinare plurimum consueuerunt ex plenitate sui spiritus ad dictas uanitates et curiositates superuacuas in singulis scienciis uel facultatibus. Ex hoc non decet aliqua facultas uel sciencia uituperari uel inutilis reputari. Verbi gratia: diuicie non sunt propter hoc male reputande quod multi eis in uanitate abutuntur et quod male affectatis sunt in perdicionem, nec religio Christiana ex hoc est reprobanda quod multi sunt uani et falsi Christiani illius religionis professores et sic in proposito. Ex quo patet quomodo intelligendi sunt doctores sancti qui quandoque loquuntur ac si dyalectica et phylosophia humanitus inuenta reprobanda sit. Tales enim locuntur de abusoribus predictis et uanis perscrutatoribus qui inueniuntur in qualibet sciencia uel facultate.

Quartum notabile est quod aliquem perfici uel consummari in aliqua sciencia uel facultate est dupliciter, quia uel quantum ad multiplicitatem ueritatum uel quantum ad certitudinem conclusionum, et utrumque tripliciter quia uel proprie capacitatis uel eciam capacitatis aliorum, id est quantum humanitus toto tempore seculi possibile est inueniri. Vel tercio modo quoad mensuram et modum utiliorem ad recte et beate uiuendum. Primis duobus modis ‘non est possibile quod aliquis in aliqua sciencia possit in hac uita peruenire ad consummacionem.’

Patet ista prima conclusio ex primo notabili et ex auctoritate Salomonis ibi allegata, et ex prima racione ante oppositum et Ecclci. 18o: Non est inuenire magnalia Dei. Cum consummauerit homo, tunc incipit. Et cum quieuerit, tunc operabitur.

Secunda conclusio quod quelibet sciencia tunc perfecte haberi dicitur quando scitur usque ad ea que sufficiunt et melius conferunt | ad finem, ad quem talis sciencia ordinatur. Patet quia ordinatum in finem quodammodo racione bonitatis et perfeccionis recipit a fine, et per consequens aliquod habitum eo modo et mensura in quibus magis conducit ad finem, perfeccius haberi dici potest et debet. Item est nimis sapere et plus quam oportet secundum apostolum et est minus sapere quam oportet. Igitur erit perfecte sapere, uidelicet tantum sapere quantum oportet et ea que oportet, et eo modo quo oportet et hoc respectu finis humani uel humane felicitatis. Ad quem finem non quantumcumque subtiliari aut inebriari in quacumque sciencia est expediens, ut patet ex notabili primo, ymmo inebriari sic in una sciencia ducit extra finem sciencie, ut ibi patuit. Et istud eciam Aristoteles senciens dicit ita circa principium octaui polliticorum. Est autem in liberalibus scienciis aliquibus usque ad aliquid participare non illiberale assudriare, ualde autem ad perfeccionem obnoxium est dictis nocumentis.

Tercia conclusio: inquisicio ueritatis in qualibet facultate diu transire uidetur meridiem sue claritatis. Apparet primo quia uidemus omnia sub tempore senescere et tabefieri et tabere tempus sui incrementi et tempus sui detrimenti et tempus status. Istud inductiue declarari posset in singulis, sed quia clarum est, obmitto.

Si queratur quando ergo fuit ecclesia in meridie uirtutis et sciencie. Respondetur quod secundum uaticinium illius sibille Teutonicorum Hildegardis Pignensis fuit anno Domini millesimo centesimo, quia dicit quod tunc fuit descensio tocius uirtutis et iusticie a meridie perfeccionis sue iusticia; inquit ab incarnacione filii Dei per prima curri|[cula] dierum ad excelsa sanctitatis uelut per quasdam scalas ascendit et quasi aurora effulsit usque ad dictum tempus quod uocat in suis libris tempus muliebre. Item persuadetur dicta conclusio ex hoc quod iam a plurimis annis pauce uel nulle conclusiones notabiles in quacumque facultate inuente sunt experiencia testante. Sed docti et litterati non fecerunt nisi ruminare prius inuenta; quod uidetur signum quod iam dudum in qualibet facultate excellenciores, utiliores et principaliores conclusiones et ueritates diu inuente fuerunt et per consequens sciencialis lux moralium quantum ad hoc diu transiuit sue perfecionis meridiem. Et dico notanter quantum ad hoc, quia conclusiones multe et subtiles ueritates in qualibet facultate adhuc inueniri possunt et inuenientur usque in finem mundi et perfeccius et dearticulascius intelligentur multe ueritates antiquitus inuente. Cum quibus bene stant illa que dicta sunt.

Si adhuc dicatur uel instetur sic: Quidquid de scienciis ab inicio est inuentum, est adhuc apud mortales et cottidie non desinunt noua inuenire et studio se inuestigare; igitur lux sciencialis continue crescit et clarificatur et per consequens nondum transiuit meridiem sue claritatis. Confirmatur per illud uulgatum: ars crescit et uita decrescit. Et illud Ypocratis: uita breuis ars uero longa. Respondetur quod lux sciencialis adhuc modo quodam crescere potest, ut dictum est, et crescit. Sed magis in uanis subtilitatibus et curiosis adinuencionibus quam in scienciarum apicibus aut excellencium | et salubrium ueritatum adinuencionibus. Item esto quod apud Christianos sit tota sciencia precedencium, hoc esset tamen in codicibus sed non in cordibus, quia non sunt nec uerisimiliter erunt uiri ita illuminati in omni sciencia sicut fuerunt. Item esto quod apud Christianos sit in scripturis tota sciencialis adinuencio antiquorum, tamen quia uita decreuit et breuitate et prauitate tenebre uiciorum inualuerunt in tantum quod lucem sciencie clarescere non sinunt, sicut olim cum Christiani uirtutibus floruerunt. Hoc futurum esse presenciens Apostolus dixit 2o ad Thymatheum 4o: Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed quo adceruabunt sibi magistros, prurientes auribus et a ueritate auditum auertet et ad fabulas conuertentur. Huius autem auersionis a solida ueritate in fine temporum una causa est uel erit multitudo uiciorum uel uiciosarum concupiscenciarum, alia est quasi nimia habundancia scienciarum. Ecce sicut habundancia facit curiositatem inueniri circa uictum et uestitum, ita in proposito. Nullus enim antequam habeat habundanciam rerum utilium querit curiositatem in cibo aut uestito; conformiter hic ymmaginari possumus.

Quarta conclusio: Quamuis ante aduentum uere theologie mortales inuenerunt multas ueras conclusiones, tamen nec illa diuina sciencia illuminante suos cognouerunt errores. Et intelligo proposicionem istam maxime de naturalibus scienciis et methaphisicalibus et moralibus. De scienciis moralibus clarum est ut ut de legibus ciuilibus, quia multas tales leges gentilium Romanorum Christiana religio reprobauit, et plerumque | phylosophi putauerunt esse uirtutes que fuerunt uicia, secundum Augustinum. De naturalibus et methaphisicalibus patet quia physolophi negauerunt creatorem et phylosophi non cognouerunt Deum libere effectiue ad extra agere et mouere, ita quod posset facere quod celum staret et huiusmodi. In quibus non cognouerunt se errare nisi postquam illuxit desuper sciencia diuinalis.

Quinta conclusio: Quidquid fuit olim utilis, uere et nobilis sciencie et sapiencie apud duos populos, scilicet gentilem et Iudaicum, translatum est in populum Christianum et eius ingenio et doctrina purgatum et augmentatum. Ista conclusio quantum ad populum Iudaicum manifesta est, quia omnes libri diuinarum scripturarum et omnis uera doctrina que apud eos erat integre et perfecte translata est Christianis per beatum Ieronimum et alios Christianorum doctores peritos in utraque lingua, quia nisi hoc esset dubitari posset an fides et religio Christianorum uere et solide fundata sit ex diuinis scripturis, et ideo de hoc nullus debet causari. Quantum uero ad sciencias gentilis populi patet quod talis sciencia uiguit precipue apud Grecos, Caldeos et Arabos, quorum libros potissimos in omni sciencia habent Christiani. Istud inductiue patet de libris naturalis phylosophie et de libris medicine, de libris astronomie, geometrie, arismetrice etc. Item fuerunt plures latini scienciarum feruentissimi amatores exerti in predictis linguis, scilicet Greca, Caldayca et Arabica, de quibus non est uerisimile quod libros aliquos notabilis sciencie uel doctrine in illis linguis dimiserint. Item fides et religio Christiana acriter inpugnata fuit diu et multipliciter, et a Iudeis et a philosophis gentilium. | Igitur si aliquid uere et fundate doctrine apud eos fuisset usi fuisset illa doctrina contra Christianos et ita Christiani tandem sciuissent talem doctrinam. Item populus Christianus est perfectissimus populus et consummati status in omni uirtute morali et supernaturali. Igitur eciam in ipsum concurere debebat quidquid erat sciencialis et sapiencialis perfeccionis in omni alio populo. Cuius figura fuit secundum Augustinum et alios sanctos doctores quod filii Israhel exituri de Egipto spoliauerunt Egiptios auro et argento et secum detulerunt conuertentes in usus suos. Multe alie figure ad idem in scripturis sacris reperiuntur, de quibus alias tetigi; igitur nunc supersedeo. Secunda pars conclusionis patet ex quarta conclusione premissa. Et persuadetur aliter quia intellectus humanus per habitum uel lumen fidei quod omnis Christianus recipit in baptismo, multum uigoratur et eleuatur in cognoscendo et intelligendo. Igitur ceteris paribus habitis eisdem libris Christianus profundius intelligeret et subtilius ueritatem inuestigaret. Et ideo dixit Ysaie: Nisi credideritis, non intelligitis. Causa est quia fides ponit intellectum humanum rectam uiam inquisicionis ueritatis et remouet errores quos in inuestigacione ueritatis ante fidem contraxit, et dat materiam et occasionem considerandi et philosophandi circa ea de quibus numquam cogitatum fuisset nisi reuelacio et uera fides mortalibus superuenisset. Patet ergo quomodo tribus modis occasione fidei Christiane sciencie humane clarificate sunt et augmentate. Nec oportet multum hic insistere, quia hic experiencia satis docet quantum per studia et exercicia disputatiua Christianorum omnes sciencie purificate et aucte sunt in tantum, | ut estimo, quod si Aristoteles et alii excellentissimi philosophorum resurgerent, mirarentur de augmento scienciarum tempore Christianorum facto ultra ea rudimenta que ipsi excogitauerunt et in scriptis reliquerunt. Item quantum creuerint sciencie super antiquas inuenciones, clare perpendi potest in subtiliacione arcium mechanicorum super mechanicas antiquas pingendi, sculpendi, fabricandi etc. Si opera antiquorum artificum et modernorum adinuicem comparentur, hoc manifeste apparet.

Sexta conclusio quamuis ante aduentum Christi inquisicio ueritatis secundum communem et naturalem cursum attigerit quodammodo summum et maximum in quod potuit, non tamen simpliciter humana cognicio tunc peruenit ad suam meridiem. Prima pars patet quia secundum doctores communiter una causa quare aduentus Christi tantum tarduit erat, ut homo experetur quantum posset in scienciis et uirtutibus, ut postea cognosceret quantum Deus sibi superadderet, et ut sciret homo uires suas desuper non adiutas ei non sufficeret nec in cognoscendo nec agendo ad salutem. Secunda pars patet ex conclusione precedenti.

Ex istis infero duo corrolaria contra quendam Bernardum de quo multi uerum audiuerunt et alias fuit Ratispone, et iam est Treueris. Primum est quod quidquid apud alios populos remansit de scienciis et libris preter illud quod Christiani habent, est tamquam fex et furfur seu quasi purgamentum inutile. Patet clare ex premissa conclusione et ex eius deducione. Secundo infero quod manifestum signum est falsi hominis et deceptoris asserere quod Christianis non sint translati libri pociores in singulis scienciis seu facultatibus. Vnde dictus Bernardus inter ceteras cautelas quibus multis illudit ad palli|andum falsitatem et ignoranciam suam dicit se noscere in singulis scienciis libros non translatos, quos extollit super libros Christianorum tamquam fundamentum; et radix cognicionis ueritatis remanserit apud gentiles et Iudeos in libris non translatis. Est eciam ausus dicere et fingere quod beatus Paulus fecerit unam excellentissimam phylosophiam, et ita de aliis libris quos dicit nos non habere. Et hoc modo ille pseudo-propheta libros translatos nostros et eorum auctoritatem infirmare et attenuare machinatur, et per consequens occulte et a longe molitur fidem Christi infirmare. Paruipendit eciam doctores sanctos ecclesie dicens Augustinum nichil sciuisse et quod nullus eorum intellexit umquam psalterium et quod euangeliste sibi inuicem contradicant et quod ille passus euangelii “ductus est Ihesus in desertum a Spiritu” intelligitur de spiritibus quibusdam mediis qui adhuc non sunt saluati non dampnati. Contra quem manifestum errorem disputaui alias publice sicut audiuistis. Considerate ergo an non sit magna cecitas Teutonicorum Christianorum permittere talem contagiosum hominem inter se pacifice uiuere intuitu pecuniarum in quibus undecumque habundat. Signum est si antichristus aut aliquis de suis pseudo-precursoribus ueniret cum diuiciis maximis et predicaret contrarium fidei, timeo reperirentur Christiani principes, prelati, et alii potentes laici et clerici que eum sustinerent et defenderent. Ex quo conicere potestis ad quid et ad que mala futura Christiani sint hodie per auariciam | et alia uicia dispositi.

Quod medicorum est. Postquam beatus Ieronimus ostendit multipliciter quod absque doctore ad sacre scripture intelligenciam perueniri non potest, hic consequenter increpat multorum presumpcionem qui uolunt docere scripturam cuius numquam haberunt noticiam et horum doctrinam reprobat multipliciter. Primo racione loquacitatis, secundo racione superbie, tercio racione uerecundie, quarto racione erroris, quinto racione ridiculi. Primum tangitur ibi garrula anus, secundum ibi abducto supercilio, tercium ibi a feminis, quartum ibi taceo de meis similibus, quintum ibi puerilia sunt haec. Quantum ergo ad prima tria que sunt presentis lecionis uult dicere beatus Ieronimus quod quelibet ars tractatur et docetur a suis professoribus expertiis in regulis, preceptis et principiis sue artis. Sed sola ars scripturarum diuinalium est quam omnes tam uiri quam mulieres, tam docti quam insipientes uendicant, id est sibi appropriant et usurpant passim, id est consequenter et indifferenter. Et pro hoc inducit uersum Oracii in epistolis: Scribimus indocti doctique poemata passim. Quasi diceret: illi faciunt de scripturis sacris sicut olim fiebat de poesibus quas indifferentum dictare conabantur, docti et indocti, senes et pueri, ut innuit Oracius in uersibus precedentibus. Et hanc sentenciam generalem tradit beatus Ieronimus sub istis uerbis: quod medicorum est, promittunt medici etc. Istud sumitur de epistolis Oracii poete et premittitur finaliter quod non audit quisquam obrotanum dare egro nisi qui dare didicit et quod timet nauem qui ignarus nauis, id est artis nauigandi, et sequitur Quod medicorum promittunt medici, tractant | fabrilia fabri. Sed quid medicorum est? Certe scire morborum causas, rerum uires, medicinarum composiciones et earum prosanandis egritudinibus debitas applicaciones. Hec et huiscemodi sunt quorum noticiam promittunt medici et per ea sanitatem, et de quorum cognicione se intromittunt et non de hiis que non sunt sue artis, ut uerbi gratia de appellacionibus uel causarum defensionibus aut theoloycis speculacionibus. Et suo modo eruditi in aliis scienciis uel artibus humanis tractant solam materiam in quibus eruditi sunt, non intromittentes se de scienciis quas non didicerunt nec alii intromittant se de humanis scienciis quas non nouerunt. Et ergo ualde reprehensibiles sunt simplices et ydiote qui de sciencia suprema et difficilima, scilicet ipsa theologia, se intromittere presumunt, quales sunt uel fuerunt quandoque nonnulli populares predicatores non ut oportet scolastice erudite, quales eciam sunt quidam mimi theoloycas materias discutere presumentes; sunt et tales quidam bekardi et begine et alii studiosi et ociosi layci uacantes sermonibus uulgaribus uel habentes eciam scripturas diuinas in theutonicum textualiter translatas. Isti sepe doctoribus spiritualibus perfeccius se intelligere iactant scripturas diuinas. Sed quid, dum se in hiis nimis subtiliare presumunt et plus sapere quam eorum status requirat, non habentes principia debita intelligendi scripturas et doctorum dicta, et instancias soluendi, fallacias cauendi que contingunt in processu inquisitiuo ueritatis, sepissime turpiter errant et heresibus se in mortem condempnant. Vnde et Senica: Ocium | sine libris mors est et uiui hominis sepultura.

Sequitur Tractant fabrilia fabri, ubi beatus Ieronimus sicud in precedenti particula innuit duplicis condicionis homines reprehendendos. Primi sunt illi qui cum non sint experti uel docti in data sciencia uel arte, nichilominus se intromittunt de hiis que illius artis sunt ut uisum est. Secundo reprehenduntur ibi illi qui aliquam artem professi sunt et inpertinencia sue artis tractant uel inoportune se intromittunt de hiis que alterius sunt sciencie disparate.

Hic tangitur unus trium errorum qui commituntur frequenter a docentibus et discentibus. Et secundum Hugonem primus est, si non legantur primo artes liberales in quibus, ut dicit, fundamentum est omnis doctrine et intelligencie. Sed si legantur primo appendicia arcium cuiusmodi sunt carmina poetarum ut tragedie, comedie, satire et quedam fabule et historie in quibus a principio assueti secundum Auerroym raro uel nunquam erunt reales et profundi clerici. Secundo si artes in quibus est fundamentum et exercicium humane intelligencie primo legantur, sed alique earum obmittantur, erratur in processu doctrine. Racio est quia, ut dicit Hugo, hec artes ita sibi coerent et alterius uicissim racionibus indigent, ut si uel una defuerit, cetere phylosophum facere non possint. Vnde mihi, inquid, errare uidentur qui non attendentes talem in artibus coherenciam quasdam sibi ex ipsis eligunt et ceteris intactis in hiis se fieri posse perfectos putant. Deinde tercium errorem qui est ad propositum subiungens dicit: Est rursum alius error summopere uidendus. Sunt enim quidam qui licet ex hiis que legenda sunt nihil pretermittant, nulli tamen arti quod suum est tribure nouerunt. Sed in singulis legunt omnes grammaticam tractantes, | de sylogismorum racione disputari in dyalectica inflexiones inquirunt, in theologia phylosophiam tractant uel mathematicales aut loycales difficultates introducunt, non alios docent huiusmodi doctores, sed ostentant suam scienciam facientes credere simplices quod omnia uiderint et omnia ad manum habeant. Non ergo omnia, dicit Hugo, ubique dicenda sunt que discere possumus, ne minus utiliter dicantur ea que dicere debemus. Sed primo id tantum in unaquaque arte queras quod ad eam specialiter pertinere constiterit. Deinde cum legeris artes et quid uniuscuiusque artis proprium cognoueris, tunc demum raciones singularum inuicem conferre licebit. Et ex altera consideracione uicissim que minus prius intellexeras, inuestigare noli multiplicare diuerticula, quousque semitas didiceris. Hec Hugo. Multum ergo impedit crementum et profectum uniuscuiusque sciencie in se iste error qui sciencias sic confundit, impurificat et obscurat; et ergo dicit Hugo quod ualde est cauendus a docentibus. Bene ergo elleganter et sentensiosissime introduxit ad suum propositum beatus Ieronimus dictum Oracii poete dicens: Quod medicorum promittunt medici, tractant fabrilia fabri.

Et sequitur sola scripturarum ars. Vbi queritur quare hoc dicat beatus Ieronimus, cum fere in qualibet arte inueniantur ydiote et fulgares qui de hiis que non nouerunt se intromittunt et tractant. Et sepe tales sunt superbiores presumptuosiores quam legitime et scolastice docti in illa arte. Verbi gratia: reperiuntur uetele et medici laycales qui audacter presumunt de quibusdam curis se intromittere, de quibus trepidant et dubitant docti et circumspecti medici. Et similiter | reperiuntur laici quibus uidetur quod prudenciores sint omnibus legislatoribus et iuris peritis. Et ita inueniuntur uulgares astrologi, et ita fere in omnibus scienciis. Quare ergo dixit beatus Ieronimus: sola scripturarum ars est, quam omnes sibi vendicant. Respondetur quod beatus Ieronimus non intendit simpliciter hic unam exclusiuam, sed intendit quod inscii et ydiote plus et crebrius se intromittunt de tractando et discuciendo ea que sunt diuinarum scripturarum quam de hiis que sunt aliarum arcium et scienciarum. Et causa potest triplex assignari: Prima est quia diuine scripture tradite sunt sermone uulgari et plano, superficietenus a quolibet grammatico, ut sibi uidetur, intelligibili. Secunda est quia cognicio ueritatis theoloyce que in diuinis litteris continetur, non est tradita modo artificiosa sub certis principiis sciendi et regulis et conclusionibus sicut artes humane. Tercia causa est quia sciptura diuina est que ostendit originaliter omni statui quid credendum, quid agendum, quod obmittendum ad consecucionem uere beatitudinis quam omnes appetunt, iuxta illud Saluatoris scrutamini scripturas in quibus putatis uitam eternam habere. Propter ista et similia omnes docti et indocti magis circa diuinales scripturas musant, et eas intelligere laborat quidam bono et legitimo processu ab hiis doctoribus qui nouerunt scripturas et modos loquendi earum; quidam uero inlegitimo et indebito accessu aggredi presumunt scripturas sacras et eas nedum tali indebito processu discere uolunt, sed et tractare et themerarie dicere audent scripturas quas non didicerunt contra quos inuegitur hic multipliciter beatus Ieronimus. Sequitur trucinantes, id est cum magno pondere et ficta grauitate proferentes, grandia verba et inflata et sepe ipsis et | aliis inintelligibilia et qui parum sciunt hac superbia et ostentacione plus sepe laborant sicud unum pisum in uesica inflata facit maiorem sonum quam si uesica esset plenum pisis. Propter quod recte competit eis illud quod Oracius dicit in poetria: Celephus et Peles, cum pauper et exul uterque, proicit ampullas et sesquipedalia uerba. Ampulle ibi dicuntur uerba inflata cito euanescencia ad modum ampullarum que oriuntur in superficie aque in principio pluuie. Sesquipedalia uerba, id est totalem et plenam mensuram pedum continencia quia sesqui idem est quod totum et inde dicitur sesquialterum, id est quod semel continet totum et insuper alteram partem, et suo modo sesquitericium, sesquioctanum et de similibus terminis proporcionum superparticularium. Vel aliter trucinantes, id est quasi in trutina, id est in libra discucientes et appendentes quis sensus scripture suo proposito consonancior et eorum ymaginacioni conformior sit, propter quod lacerant auctoritates scripture uiolenter eas ad proposicionis propositum suum extorquendo seu extorte exponendo uel solum uocales concordancias magnisonas adducendo.

Sequitur discunt a feminis quod viris verecundum est, et contra illud prima ad Thymatheo 2o: Docere enim mulieri non permitto. Tales sunt qui derelictis, ymmo spretis clericis ordinariis eruditis in scripturis et expertis inquirunt a beccardis, ymmo a quibusdam mulieribus, de notariis de modo uel uia Dei de oracione, de gradibus contemplacionis, de excessu mentis, de iubilo et de iactu et huiusmodi que ad uanam theologiam uerius ad errorem theoloicum beckardorum et beginarum pertinent, qui mirabili subtilitate et profunditate uerborum circa apices theologice speculacionis solent gloriari, sicud sciunt qui nouerunt conuersatorem talium.

| Sequitur taceo de meis similibus. Superius beatus Ieronimus inueccionem fecit contra eos indoctos qui magistri fieri uolunt antequem fuerunt discipuli. Hic modo inuehitur contra doctos qui per sua ingenia et seculares sciencias explicacionem sacre scipture sibi presumunt. Hos autem reprehendit hic ex tribus, uidelicet primo racione curiose composicionis uerborum, secundo racione uoluntarie aut extorte exposicionis scripturarum, tercio racione incongrue applicacionis testimoniorum. Que quidam testimonia pro hiis que sunt fidei uel religionis Christiane, quidam suo uano sensu habundantes querunt huiusmodi testimonia non ex prophetis et apostolis, sed ex fabulis et poetis, quos preter eorum intencionem applicare presumant tanquam testimonia ueritatis fidei, de qua poete nichil cognouerunt. Et certe illud non parum uergit in derisionem religionis Christiane et apud gentiles et alios qui legerunt fabulas et poetas et eorum intencionem intellexerunt. De quibus fuit eciam beatus Ieronimus qui talia non ignorans inuehitur hic contra tales uane curiosos qui nostram plasfemant fidem, facientes credere rudes ipsam indigere mendicatis suffragiis et falsis et ridiculosis testimoniis, aut facientes credere quod ab hiis qui naturali inuestigacione insistebant, cognita fuerunt illa que fides Christi tradita credenda. Talia ergo testimonia non confirmant fidem, sed infirmant et ab ea retrahunt Iudeos et Gentiles. Hanc sentenciam generalem tradit beatus Ieronimus sub hiis uerbis: Taceo de meis similibus etc. Hoc quod dicit taceo et tum dicit color rethoricus est ut scitis meis similis.

Vnde patet beatum Ieronimum eruditum fuisse in scienciis secularibus, | antequam ueniret ad studium sacre scripture. Quod autem eruditus in talibus fuit ostendit beatus Augustinus in epistola ad Chyrilum, ubi inter cetera ad eius laudem dicit liberales autem sciencias ita perfecte sciuit quod relacione omnium nullus adhuc sibi similis apparet et, ut ex epistolis quas ad me direxit didici, equalem sibi neminem nunquam noui Grecorum, Hebreorum, Caldeorum, Persarum et Medorum et Arabicorum et pene omnium nacionum litteras et linguas tanquam fuisset in eis natus et educatus sciuit, quia una, dicunt, que Ieronimus ignorauit in natura nullus hominum unquam sciuit. Cum ergo dicitur de meis similibus, non potest homo intelligi de omnimoda similitudine, quia alias ipse contradiceret Augustino. Sed quare beatus Augustinus laudat sic Ieronimum ex erudicione in secularibus scienciis, cum ipse Ieronimus propter studium in talibus fuerit grauiter flagellatus ab angelo, ut dici de seiipso in epistola ad Eustochium. Respondetur quod Ieronimus flagellatus fuit ab angelo, non quia plena erudicio in scienciis liberalibus seu secularibus sit mala seu euitanda, sed quia Ieronimus magis delectabatur legere in libris Tulii et aliorum phylosophorum propter ornaciorem sermonem; quam in libris sacre scripture non habentibus tam cultum et mulcentem sermonem uel quia postquam se iam dedit studio theologie, reuersus fuit nimis et inopportune ad tales sciencias, uel quia nimis in talibus morabatur et debita mensura cognicionis in huiusmodi habenda, de qua alias dixi, non contentabatur.

Sequitur Et composito sermone aures populi mulserint. Vbi aduertendum quod sermo | mulcet uel tytillat aures ex quinque uel ex sex, uidelicet ex curiali uerborum composicione, ex consonanti accentuacione, ex singulari gestuum adhibicione, et 4o ex speciali circumstanciarum rei adieccione, 5o ex risibilium fabularum seu ficcionis recitacione uel 6o  ex mirabilium uel extraneorum auctorum allegacione. Hiis modis titillandi aures audientium aliqui doctores et predicatores satis, ymmo nimis abuti consueuerunt magis talium uana iocunditate seu iocositate populum attrahentes et ad risum et dissolucionem titillantes quam ueris et realibus documentis aut diuinis ignitis eloquiiis populum ad compunccionem stimulent et ad celestia inflamment. Illi audire debent apostolum prima ad Thymotheum 4o dicentem: Ineptas et inanes fabulas deuita. Et illud 2o Petri 1o: Non indoctas fabulas secuti notam fecimus uobis Domini nostri Ihesu Christi uirtutem. Etiam de talibus conquirendo dicere potest populus fidelis: narrauerunt mihi iniqui fabulaciones sed non ut lex tua.

Quidquid dixerint legem Dei putant nec scire dignantur. Fuerunt nonnulli qui exercitatum ingenium ex secularibus scienciam habentes in subtilitate sui ingenii confisi conabantur nimis se profundare in exponendo ad singulares sensus mysticos scripturas sacras ultra communem earum intellectum a sanctis doctoribus traditum et illos sensus spirituales quos inuenerunt, habebant tamquam spirituales reuelaciones uel inmissiones eis a spiritu sancto factas; et utinam non fuisset talis quidam spiritualis uir quem alias cognoui. Vnde et uenerabilis Hugo: relatum inquid esse mihi | memini de quodam satis probabilis uitis urio qui cum continuum et feruentissimum scienciis scripturis inpenderet studium, tandem crescente sciencia cepit inprudenter spretis simplicioribus scripturis profunda queque et obscura rimari et enigmatibus et misticis intellectibus prophetarum enodandis uehementer insistere. Sed quid, mens humana tantum non sustinens pondus cepit deficere et tantum illius infortune occupacionis ora confundi, ut non solum ab utilibus, sed eciam a necessariis actibus cessaret et inutilis fieret. Et sic uerso euento in contrarium qui legere scripturas ad edificacionem uite sue ceperat easdem finaliter occasionem erroris habebat. Hec Hugo in Didascolon lib. 2o.

Et ad voluntatem suam scripturam trahere. Beatus Gregorius super Ezechielem dicit: Qui uerba sacre scripture inusitato modo exposuerit, si ad uanam gloriam uel fauorem hominum uel cupiditatem illud fecerit, uerba sua sunt que loquitur, non Dei. Si autem ad edificacionem aliorum illud fecerit et si auctor eciam aliter intellexerit, uerba Dei sunt que loquitur. In primo casu loquitur hic beatus Ieronimus de deprauare scipturas. Est tamen aduertendum quod scriptura diuina exponitur quandoque ad sensus intentos a Spiritu sancto et quandoque ad sensus a Spiritu sancto non intentos. Et hoc secundum est dupliciter, quia uel ad falsos sensus uel eciam ad aliquos ueros sensus, quos Spiritus sanctus non intendebat per scripturam. Possunt enim parabolice locuciones scripture sacre adaptari tamquam signa et figure multis ueritatibus circa humana et diuina, ad quas tamen ueritates significandas Spiritus sanctus scripturas non dictauit nec ordinauit. Verbi gratia, sicut et sepe accidit quod aliquis proponit unum sermonem uel profert aliquam oracionem ad unum sensum, et tamen ille | sermo diligenter inspectus et discussus inuenitur eciam inportare alios sensus ueros a dictante non intentos et hoc propter multiplicitatem in significando terminorum et propter construccionem et supposicionis terminorum uarietatem uel propter diuersam unius rei proprietatem. Hinc eciam est quod multe fabule Ouidii et aliorum possunt tanquam figure et parabole aptari ad ea que Christus gessit et sic quasi allegorice exponi uel ad alios sensus morales uel alios ueros applicari, quos Ouidius numquam intellexit fingens huiusmodi fabulas. Et periculosa est huiusmodi fabularum exposicio de Christo propter duo: primo ne simplices audientes quomodo proprie tales fabule correspondent factis Christi uel ueritatibus fidei, credant forte illos uanos poetas fuisse prophetas; secundo ne subripiat infirmis Christianis cogitatio quod sicud fabule poetarum preter eorum intencionem pertinenter et colorate exponuntur de Christo, quod ita preter intencionem Spiritus sancti et prophetarum eorum figure et parabole exponantur forte de Christo et sanctis religionis Christiane et quod sic propter ambiguitatem et diuersitatem sensuum scripture religio Christiana non sit secure fundata. Et propter idem reprehendi sunt illi qui subtilitati sui ingenii innitentes scripturas ad nimis uarios et diuersos et quandoque aduersos exponunt sensus, facientes credere simpliciores quod quasi scriptura sacra non habeat determinatum sensum et dicere quod habeat nasum cereum ad dexteram et sinistram eque flexibilem, illi scire debent quod sacra scriptura non habet nasum cereum, sed ferreum, ymmo calibium; alias utique beatus Ieronimus non diceret, ut allegat Gracianus, quod qui scripturam aliter intelligit quam Spiritus sanctus efflagitat, licet ab ecclesia | non recesserit, tamen hereticus appellari potest. Et Ieronimus super Ysayam dicit: uino inebriantur qui scripturas sanctas male intelligunt atque peruertunt. Et iterum dicit quod pseudo prophetas eas debemus accipere qui aliter scripturarum uerba accipiunt quam Spiritus sanctus sonat. Et Saluator dicit Matt. 2o quod iota unum aut unus non preteribit a lege, donec omnia fiant. Et alibi: Celum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt. Et Deut. 4o: Non addetis ad uerbum quod uobis loquar nec auferetis ex eo. Et Apocalipsis ultimo: Si quis apposuerit ad hoc, apponat Deus super illum plagas etc. Ex quibus manifestum est quod diuine scripture continent determinatissimum sensum et irrefragibilem ueritatem atque immobilem et inflexibilem intelligenciam a Spiritu sancto in eis intentam. Patet ergo quod non habet nasum cereum sed ferreum, ymmo calibeum. Patet eciam quod non mediocriter peccant qui uariis, extraneis et peregrinis exposicionibus suo ingenio inuentis uel extortis sunt in causa, quod scriptura sacra dicto modo confamari consueuit, uidelicet quod habet nasum cereum. Patet ergo quod sacra scriptura non est trahenda ad eum sensum quem sibi unusquisque presumit, sed est tractanda secundum tradiciones patrum aut ex ipsius scripture circumstanciis ex personis, ex locis, ex temporibus, ex causis dicendi, ex modis loquendi linguarum uel lingue in qua est edita inuestigari oportet sensum ueritatis. Bene ergo dixit beatus Ieronimus de illis qui male et extorte exponunt scripturas, quasi grande sit et non uiciosissimum genus dicendi deprauare, sentencias et ad uoluntatem suam trahere scripturam repungnantem. Et non solum hoc uiciosum est de scripturis sacris de quibus aptum est, sed eciam de scripturis phylosophorum et poetarum quas eciam quidam contra sensum eorum uiolenter retorquent ad suum | propositum, sicut faciunt illi qui uersus Vergilii uel Homerii exponunt de Christo, cum autorum longe alia fuerit intencio, et ita incongrua aptant fidei nostre testimonia. Dicit Ieronimus: quasi non legerimus homerocentonas et vergiliocentonas, id est opuscula quedam de uersibus Homerii et Vergilii poetarum composita se exserpta. In illis opusculis seu exserpcionibus de Homero et Vergilio multi uersus preter intencionem eorum adaptantur Christo, ut uidebitur alias. Et excerpciones de Vergilio uocantur uergiliocentonas et de Homero homerocentonas, id est puctatim exserpta de illis duobus poetis, quia exserptores Christiani transcurrentes per libros Homerii et Vergilii ubicumque inuenerunt aliquid quod uerbalitur sonabat pro hiis que fidei Christiane sunt, puncto signauerunt, ut quando compilarent, prompcius inuenirent et apcius particulas particulis secundum materiam combinarent. Et ob illam punctuacionem compilaciones tales dicuntur centones. Cento enim est uerbum grecum et est idem quod puncto asare, et inde uenit cento onis, quod idem est quod punctus uel punctuacio. Et inde homerocento una diccio homero centonis et homerocentonas accusatiuus grecus; et similiter uergiliocentonas in accusatiuo greco. Et secundum expositores aliquos homerocentonas composuit Eudochia uxor Theodosii minoris, uirgiliocentenas uero compilauit Proba uxor Adelphi pro consulis; in qua compilacione posuit pro magna parte continenciam ueteris et noui testamenti mundi et de euangeliis plenissime expressit ut dicit de ea Ysydorus primo Ethymologiarum, ubi eciam dicit Ysidorus quod apud Grecos centones dicuntur qui de aliorum carminibus ut Vergilii uel Homeri ad propria opera | more centonario pluribus hinc inde compositis in unum sarciunt corpus ad facultatem cuiusque materie. Et secundum Ysidorum centones dicuntur a centum. Eciam cento onis idem est quod silcrum, quod ex pluribus partibus in unum componitur sicud huius compilaciones.

Sequitur ac non sic et Maronem. Ista particula sicut et illa precedens “quasi non legimus” refertur ad illud in precendente leccione positum, uidelicet “incongrua adaptant testimonia.” Et in hiis duabus particulis eos qui talia testimonia que apparerent forte simplicibus et ignaris poetarum congrua, reprehendit Ieronimus hic tanquam sciens intencionem illarum poetarum quorum uersus introducunt testimonium fidei Christiane, et est quasi diceret: Isti eciam audent coram nobis et aliis intelligentibus poetas huius testimonia recitare, quasi non legerimus homerocentonas et uergiliocentonas ac non sic eciam Maronem sine Christo possumus dicere Christianum; quasi dicat: tales loquuntur ac si non possimus sic, scilicet et ipsi dicere, id est dicendo affirmare Maronem, id est Vergilium, sine Christo, id est secundum ueritatem non habentem intencionem loquendi de Christo uel respectu ad Christum, fuisse Christianum, id est tanquam Christianum aliquid scripsisse de Christo. Vel aliter: Maronem sine Christo, id est Vergilium qui non habuit fidem Christi, fuisse Christianum, id est scripsisse ea que Christo conueniunt, ac si dicat: ista dicere non potuissemus sicud ipsi, sed nolebamus; et hoc ne inepta et incongrua testimonia applicando fidei Christi que non indiget mendicatis suffragiis, ipsam fidem exponemus derisioni apud eos qui talium testimoniorum inepcias nouerunt ex studio poetarum, quemadmodum et nos cognouimus. Ex quo patet quod non inutiliter Ieronimus studuit quandoque poetas.

Vnde eciam elici potest quod studium poetarum | est utile ad scienciam theologicam non solum propter documenta moralia que in eis inueniuntur aut propter fabulas apte moralisabiles aut propter uarios modos considerandi et loquendi similitudinarie et ornate quibus utuntur, sed eciam ad discernendum quid fabula, quid historia et ad cognoscendum uariam originem deorum et dearum ex ficcionibus poeticis et ad discernendum que testimonia pro fide adducta sint inepta et incongrua, aut si quid forte ex intencione locuti sint poete tamquam prophete de Christo et conuersacione eius, et ad cognoscendum que sint poetarum fabule aut dicta que Christo applicare possint, quorum tamen sentencia seu intencio longe fuit a Christo. Et quod talia multa in poetis et phylosophis inueniantur, scilicet que iuxta rerum habitudines et uerborum combinaciones aptari possint factis Christi, manifestum est ex libro illo misticacionis fabularum Ouidii quem fecit ille qui fecit diccionarium magnum seu reportorium morale. Et potest istud declarari per simile in pictoribus apud quos sepe contingit quod ymagines faciunt similes multis hominibus quos numquam uiderunt nec quibus ymagines similes facere intenderunt quas tamen ymagines postea non pictores, sed illi qui aliquando nouerunt homines, illos referunt ad illos tamquam pro eis factas; et ita est de ficcionibus, fabulis et uariis parabolicis locucionibus poetarum, de quibus est illud Vergilii quod sequitur in littera:

Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna,

Iam noua progenies celo demittitur alto,

Et patrem loquentem ad filium:

Nate, mee uires, mea magna potencia solus,

Et post verba Salvatoris in cruce:

Talia prestabat memorias fixusque manebat.

Et ut per ordinem ostendatur quod dicte auctoritates usurpate sint | nec de Christo loquantur, notandum et quod Polio seu secundum alios Paulio quidam dux romanorum germanici excercitus capta Salona ciuitate Dalmacie eodem anno consul romanus fieri promeruit, unde Vergilius in bucolis: Qui te Polio amat, ueniat quo te quoque semper peruenisse constat scilicet ad consulatum romanum. Et eodem anno ille dux habuit filium quem a Solana ciuitate deuicta Saloninum uocauit qui natus parentibus ririsse dicitur, quod secundum aliquos erat malum omen, id est mali futuri iudicii. Vergilius uero uolens illud omen, id est euentum iudicatum alicuius futuri, in bonum uel in meliorem partem inprecari dixit quod ipso regnante erit iusticia in terra, leticia magna et omnium temporalium habundancia, que exprimit parabolice sub istis uerbis: Iam redit et uigo, id est iam nato Salonino iusticia redit que per uirginem significatur, ex eo quod iusticia fauoribus et muneribus incorruptibilis esse debet. Vnde et secundum fabulas iusticia fingebatur filia fuisse Astrahi gigantis, in signum quod sicud gigas neminem timens fortiter et inperterrite exsequitur suum intentum, ita et iusticia ad nullius imperii decursum flecti debet. Et uocabitur illa uirgo Astrea et, ut apparet ex primo Methamorphosiorum Ouidii, in celum translata terras reliquid, et hoc forte propter correptores iusticie qui tunc dominabantur sicud et nunc, in tantum quod et hodie illa Astrea uirgo a correptoribus iusticie fugata est.

Redeunt Saturnia regna. Saturnus dicitur quasi satur annus et ergo per saturnia regna intellexit Vergilius aurea secula, id est pacifica et habundancia tempora retroacte etatis hominum. Et secundum uaticina sibille teutonicorum, scilicet Hilde|gardis Pignensis ista aurea secula post quoddam magnum scisma adhuc redibunt, ut alibi de hoc scripsi.

Iam nova progenies, id est Saloninus, celo dimittitur alto, quia ille puer quasi de celo a diis datus reputabatur; omnia ista inueniuntur in quarta egloga bucolicorum Vergilii. Item nec alius uersus inductus, scilicet Nate mee vires etc., est dictus de Christo, sicut patet in fine primi Eneydos, ubi apparet quod ista fuerunt uerba Veneris ad Cupidinem filium suum supplicantis, ut assumpta forma uirili Astarii nepotis filli Enee, quam Eneam diligebant Dido olim Carthaginensis regina, inflammaret eam ad amorem Enee. Item alius uersus scilicet Talia prestabat etc. non de Christo sed de Anthise dicitur in secundo Eneydos circa finem. Cum enim Eneas patrem suum Anthisem de troyano incendio in humeris exportasset et cum ipso fugam inire uellet, ille Anthises cum filio suo Enea nullo modo uoluit exulare nec Troyam iam incensam deserere. Vnde dicitur de eo ibi: abnegat abscisam uitam producere Troya exiliumque pati etc. Cum enim Anthises iam esset ueteranus, uolebat mori in terra natiuitatis sue. Et in fine dicit Vergilius Deo: Talia prestabat memorans fixusque manebat, id est firmus permanebat in suo proposito non recedendi a Troya. Ex quibus apparet magna simplicitas, leuitas et fatuitas eorum Christianorum qui tales uersus tamquam de Christo a Vergilio dictos allegare presumpserunt, quasi Virgilius propheta fuerit. Et ergo pertinenter subiungit Ieronimus in littera puerilia sunt hec, id est puerilem spiritum et leuitatem sapiunt, uel puerilia sunt hec quia a quibusdam mulierulis ut patuit | in leccione precedenti, tamquam testimonia fidei Christiani coaptata sunt.

Et circulatorum ludo similia, docere quod vt ignares. Istud exponunt aliqui de ludo circensi, de quo dicit Ysydorus 18o Ethymologiarum: Circenses ludi sunt dicti a circumeundo et ab ensibus circa quos secundum quendam modum fatue et periculose currebatur uel quadrige ducebantur; et erat artis scire equum circa periculam torquere. Vel forte per ludum circulatorum Ieronimus hic intelligit ludum corisancium qui ambulant in circuitu post sonum mulcentem aures, sicut isti post delectabiles poeticas ficciones uel fabulas circueunt. Vel per ludum circularum forte notat hic quendam ludum puerorum se quasi in circulo ponencium et unum ipsorum oculis uelatis percuciencium ad diuinandum postea quis eum percusserit. Et sicud illi pueri sepe deficiunt diuinando de illo qui percussit, ita isti qui predicta testimonia et similia querunt fatue et pueriliter diuinant et coram scientibus affirmant qualiter non est. Ac per hoc docent quod ignorent, id est ostendunt per effectum fatuum quod ignorantes sint. Et sic apparet quomodo puerile est circulatorum ludo simile docere quod ignores. Et potest ibi ly “quod” esse coniuncio uel pronomen, et secundum hoc est alius et alius sensus, ut clarum est.

Et sequitur ymmo vt cum stomacho loquar, id est ut cum indignacione uel abhominacione loquar, quia stomachor artis idem est quod irascor uel indignor, Stomachus enim, cum aliquid intrauerit in ipsum ei contrarium et disconueniens, causat nauseam et abhominacionem et eicere nititur. Ita cum in apprehensionem nostram uenit aliquod obiectum uehementer displicens, irascimur ab horrore et indignamur et repellimus | a nobis. Et ita Ieronimus stomachatur de hoc quod aliqui sunt presumptuosi, ueraciter inscii et per signa manifesta ignoranciam suam aliis ostendit et tamen nec hoc quidem ipsi scire uolunt, scilicet quod nesciant, id est quod ignorantes et nescii sint. Cum et eorum ignorancie manifestum signum sit, uidelicet quia dicunt manifestissima est Genesis, id est quod facilimus sit liber Genesis, cum in rei ueritate difficilimus sit. Et hoc Ieronimus ostendit dicens: in qua agitur de creativa mundi Genesi 1o de exordio generis humani de divisione terre de confusione linguarum etc. ut in littera. Et sic per hanc diuisionem uel assignacionem parcium huius libri Ieronimus uult ostendere contentorum in eo difficultatem et multiplicem obscuritatem. Ita facit hic consequenter per omnes libros sacre scripture contra dictos presumptuosos quibus uidetur sacra scriptura plana et manifesta tamquam a quolibet grammatico per se adiscibilis.

Et signatur secundum aliquos capitulum septimum huius prologi ibi uidelicet manifestissima est genesis. Et refertur ad hoc quod inmediate precedit scilicet “nec homo quidem scire quod nescias,” uidelicet id est uidere licet supra hoc quia reputas quod manifestissima est Genesis. Et loquitur ibi quasi yronice libro Genesis hebrayce dicitur bresit, genesis grece, generacio est latine, et secundum Ysiodorum 6o Ethymologiarum sic appellatur primus liber biblie ex eo quod exordium mundi et generacio seculi in eo continetur. Quem quidem librum Genesi Moyses post plurimas annos uel ab inicio mundi spiritu prophetico preterita uidens scripsit et eius exordium multa obscuritate et difficultate inuoluit, ut Augustinus sentit super genesim ad litteram. | Vnde et apud antiquos sapientes origo mundi et generis humani semper magna habuit questionem; cuius questionem difficultati attestatur multiplex error phylosophorum circa hanc materiam, sicut apparet in multis passibus phylosophie Aristotelis. Et iterum huic difficultati attestatur consuetudo Hebreorum qui tractatum de origine mundi usque tricesimum annum non consueuerunt legere secundum beatum Ieronimum. Huius ergo questionis usque ad tempora Moysi nullus reserare potuit profunditatem; usque tunc enim tenebre ignorancie questionis huius erant super faciem abyssi, donec Moyses spiritu Dei afflatus questionis huius apperierat modum. Vnde Augustinus: Sicut Paulus per reuelacionem didicit Euangelium, ita Moyses docente Spiritu sancto conditi mundi cognouit exordium.

Circa istam leccionem et precendentem moueri possunt duo dubia: primum est utrum inter gentiles fuisse sibillas poetas uatas spiritu bono de Christo inspiratos a katholicis sit asserendum. Secundum utrum peccet exponens scripturam ad sensum ab auctore non intentum. Et quantum ad secundum uidetur quod sic per Ieronimum dicentem in littera leccionis precedentis quod hoc est uiciosissimum genus dicendi. Contrarium apparet per Gregorium super Ezechielem qui tunc allegabatur dicens: qui uerba sacre scripture inusitato modo exposuerit, si ad edificacionem aliorum hoc fecerit, uerba Dei sunt, eciam si auctor aliter intellexit. Respondetur ergo breuiter per distincciones taliter, uidelicet quod si aliquis elicit ex condicionibus rerum et terminorum sensum | quemcumque uerum et utilem quem auctor non intendit in scriptura data non peccat, sed solet fieri aput modernos in diusionibus thematum. Si tamen aliquis asserat auctorem innuisse in tali oracione uel diccione talem sensum uel sentenciam, et non fecit, peccat, eciam si illa sentencia est uera. Racio est quia falsum uel igitur dubium themerarie affirmat et decipit audientes faciendo eos credere quod auctor talis scripture intenderit talem sensum in ea quod tunc falsum est; igitur facit credere falsum, igitur facit errare, igitur peccat. Ergo si eciam aliquis exercitati ingenii eliciat sensum aliquem uerum et profundum ex aliquo passu scripture quem adhuc nullus doctorum posuit, non peccat, dummodo non affirmet themerarie quod auctor intenderit illum. Sed pocius dicat quod attentis talibus circumstanciis rerum et condicionibus terminorum et modorum loquendi talis passus scripture uidetur inportare talem sensum saluo meliori indicio. Secundo modo potest exponi scriptura ad sensum ab auctore non intentum quia falsus, ut alias dixi. Et hoc est dupliciter quia uel scienter uel ignoranter. Si primo modo, mortale peccatum est, quia exponens talis perniciose mentitur et facit Spiritum sanctum auctorem falsitatis. Si secundo modo, est adhuc dupliciter secundum quod facit hoc uel ignoranter ignorancia grassa uel ignorancia excusabili. Si primo modo, peccat mortaliter racionibus et causis iam dictis. Et hoc modo ignoranter ignorancia grassa que non excusat. Heretici exposuerunt scripturas sacras pro suis erroribus et dixerunt Spiritum sanctum huiusmodi eorum opiniones intendisse, facientes | sic ipsum auctorem falsitatis quantum in eis erat. Si uero talis qui ad falsum sensum scripturam exposuit, fecit diligenciam debitam et opportunam, ut inuenire posset sensum uerum et rectum scripture, utpute si didicit prius que ad hoc requiruntur intento debito fine, non peccat, si decipitur sensum falsum eliciendo quem credit esse uerum. Ex quibus patet quam periculosum sit simplicibus et inexercitatis per studium theoloycum non contentari in sensibus diuine scripture a precedentibus doctoribus famosis traditis, sed uelle spiritualiores et profundiores inuenire quando et ubi homo non est opportunum et cum ipsi ad hoc non sint sufficienter dispositi seu eruditi. Talibus talem studium sacre scripture consueuit fieri finaliter magis occasio erroris quam causa salutis et edificatorie erudicionis, sicud allegatum fuit in leccione precedenti de quodam tali. Et ex hac radice ullulauit secta bectardorum et aliquorum hereticorum.

Queri potest hic circa cuius scripture intelligenciam periculosius sic errare. Respondetur, ut et notum est, quod circa intelligencia scripture diuine maxime in hiis que pertinent ad credenda et agenda et hoc racionibus predictis quia error in intelligencia diuinarum scripturarum confundit fidem peruertit uirtutes et decipit consciencias quibus nihil est periculosius. Vnde Augustinus in Enchiridion: magno malo fallitur homo. Cum homo non credit quid ad uitam ducit eternam, paruo aut malo fallitur; qui falsum pro uero approbans incidit in aliquas molestias temporales etc. Consequenter uero error circa intelligenciam scripturarum que sunt de ligibus et iure, periculosior error est. Racio quia uergit ad condempnacionem innocentum | et ad approbacionem iniusticie et repulsionem iusticie. Consequenter istis periculosior est error circa intelligenciam scripture auctorum medicine quia uergit ad occisionem corporis sicud precedentes uergunt in occisionem animarum igitur. Verum est quod eciam false uel erronie aut curiose opiniones in medicina uergunt quandoque per accidens et in perdicionem animarum et in ipsis medicis et in infirmis. Error uero in scripturis arcium liberalium minime periculosus est. Vnde beatus Augustinus in suo Encheridion dicit: in quibus autem rebus nichil interest ad capescendum Dei regnum, utrum credantur an non, uel utrum uera sint siue putentur an falsa. In hiis errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum aut, si est minimum, esse peccatum atque leuissimum. Qui quidem errores etsi peccata non sint, tamen in malis huius uite deputandi sunt que ita subiecta est uanitati, ut approbentur hic falsa pro ueris, respuantur uera pro falsis, teneantur certa pro incertis. Hic Augustinus.

Sequitur patet Exodus. Hic est secunda pars septimi capituli huius prologi. Et quia hoc capitulum non fuit diuisum quando incipiebatur propter inseparabilem connexionem principii eius ad finem precedentis capituli, igitur diuidenum est hic. Diuiditur ergo capitulum istud septimum, incipiens ibi: Videlicet manifestissima est Genesis, primo in duas partes principales. In quarum prima tangit beatus Ieronimus libros ueteris testamenti; in secunda uero discurrit per libros noui testamenti. Secunda incipit ibi: Tangam et novum breviter testamentum. Prima pars diuiditur in tot partes quot sunt libri ueteris testamenti. Qui quidem libri secundum Ieronimum in prologo super libros Regum sunt 22, secundum numerum litterarum alphabeti | hebrayci. Vnde dicit ibidem sic: quomodo ergo 22 elementa sunt per que scribimus hebrayce omnem quod loquimur, et eorum iniciis uox humana comprehenditur, ista 22 uolumina supputantur, id est numerantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina tenera adhuc et lactens uiri iusti eruditur infancia. Alii uero, ut tangit Ieronimus ibidem, non coniungunt librum Ruth cum libro Iudicum nec Lamentaciones Ieremie cum Ieremia in unum librum, ut sit secundum precedentem computacionem. Sed distinguunt Ruth et Lamentaciones seorsum tanquam duos libros et ita secundum illos sunt 24 libri ueteris testamenti, quos, ut dicunt, sub numero 24 seniorum apocalipsis Iohannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis uultibus offerentes stantibus coram quattuor animalibus oculatis ante et retro, id est in preteritum et futurum respicientibus etc., ut habetur Apokalipsis 4o. Et de istis uigintiduobus uel 24 libris secundum communem diuisionem aliqui sunt legales, aliqui historiales, aliqui sapienciales, aliqui prophetales. Verbi gracia propter iuniores primi quinque uocantur libri legales, quia continent legem ueterem, naturalem et supernaturalem, et sunt Genesis, Exodus, Leuiticus, liber Numerorum, liber Deuteronomius. Libri uero historiales sunt liber Iosue, liber Iudicum, libri Regum, libri Paralipominon, liber Esdre et liber Hester. Libri sapienciales sunt ut liber Iob, tres libri Salomonis, scilicet liber Prouerbiorum, Ecclesiastes etc. Libri prophetales sunt ut liber salmorum, liber Ysaye, liber Ieremie, Ezechiel, | Danyelis et liber 12 paruorum prophetarum. Verum est quod eciam aliam diuisionem librorum ueteris testamenti tangunt Ieronimus et Hugo, de qua uidebitur alias. Per istos omnes libros discurrit beatus Ieronimus in isto capitulo et tangit de quolibet aliqua ad ostendendum et innuendum difficultatem talem et tantam diuinorum librorum, quod sine doctore ad eorum intelligenciam interiorem et spiritualem perueniri non potest, quamuis contrarium putent quidam presumptuosi attendentes solum superficiem sacre scripture que se rudem et planam plerumque legentibus offert. In quorum, scilicet presumencium taliter persona loquitur yronice beatus Ieronimus, cum dicit manifestissima est Genesis, patet Exodus, in promptu est Leviticus, quasi dicat totum contrarium est uerum. Ad quod ergo ostendendum discurrit per singulos libros predictos tangendo breuiter et perfunctorie eorum difficultatem. Que difficultas et intencio dictorum librorum in generali, ut magis appareat circa quemlibet, quattuor consideranda sunt, uidelicet primo de nomine, secundo de materia, tercio de auctore, quarto de libri auctenticitate.

Procedamus ergo ad litteram patet Exodus etc. legatur. Iste liber hebrayce dicitur Hellesmoth, grece Exodus quod est Latine exitus, ex eo quod continet exitum populi ysrahelitici de Egipto. Et est aduertendum quod sicut consueuimus Psalmos nominare ad eorum principiis, dicendo hoc habetur in ‘Beati inmaculati’ uel in primo ‘Confitemini.’ Et sicut iuriste et legiste intitulant sua capitula ad iniciis, ita Hebrey ex iniciis librorum inposuerunt eis nomina. Et ergo ex quo | Exodus incipit sic: Hec sunt nomina, uocant illum librum Hellesmot quod sonat Latine hec nomina. Et hec est regula Hebreorum in intytulando libros.

Cum decem plagis: supple in quibus Deus plagabit Pharaonem regem Egipti nolentem populum Ysrahel dimittere, ut habetur Exodi 8o, et consequenter cum decalago, id est cum decem preceptis uel decem uerbis preceptiuis digito Dei in tabulis lapideis scriptis, ut habetur Exodi 28 et 32o. Cum misticis divinisque preceptis: Hoc dicit quia in lege antiqua erant triplicia precepta, uidelicet precepta moralia, cerimonialia et iudicialia. Prima scilicet decem precepta moralia manserunt in lege noua, quia moralis racio dictat, in cerimonialia uero erant circa sacrificia et cultum diuinum secundum legem antiquam. Et quia huiusmodi fuerunt figure fiendorum tempore Christi, ideo ueniente figurato cessauerunt figure, sicud ueniente luce euanescunt umbre. Iudicialia uero erant circa conuersacionem exteriorem illius populi dirigendam et regulandam, sicut modo leges et iura sunt circa populum christianum gubernandum.

In promptu est Leviticus, id est secundum opinionem dictorum presumptuosorum: facilis est. Contra quos beatus Ieronimus notat eius difficultatem cum dicit: In quo singula sacrificia, ymmo singule pene sillabe et vestum Aaron et totus ordo Leviticus spirat celestia sacramenta, id est; est plenus spiritualibus sensibus moralibus et allegoricis, ut patet ex racionali diuinorum officiorum. Liber enim ille uersatur circa cerimonialia precepta legis antique, | que non erant nisi quedam figure et umbre futurorum bonorum. Et uocatur ille liber grece Leuiticus, quia de electione Leuitarum et eorum ministerio et de sacrificis et oblacionibus legalibus tractat. Hebrayce uero uocatur uagetra quod sonat latine uocauit, quia Leuiticus sic incipit: Vocauit autem dominus Moysey.

Sequitur Numeri vero, ubi Ieronimus tangens difficultatem libri Numerorum, dicit Numeri vero nonne. Iste liber iuxta dictam regulam hebreorum dicitur Hebrayce nagedaber quod apud nos sonat locutus est. Quia sic incipit liber numerorum: locutus est dicens ad Moysen, grece dicitur arismoth, latine dicitur liber numerorum uel dicitur numeri pluraliter, quia solemus quandoque dicere ‘hoc legitur in numeris,’ et merito nominatur hoc nomine quia quattuor ibi principaliter numerantur, scilicet de omni populo uiri apti ad arma, et numerantur primogeniti numeranti levite, numerantur 42 mansiones, transitus filiorum Israel per desertum 40 annis; que omnia sunt grauida altis misteriis respectu noui testamenti.

Totius arismetice. Hoc dicit quia arismetrica, que est sciencia considerans proprietates et species numerorum, est necessaria, ut dixi alias pro explicandis uariis misteriis que inportantur per numeros positos in illo libro et in sacra scriptura.

Prophetica Balaan, scilicet illa orietur stella ex Iacob etc. ut primo numerorum 24o capitulo. Sequitur Deuteronomium ubi Ieronimus tangit continenciam quinti libri legalis, dicens Deuteronomium et cetera. Iste liber hebrayce dicitur ad dabarim quod sonat hec uerba. Incipit enim: hec sunt uerba que locutus est Moyses. | Grece uero appellatur Deutronomius, quod sonat secunda lex quia deutros grece est secundum et nomos uel noma est lex. Ex hoc quidam errantes dixerunt duas esse leges ueteres: unam datam a Deo que in libris precedentibus continetur; aliam datam a Moyse in hoc libro. Contra quos sciendum quod Penthateucum non est nisi una lex que ab apostolo et aliis sepius uocatur lex Moysi quam lex Dei; in signum eciam quod est una lex hebrei, hos quinque libros uocant Thorath, id est legem. Nec ob aliud dicitur iste liber secunda lex, nisi quia dicta in precedentibus libris hic iterantur nouo stilo et eleganciori exhortacionis modo. Iterantur autem in isto libro tria et tribus de causis, scilicet precepta ad commendacionem memorie firmiorem; secundo beneficia Dei ad comparandum dileccionem magis Dei ex eis; tercio flagella que oculus murmurans sustinuit ad timoris incussionem. Et est in hoc secunde legis, scilicet Evangeliste, figuracio quod sicud Moysis ueterem legem que dicitur lex timoris in Deuteronomio iterauit, explanabit et consummauit addens quasi preceptum amoris. Sic Christus eandem, scilicet legem ueterem, iterauit et misteria eius reserauit et compleciorem fecit in lege euangelica que est tota amoris. In hoc ergo Moyses typum gessit Christum. Continebat enim lex Moysi umbras futurorum et figuras celestium bonorum quarum materia est in Evangelio ueritas iuxta illud Iohannis primo: lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Ihesum Christum facta est.

Sequitur hucusque Moyses, id est lex Moysi, hucusque Penthateucus, id est quinque uolumina que scripsit Moyses quia pentha est quinque, et theucos | grece est uolumen uel liber.

Sequitur quibus quinque verbis, id est quinque libris, loqui se velle apostolus in ecclesia gloriatur, prout habetur prima ad Cor. 14o.

Sequitur Iob, exemplar paciencie. Hic tangitur Ieronimus difficultatem libri Iob dicens Iob exempla etc. Iste liber intitulatur a suo auctore, scilicet ab ipso Iob. Verum est quod quidam dixerunt quod Moyses composuit hunc librum, accipientes argumentum ad hoc quod Ieronimus facit mencionem de hoc libro immediate post Penchathecum. Alii dixerunt quod Iob non fuit realis homo et per consequens non fuit autor sed persona ficta in exemplar paciencie, quia nunc, dicit rabi Moyses, inpossibile est aliquem hominem talia sustinere que legitur pacienter tollerasse Iob in illo libro. Alii sumunt argumentum ex modo loquendi et processu libri in quo denominatur aliter quidam loqui de Iob. Non obstantibus istis tenetur consequenter a doctoribus quod nullus composuit istum librum nisi ipse Iob expertus realiter afflicciones que in illo libro describuntur. Quare autem beatus Ieronimus fecerit mencionem de Iob immediate post Penthatheucum et ante Iosue dicitur quod hoc ideo fuit quia Iob fuisse dicitur ante Iosue. Et ut quidam dicunt alio nomine appellatur Iobab de quo habetur Genesis 36o. Et ille Iobab fuit rex seu regulus et regnauit post Balath, filium Beor, et hunc dicunt fuisse Iob. Augustinus dicit ipsum fuisse non de populo Israhel sed de gente Ydumea 10o Ciuitate Dei. Sed secundum beatum Gregorium Iob non fuit ante legem Moysi sed tempore Iudicum, qui ipse uerius traditur gesta uictorie sue scripsisse, ut dicit Gregorius. Nec obstat | quod liber sic decurri quod in eo quasi aliter de Iob loquatur, quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui, in signum quod Spiritus sanctus est qui loquitur in illis de ipsis sicud de aliis. Ista consuetudo autorum sacre scripture est communis satis eciam in libris Moysi, ubi dicitur: hec sunt uerba que locutus est Moyses, et similia. Nec est putandum quod iste liber contineat fabulam et non realem historiam, ex quo mencio fit de Iob tamquam de sancto uiro in sacra scriptura. Vnde Iacobi 4o: Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Superferenciam Iob audistis, et finem Domini uidistis, quoniam misericors et Dominus, et miserator. Et quia tale et tam efficax atque singulare exemplar in biblia non inuenitur respectu cuiuscumque alterius uirtutis aut paciencia elicitur quod inter ceteras uirtutes pro uita ista morali paciencie dicitur quod inter ceteras uirtutes pro uita ista mortali paciencia est homini precipue necessaria, et ergo Deo prouidente forciori exemplo iusti uiri Iob gentilis ad uirtutem paciencie uel tollerancie amplius animamur. Bene ergo dicit Ieronimus Iob exemplar paciencie. Et sequitur Que misteria suo sermone non complectitur? Quasi dicat pauca uel nulla misteria sunt que non contineat iste liber qui in lingua hebrayca partim prosayce et partim metrice conscriptus est. Nam ut dicunt expositores, a principio prosayce procedit usque ad tercium capitulum et ab inde usque ad capitulum 42m labitur metris exametris, dedactilo et spondeo et a capitulo 42o usque ad finem de uestri sermone, id est uulgari et humili sermone decurrit. Clarius ista patet in prologo Ieronimi super Iob, incipiente ‘Copor per singulas,’ ubi eciam probat philosophus? apud Hebreos metra esse et eorum usum fuisse | sicud apud latinos.

Sequitur omnisque dyalectice. Vult dicere beatus Ieronimus quod processus huius libri pro maiori parte est disputacionis, in quo processu ipse Iob disputando cum Deo et cum aduersariis suis more dyalectiorum proponit, assumit, confirmat seu probat et concludit seu infert, et sic utitur plerumque usuali dyalectica uel forte non fuit eciam ignarus dyalectice artificialis. Vnde patet quod quamuis populus Israel fuit specialis et peculiaris populus Dei et ab ipso specialiter electus et non sit populus gentilis, tamen ipsi Iob gentili fuerit a Deo misterium resurrexionis clarius et distinccius regulatum quam cuicumque prophete de populo Israel, quia non est acceptor personarum Deus, sed in omni genere qui facit uoluntatem eius acceptus est illi, ut dicit sanctus Petrus de Cornelio gentili.

Sequitur veniam ad Ihesum Nave, id est ad librum Iosue. Ibi Ieronimus tangit continenciam libri Iosue hiis uerbis: veniam ad Ihesum Nave. Iste liber intitulatur a sue auctore, quia ut dicit Hugo, liber Iosue, id est Iosue cuius nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. Et fuit trinomius: uocabatur enim Ihesus, Iosue et Iosee. Congnominatur eciam Ihesus Naue, id est Ihesus filius Naue ad differenciam Ihesum filii Syrach qui scripsit librum Ecclesiasticum. Iste Ihesus naue gessit typum, id est figuram, Christi nomine et factis.

Sequitur et per singulas vrbes. Quasi dicat Ieronimus omnia ista specialiter exponuntur de ecclesia militante et triumphante seu de celesti Ierusalem et terrestri que est ecclesia militans.

Sequitur in Iudicum librum quot principes | populi quot figure sunt. In quo ostenditur difficultas huius libro quo ad cuius spiritualem intelligenciam. Et dicitur liber iste hebrayce sophim quod interpretatur speculans quia ad Moyse usque ad Saul primum regem populus Israel regebatur uariis iudicibus succedentibus se, qui fuerunt super populum Dei speculatores, et illos et eorum facta ille liber describit. De quo Hugo in Didasculon librum, inquid iudicum a Samuele esse editum dicunt. Aliis uidetur quod iste liber quasi ironice fuerit conscriptus, ita quod quilibet iudicum acta tempori sui in scriptis reliquerit et postea aliquis illa in unum collegit. Quis autem iste fuerit non est clarum, quibusdam dicentibus quod fuerit Samuel, aliis quod fuerit Esdras, aliis quod alius quidam propheta; sed non est uis. Nondum constat librum illum tam secundum Iudeos quam Christianos inter canonicos et diuinos libros indubie computantur.

Sequitur Ruth Moabitis, ubi tangendo eciam misterium ex libro Ruth dicit, id est de Moabicide regione existens Ysaye explet uaticinium, id est propheciam que habetur Ysaye 16: Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti, id est de illa Ruth mulieri gentile. Gentes enim erant diuine et sterile et sic figurabatur per lapides deserti. Vult ergo dicere Ieronimus quod Ysayas prophetauit quod Christus angus Dei nasci debebat de gentili Ruth, de qua quidam Ruth et gestis eius est ille liber qui ab ea denominatur Ruth, tamquam a materia non tamquam ab auctore, quia libri Ruth et Iudicum idem auctor fuisse creditur.

| Sequitur Samuel. Vt iuniores qui non legerunt bibliam, intelligant clare ea que in sequentibus beatus Ieronimus aduertere oportet eos, quia ex quolibet duodecim filiorum ipsius Iacob patriarche qui postea Israel, id est unde uidens Deum, fuerit uocatus, exiuit unus populus, et ita ex 12 filiis Iacob exiuerunt duodecim populi qui uocantur duodecim tribus Israhel, id est duodecim progenies populose que constituerunt totalem populum Israhel. Et iste populus duodecim tribuum antequam haberent reges, gubernabatur per iudices ut per Iosue, Gedeon etc. Et ultimus iudicum fuit Samuel propheta, sub quo populus Israel infortune petiit sibi regem, et Deus in ira sua dedit eis Saul in regem suum. Tempore eciam dicti Samuelis summis sacerdos in populos Israel uocabatur Heli, ut patet primo Regum 3o capitulo. Et postea utrumque istorum, scilicet Saul et Heli, propter eorum peccata Deus reprobauit. Reprobauit quidem Heli quia nouit filios suos et inferiores sacerdotes indigne agere et non corripuit eos efficaciter. Reprobauit Saul regem eo quod rapinas et spolia ad auariciam declinauit et inde deleuit iniquos quos Deus iussit pre eos delere primo Regum 5o decimo. Et ergo suscitauit Deus malum interitus contra Heli et Saul. Et transtulit summum sacerdocium de domo Heli in Sadoch sacerdotem summum. Et transtulit regnum Saul in Dauid, quem elegit Deus secundum cor suum. Et illa translacio, ut notat hic Ieronimus, erat figura quod tam sacerdocium antique legis quam | regnum cessare deberent et transferri in populum Christianum, qui est nouus est uerus populus Israel, id est populus spiritualiter uidens uel cognoscens Deum; et hoc misterium quod hodie impletum cernimus tangit hic breuiter beatus Ieronimus sub istis uerbis: Samuel legitur.

Aduertendum est hic quod apud Christianos librum Regum distinguitur in quattuor libros parciales, sed apud Hebreos distinguitur solum in duos libros, quorum primus uocatur Samuel a nomine autoris et continet primum et secundum Regum secundam nostram diuisionem, secundus liber Regum secundum distinccionem Hebreorum continens tercium et quattuor libros; secundum nostram diuisionem uocatur Hebrayce Malachym, id est Regum. Et hoc a materia libri. Quidam tamen uocant illum Malachat quod sonat Regnorum. Sed melius dicitur liber Regum quam Regnorum, quia in eo agitur principaliter de uno regno Iudeorum, tamen et de regibus eius, licet postea occasionaliter in duo diuisum fuerit. Fuit enim sub tribus regibus, scilicet Saul, Dauid et Salamone, indiuisum. Sed mortuo Salomone successit filius eius Roboam, cui quia sequabatur consilium inprudentum, adheserunt solum duo tribus, scilicet tribus Iuda et tribus Benyamyn, et uocabatur regnum Iuda uel regnum Dauid. Et decem alie tribus populi Israelis resesserunt ab eo et adheserunt alteri tamquam regi, scilicet ipsi Ioroboam, et uocabatur regnum Israel uel regnum decem tribuum. Et durauit illud diuisio uel illa scisma uolente Deo sic usque | ad captiuitatem et destruxionem utriusque regni per Assyryos et Babulonios. Nec uoluit Deus uia armorum illam diuisionem ad unionem reduci. Ymmo dixit quod non bellarent pro reunione, quia ipse fecisset diuisionem illam, ut patet 3o Regum duodecimo, de regibus ergo horum regnorum uel regni Israelis sic diuisit et gestis illorum tractat liber Regum. Scriptus autem fuit liber ille cronice, ut dicunt sub singulis regibus et postea compactus est in unum a Ieremiah propheta, quod exinde accipiunt quod idem est finis libri Regum et Ieremie. Hiis prenotatis littera est plana usque ibi: Ecclesie paucitas, ubi innuit Ieronimus quod per regnum Iuda quod erat solum duarum tribuum et legitime descendit a Dauid, figurabatur paucitas Christifidelium, per regnum uero Israel uel decem tribuum multitudo hereticorum significabatur, quia Ieroboam fecit populum super quam regnabat ydolatrarie.

Sequitur duodecim ubi Ieronimus ostendit difficultatem librorum 12 paruorum prophetarum, dicens duodecim etc. Sed quare magis est unus liber 12 paruorum prophetarum quam quattuor magnorum? Forte non est alia causa nisi quod Ieronimus in prologo dicit: Iosee uolo unum librum esse 12 prophetarum, et hoc forte placuit Ieronimum, ut redigere possit totum uetus testamentum in tot libros quot sunt littere alphabeti hebrayci, ut alias tactum fuit. Est tamen aduertendum quod unitas libri attendi potest penes multa, utpute penes unitatem finis uel finalis conclusionis, uel penes unitatem materie uel modi considerandi, loquendi seu tractandi. Hac racione aggregacio | omnium psalmorum est unus liber et similiter aggregacio omnium epistolarum Pauli est unus liber. Eciam unitas libri quandoque attendi uidetur penes unitatem auctoris uel obiecti. Et quandoque penes unitatem uel propinquitatem temporum in quibus acta uel scripta sunt hec uel illa. Et qui diligencius et curiosus inquirere uellet, inueniret forte ex hiis quare magis aggregacio prophetarum sit unus liber habendus quam aggregatum ex quattuor magnis prophetis, qui sunt Ysayas, Ieremias, Ezechiel et Danyel. Quidquid sit capiendo ly liber inproprie et stricte, ut in artibus sumitur, uolumen 12 prophetarum non est liber sed bene large et consequenter sumendo.

Sequitur Osee. Hic Ieronimus discurrit per 12 prophetas paruos nominatim tangendo breuiter et summarie materiam cuiuslibet ad ostendendum eorum difficultatem maxime quo ad misticam eorum intelligenciam; et quantum ad primum illorum prophetarum qui uocatur Osee sic dicit Osee etc. Per Effraym, sicud Ieronimus super Iosue dicit, Ieroboam significatur et nomine Israel sepe in prophetis intelliguntur decem tribus, quia iste Ieroboam primus rex scismatibus decem tribuum, qui fecit populum Dei ydolatrare, ut habetur 3o Regum 12o, fuit de stirpe Effraym filli Ioseph, qui fuit unus 12 filiorum Iacob, et ita Ieroboam nominatur ibi Effraym a progenitore. Samariam. Samaria fuit ciuitas metropolitana regni decem tribuum, a qua eciam omnis regio in circuitu denominatur Samaria. Et ut dicit Ysidorus, Sennacherib rex Asyriorum construxit illam ciuitatem et uocauit eam Samariam, id est custodem, quia quando ipse transtulit Israel in Medos, ibi custodes con|stituit. Ioseph. Secundum expositores illud uel uicio scriptorum hic ponitur, uel Ioseph intelligitur in Osee nominari, inquantum ibi nominatur Effraym filius eius, quia non inuenitur hoc nomen Ioseph in illa prophecia, ut dicunt. Iezrahel est una de urbibus seu ciuitatibus regionis Samaritanorum.

Sequitur Ioel filius Phatuel. Hic tangit Ieronimus continenciam Ioelis prophete dicens Ioel (etc.), describit terram, aliqui libri habent 12 tribuum. Sed non uidetur uera littera, cum Ieronimus dicat in prologo super in prophetam incipiente ‘sanctus etc.’ quod secundum hunc prophetam omne quod dicitur principaliter attribunt Iuda et ad Iherusalem pertinere credendum est et pullam omnino in hoc prophetam fieri mencionem Israhelis, id est decem tribuum et hoc directe. Et ergo littera uerior putator que est terram duarum tribuum.

Sequitur eruca. Secundum auctores et Ieronimum eruca est uermis quod caules et folia arborum demolitur. Brutus est fetus locuste antequam habeat alas. Cum uero parum uolare incipit dicitur actachus uel athelabus; cum perfecte uolat dicitur locusta. Rubigo est quando fruges quodam rore noxio uel infectiuo percuctiuntur et uertuntur in rubedinem. Vnde glosa super Amos 4o dicit: rubigo uel erugo dicitur cum ros uel ymber nocte super teneras spicas cadit et incalescente solam uertitur in rubeum colorem et inarescunt inde grana adhuc mollia. Istis uermibus et similibus minimis et uilis condicionis rebus consueuit sepe punire superbiam et alia peccata hominum, quemadmodum Pharaonem plagauit per multitudinem ranarum et muscarum minimarum. Huiusmodi plage contingunt sepe diuersimode per ex|cessus harum uel illorum uermium seu harum rerum infectiuarum iuxta diuersitatem peccatorum, quia per que quisque peccat, per illa sepe punitur Sap. 11o; sicut Pharaoh per conuersionem aquarum in sanguinem punitus fuit, quia submergi fecit pueros hebreorum, secundum Originem. Est enim omnis creatura parata exsurgere contra peccatores in uindictam offense creatoris iuxta illud Sap. 5o: Deus armabit creaturam in ulcionem inimicorum, et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos, et candescet in illis ab amaris et flumina concurrent duriter. Ex quibus apparet quod huiusmodi notabiles et particulares plage per uermes uel per excessus aliarum naturalium rerum plus sunt referenda ad hominum peccata quam ad astrorum iudicia. Et hoc de erugo et brugo etc. quo ad litteram.

Moraliter uero secundum Ieronimum per hec quattuor designantur quattuor animi passiones que si ultra modum dominantur, perdunt uirorem et omne germen anime. Et sunt tristicia de presenti aduersitate, gaudium de presenti prosperitate, timor de futuro malo, spes de futuro bono. Sed secundum Ieronimum per erugam notatur libido, per locustam inanis gloria, per brutum uentris ingluuies, per rubiginem iram. Que quattuor uermes si dominentur in terra Israel, id est in homine fideli, demoliuntur omnem uirorem eius. Et utinam eruga, brucus, locusta et rubigo sic moraliter sumpte non magis deuastarent terram ueri Israhelis, scilicet populi Christiani, quam olim ad litteram uastauerunt terram antiqui Israhelis. Alle|gorice secundum glosam super Iohelem per erucam in hoc passu Assirii et Caldei designantur, per locustam Persii et Medi per brucum Macedones et omnes successores Allexandri et per rubiginem Romanum. Illi enim deuastauerunt multipliciter terram Iudeorum, ut patet in libris Regum et Machabeorum.

Sequitur post eversionem prioris populi, scilicet Iudaici, populi post captiuitates duorum regnorum uel eciam post euersionem Iudaici populi per infidelitatem tempore passionis Christi. Post istas inquam euersiones Ioel prophetice preuidit Spiritum sanctum effundendum super fideles Christi, et illa prophecia legitur in plena Actuum 2o capitulo, ubi dicitur: Dum complerentur dies Penthecostes etc. factus est de celo sonus tamquam aduenientis spiritus uehementis. Et repleuit totam domum ubi erant sedentes, scilicet apostoli et alii fideles in quodam cenaculo montis Syon in Ierusalem; et secundum quod apparet Actuum primo erant centum uiginti super quos tunc effundebatur Spiritus sanctus. Huius numeri misterium tangendo uult dicere Ieronimus quod quia centum uiginti est numerus triangularis quia potest proici in spacium triangulare equilaterum, ita quod quodlibet trium laterum haberet 15 unitates et ergo iste numerus continet 15 gradus assendentes, quorum primus est unitas, secundus binarius, tercius ternarius, quartus quaternarius et ita deinceps usque ad 15 inclusiue. Et quod talis numeralis progressio continua | usque ad 15 simul collecta faciat centum uiginti patet per regulam algoristicam qua dicitur quod si numeralis progressio terminatur ad numerum imparem, tunc per medietatem numeri paris proxime sequentis multiplicetur ultimus numerus progressionis et resultat summa tocius progressionis collecta. Modo ita est quod si multiplicentur 15 per medietatem de 16, id est per octo proueniunt centum uiginti. In hoc ergo numero dicit beatus Ieronimus mistice designari asscensum fidelium per 15 gradus de uirtute in uirtutem, ut ad statum perfecte uirtutis in hac uita perueniatur. Et hos 15 uirtutum gradus innuit tangi in illis 15 psalmis qui incipiunt ad Dominum cum tribularer clamaui usque ad illud psalmum inclusiue: Ecce nunc benedicite Domino. Et ex hoc forte isti 15 psalmi dicuntur cantica graduum apud hebreos et latinos, uel 15 gradus uel forte alia racione ad litteram secundum alios, uidelicet ex eo quod iste psalmi in processione per assensum templi Salomonis, qui habebat 15 gradus, cantabantur a sacerdotibus et leuitis, ita quod primus in primo gradu, secundus in secundo et sic consequenter. Vt enim aliqui dicunt, Dauid qui descripcionem templi edificandi tradidit flio suo Salamoni illos psalmos specialiter ad talem processionem composuit designando in hoc tot gradus uirtutum tactarum in illis psalmis.

Quibus quidem gradibus assimilandum est in templum celestris Ierusalem. | Et ergo gratia temporis quadragesimalis tangam breuiter hic illos 15 uirtutum gradus quos Ieronimus hic mystice intelligit in predicto numero. Pro quo aduertendum est quod in dictis illis 15 psalmis sunt tres quinarii psalmorum. Quorum quinariorum psalmorum primus pertinent ad incipientes, secundus ad proficientes, tercius ad perfectos. Primus quinarius consistit in declinacione a malo, et primus gradus huius quinarii est clamor liberacionis a miseria huius seculi, qui tangitur in psalmo Ad Dominum cum tribularer etc. Secundus gradus est fiducia liberacionis que tangitur in 2o, scilicet Leuaui oculos meos in montes. Tercius gradus est leticia ex consideracione finis liberacionis, ibi: Letatus sum. Quartus est continuacio supplicacionis per liberacione in illo psalmo: Ad te leuaui. Quintus gradus primi quinarii est graciarum accio pro liberacione, ibi: Nisi quia Dominus. Et hoc de primo quinario.

Secundus quinarius respiciens proficientes de bono in melius incipit ibi: Qui confidunt in Domino. Et huius quinarii gradus primus est confidencia in Deo, que notatur cum dicitur qui confidunt. Secundus est consolacio seminantis, scilicet opera miserie ibi: In conuertendo. Tercius est omnium bonorum Deo attribucio ibi: Nisi Dominus edificauerit domum. Quartus est beatitudo timoris ibi: Beati omnes qui timent Dominum. Quintus est firmitas paciencie ibi: Sepe expugnauerunt me a iuuentute mea.

Tercius quinarius respiciens perfectos incipit ibi: De profundis. Cuius quinarii primus | gradus est confidencia supplicacions notata cum dicitur de profundis. Secundus est humilitas confitentis ibi: Domine, non est exaltatum cor meum. Tercius est desiderium feruens edificacionis domus Dei que est ecclesia, ibi: Memento, Domine, Dauid. Quartus est caritas proximi que ibi tangitur: Ecce quam bonum. Quintus est perfecta caritas Dei spiritualiter exultans que in ultimo 15 psalmorum tangitur cum dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes serui Domini etc. Qui ergo, ut dicit glosa, horum psalmorum per hos 15 uirtutum gradus sursum ascendere conatur in templum celestis Iherusalem, recipiet Spiritum sanctum, qui in centum uiginti discipulos missus est in Penthicoste. Et sic declaratum est illud quod Ieronimus innuit ibi: qui miscite continentur etc. Et hoc idem misterium representat ecclesia tempore quadragesimali, cum illos 15 psalmos recitandos specialiter ordinauit. Ex hiis omnibus apparere potest quomodo sepe in numeris in sacra scriptura positis subtili consideracione et applicacione tanguntur uaria misteria, id est mistici sensus. Secundo apparet quod sciencia tractans de condicionibus et proprietatibus numerorum ut arismetrica est opportuna ad aperiendum scripture sacre misteria, secundum quod de hoc alias multa dixit.

Sequitur Amos, pastor. Hic Ieronimus tangendo raptim aliqua de Amos propheta; ut eius difficultatem ostendat, dicit Amos pastor et rusticus etc. Hoc patet Amos 7mo capitulo ubi iste propheta respondens Amasie dicit: non sum propheta, scilicet statu et genere, et non sum filius | prophete. Sed armoncarius ego sum uellicans siccomores. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit: Vade et propheta ad populum meum Israel. Secundum quod dicit Gregorius, fructus siccomori, scilicet illius arboris, pastoribus aperti sunt et folia pecoribus, et hoc est quod dicitur in littera: ruborum mora destringens, id est discernens que bona sunt et que mala, uel distinguens, id est discerpens de rubis fructus tales pro esu suo uel pecorum suorum.

Sequitur quis digne exprimat tria et quattuor scelera Damasci. Iste propheta principaliter prophetauit contra regnum decem tribuum et secundario contra plura alia regna et populos gentilium qui retroactis temporibus molesti fuerunt populo Dei. Et primo prophetat contra regnum Syrie cuius metropolis erat Damascus, et dicit: Hec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non conuertam eum, eo quod triturauerit etc. Et hanc propheciam seu similia uera replicat Amos in primo et secundo capitulis, octo uicibus de diuersis peccatis, octo populorum qui uel eorum ciuitates hic in littera nominantur, ut Philistey, qui modo dicuntur Palestini, quorum principalis ciuitas dicebatur Gaza, ut populus Tyri ciuitatis magne negociatorum uel mercatorum ut Ydumey, qui descenderunt de Edom, id est de Esau filio Iacob, ut Amonite, ut Moabite. Isti sex populi uariis tribulacionibus uexauerunt olim populum Dei Israheliticum. Et septimo loco dicit eandem | propheciam de peccatis regni Iude, et octauo de peccatis regni decem tribuum. Cause autem speciales quare Deus istis amplius parcere noluit, fuerunt primo quantum ad Assyreos, quia regnum Syrie multociens populum Israel afflixit et deuicit et uictoria ei a Deo data super populum Israel propter peccata eius Assyrii abusi fuerunt nimis crudeliter deuictos Israhelitas tractando et eciam uictoriam sibi attribuendo et ideo indigni erant de cetero diuina misericordia. Similiter Philistey multis et iteratis uicibus crudeliter persecuti fuerunt Iudeos, propter quod et eorum penitencia non erat amplius admittenda. Similiter quia Ydumey et populus Israel descenderunt a duobus fratribus, scilicet ab Esau et Iacob, et tamen Ydumey populum Dei multipliciter afflixerunt, et ideo Deus super tribus sceleribus Ydumee et super quattuor, id est super uniuersis eorum peccatis, quia septenarius numerus in scriptura sepe significat uniuersitatem, modo tria et quattuor faciunt septem. Et ergo est dicere super tribus et super quattuor, id est super uniuersis eorum peccatis, maxime tamen in populum Israel multociens iteratis, noluit Deus eis parcere amplius. Eadem causa fuit de Moabitis, qui eciam affines fuerunt Iudeis. Vnde apparet quod affines pugnare contra affines quasi inplacabiliter offendit Deum. Vltimo de regno decem tribuum dicit: hec dicit Dominus super tribus sceleribus et super quattuor non conuertam eam et hoc propter uicia operacionis pauperum et auaricie, luxurie et incestus et uendicionis iusticie multipliciter iteratis | noluit Deus plus parcere. Aliqui referunt istam iram Dei super quattuor peccatis ad quattuor peccata Iudeorum olim perpetrata. Et primum dicunt fuisse peccatum uendicionis Ioseph, secundum adoracionem uituli, cum Moyses erat in monte recipiens legem a Domino, tercium dicunt fuisse peccatum negacionis regis Dauid a decem tribubus, de quo 3o Reg. 12, quartum fuisse dicunt peccatum uendicionis uel negacionis iusti, id est Christi; propter quod peccatum Iudei sunt adhuc in capitiuitate per orbem. Sed quia hec exposicio uidetur mistica ideo melius illa scelera exponuntur modo predicto, ut dicit magister Nycolaus de Lyra super Amos.

Ex hoc quod in hoc propheta habetur super quattuor sceleribus non conuertam eam, Hebrei errorem sumpserunt quod si homo peccauerit bis uel ter eodem genere peccati remissibile est, et non si quater uel pluries; cuius falsitas manifeste patet 4 Reg. de Manasse qui multitociens peccatum homidocii et ydolatrie commissit et tamen ueniam obtinuit; et ex multis aliis scripture passibus patet clare huius opinionis falsitas. Sumitur ex propheta Amos hic argumentum quod multiplex similis peccati iteracio reddit hominem uel populum quodammodo indignum diuina misericordia, quia propter habitualem radicacionem que oritur ex frequencia, raro et difficulter penitet quis debite de tali peccato per consuetudinem sibi quasi naturali facto; et ita in proposito non denotatur irremissibilitas alicuius peccati simpliciter, sed difficultas solum ex parte peccatoris. Ad similem intellectum | loquitur Christus Matt. 12o de quibusdam peccatis que dicit non remittenda. Ieronimus uero tropoloyce exponendo de tribus et quattuor peccatis, super quibus dicens ‘non conuertit peccatorem’ loquitur ac si homo ascendo per tria peccata addiderit quartam, misericordiam non consequitur. Primum peccatum secundum Ieronimum est cogitasse que mala sunt, secundum cogitacionibus acquieuisse peruersis, tercium quod mente concepisti opere expleuisse, quartum post peccatum non agere uel nolle agere penitenciam, sed in suo sibi complacere delicto quod est peccatum in Spiritum sanctum, habet Ieronimus.

Sequitur hic loquitur ad vaccas pingues. Hoc habetur Amos 4o capitulo et aliqui id referunt ad hereticos gule et uentri seruientes et dedicos uel ad optimates et potentes decem tribuum quos propheta non boues aratores, sed irrisorie uaccas pigues uocat, quia domi sedentes gule uentri et luxurie seruiebant que sunt in monte Samarie, id est constituti in eminencia dominalis potestatis, non ut pugnunt et subditos descendant, sed ut ex accionibus pauperes opprimant pro extorquendis peccuniis et ut queque preciosa et uoluptuosa exquirant pro suo ornatu et deliciis. An forte eciam hodie alique tales uacce pigues pascantur non iam in monte Samarie sed in altis dignitatibus Christiane ecclesie et an retroactis pasce fuerunt temporibus, non ego interroger, sed uos ipsi iudicate. Verum est quod Amos ad litteram loquitur de mulieribus, cum dicit cap. 4o: Audite uerbum hoc uacce pigwes que estis in monte Samarie | que calumpniam facitis egenis et confringitis pauperes que dicitis dominis uestris, id est maritis. Afferte et bibemus. Vbi arguuntur et comparantur ad uaccas pigues potentum uxores deliciose et carnales que incitabant uiros suos ad illicitam acquisicionem pecuniarum per calumpnias, fraudes et pauperum oppressiones, ut ipse laute uiuerent et ornate incederent. Eciam si hodie talibus uaccis piguibus careat mons ecclesie, melius nouistis me.

Sequitur et ruituram domum maiorem et minorem. Per glosam domus maior intelligitur regnum decem tribuum et per domum minorem intelligunt regnum Iuda duarum tribuum, que regna ambo ceciderunt finaliter capta per Assyreos et Babilonios.

Sequitur ipse cernit fictorem locuste. Amos 1o capitulo ponuntur tres uisiones ymaginarie, in quarum prima ipse uidit Deum formare locustas tempore quo blada pregnant spicas. Secunda uidit ymaginarie Deum conuocare angelos, ut totam regionem incenderent. In tercia uidit super murum litum qui significabat regnum Israel stare Deum habentem in manu instrumentum liniendi cum calce uel lineam lathoni secundum textum hebraycum. Et dixit Deus se uelle deponere illud instrumentum quod in littera propheta uocatur trulla, et illa deposicio instrumenti liniendi uel dealbandi illum murum significabat quod Deus subtrahere uellet graciam et proteccionem suam a populo Israel et amplius eum non linire. De prima uiuisione dicit glosa quod sicut locuste si in principio serotini ymbriis, id est ueris, | uenerint, quando cuncta uirent et omnis aer percurit, cuncta consummunt, sic et Sennacerib rex Assiriorum per locustas designatus adueniens, dum floreret regnum decem tribuum, cuncta uastauit et captiuauit.

Sequitur et vncinum pomorum. Iste propheta 8o cap. sue prophecie contra decem tribus uidit uncinum, id est uncum, quo poma de extremitatibus rapiuntur arborum in quibus creuerunt. Per quod significabatur totalis oblacio populi Israhel de terra natiuitatis sue, que facta fuit per captiuitatem decem tribuum ab Asyriis. Et famen et sitim. Hoc ponitur in eodem capitulo, ubi innuitur quod Deus propter maliciam hominum non solum adducit mala temporalia, sed eciam quandoque famem, id est defectum spiritualium bonorum, ita quod peccatores in necessitate desiderantes instruccionem et erudicionem non inueniant doctores. Iusto enim Dei iudicio persecutores prophetarum et predicatorum in tribulacione constituti non inuenient qui erudiunt eos uel eis consulant. Esto eciam quod laboriosissime eos quererent ut innuit in fine 8vi capituli huius prophete.

Abdias. Iste Abdias fuit dispensator domus Achas regis Israel, id est decem tribuum, et opere pietatis erga prophetas, quos persequebatur illa inpiissima Iezabel, meruit spiritum prophecie. Vnde Matt. decimo dicitur: qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete accipiat. Iste autem abscondit et pauit centum prophetas quinquagenos et quinquagenos in spelunctis, cum interficeret illa Iesabel prophetas Domini | 3o Regum decimo 8vo; propter quod scilicet opus pietatis eciam dicitur specialiter seruus domini; eciam ex alio quia iste propheta sicud Paulus seruus Christi ad gentiles loquitur. Prophetauit enim contra Ydumeos, qui propter affinitatem naturalem ad populum Israel diligere debuerunt, quem tamen econtrario cum aliis inimicis eius ualde afflixerunt, scilicet cum Caldeis et aliis Iudeorum inimicis quibus se iunxerunt. Sicud enim Edom, id est Esau, odiuit fratrem suum Iacob, ita Ydumei dicti quasi Edomei, quia ab Edom descenderunt, illud fraternum odium continuauerunt contra populum Israel, qui descendit a Iacob. Vnde Genisi uicesimo septimo dixit Esau: uenient dies luctus patris mei et occidam Iacob fratrem meum. Et ergo iste propheta terribili et acuta increpacione, que uocatur hic hasta spiritualis, denunciat totalem et finalem desolacionem et percussionem Edom, id est Ydumeorum principaliter propter tria peccata que sunt fraternum odium in progeniem propagatum, secundum superbia, tercium supersticionis sciencia, ut patet Abdie primo. Et dicitur iste Edom sagrineus et terrenus. Et nominis interpretacione et mentis affeccione, sagrineus quidem quia siciebat sagrinem fratris sui, ut dictum est. Terrenus uero quia totus terrenis deditus temporalibus Edomie inhiebat et celestia non curabat. Et in hoc eciam inter Christianos multos imitatores habet, qui mistice dicuntur Ydumei et peiores eis sunt et cum Ydumeis peribunt.

Sequitur Ionas, ubi agit Ieronimus de Iona, qui columba interpretatur. Iste prophetauit | tempore Yeroboam regis decem tribuum, quarto Regum tredecimo. Et dum legacionem sibi a Deo conmissam, ut iret et predicaret Niniuitas, refugeret, ut patet Ione primo, Deus permisit, ut ipse fugiens a facie Domini naufragium passus a pisce degluteretur, et ita in hoc triduum mortis Christi prefiguratur, testante hoc Saluatore Mathei. 12o: Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus.

Mundum ad puericiam revocat et sub nomine Ninive salutem gentibus denunciat. Quoniam ut ex processu huius prophete atque diuina benignitas suscitauit et legauit antiquitus prophetas ad gentilium longe positorum salutem et conuersionem, et plenius hoc fecit Deus tempore noui testamenti, iuxta illud: Ite in orbem uniuersum etc. Sed multi ut Ionas legacionem hanc refugiunt, fingentes sibi diuersa motiua non eundi ad predicandum scismaticis et gentilibus. Et uidetur quod propter maliciam illorum predicacio ab eis non esset obmittenda, quia non obstante malicia tanta Niniuitarum qua digni erant post quadraginta dies penitus subuerti, tamen statim ad unicam predicacionem Ione prophete crediderunt in Deum celi et prenitenciam egerunt; et ergo propter nullam maliciam infidelium obmittendum uidetur uerbum Dei ab eos et maxime non est obmittendum ad quantumlibet malos et obstinatos Christianos aut Christianorum presides.

Hiis et similibus attentis ille Franciscus Petrarcha poeta laureatus | in libro De uita solitaria ualde miratur et mirando lamentatur negligenciam et desidiam principum et prelatorum ecclesie qua cessasse uidetur predicacio evangelii ad gentes, et magis lamentatur quod regiones latissimas et populos plurimos sanguine apostolorum et martirum Christo acquisitos non solum deliciis, auariciis et uanitatibus suis dediti principes et prelati non auxerunt et Christo totum orbem non subiecerunt, sed ad infidelitatem reddire permittunt et permiserunt. Et allegat Ambrosium libro 2o uocacionis omnium gencium de latitudine olim Christiani imperii, et Augustinum super Psalmos quintum et nonagesimum et Augustinum in De uera religione dicentem per omnes terrarum partes quas homines incolunt, sacra Christiana traduntur. Dictum breue dicit iste Francisus, sed flebile nobis attentis predictis.

Sequitur Micheas de Morasti. Morasti, sicud ait Ieronimus, est quidam paruus uicus iuxta Eleutropolim quondam ciuitatem Balestine. Et interpretatur ‘morasti’ humilitas quasi, dicat Ieronimus: Micheas, quia de humilitate natus coheres Christi est, uel ex alio, quia de regno Christi ad quod aspirabat, ad litteram manifeste prophetauit dicens capitulo 5o: Et tu Bethleem Effrata etc. Ex te egreditur qui sit dominator in Israel, et ibidem inmediate ante istum passum ponitur illud quod tangit hic Ieronimus dicens: Vastacionem annuciat filie latronis, id est ipsius Iherusalem quam, quia negauit Christum, | propheta uocat filiam latronis, id est dyaboli, semper ad predandum animas accincti. Et obsidionem potest contra eam eo quod percusserit maxillam iudicis Israel. Quod secundum glosam factum fuit, quando Iudeis procurantibus gentiles Romani percusserunt caput Christi, Mathei uicesimoquinto, uel quando unus de ministris percussit eum in maxillam dicens: “Sic respondes pontifici?” Iohannes decimo octauo.

Sequitur Naum consolator orbis. Tria tangit de isto propheta Ieronimus. Primo nominis interpretacionem; interpretatur enim Naum consolator. Secundo tangit duo dicta illius prophete: primum est in fine primi capituli: Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem. Celebra, Iuda, festiuitates tuas, etc. Vbi denotatur exultacio populi Iude uisa interfeccione per angelum exercitus Sennacherib regis et uisa ipsius morte, de qua 4o Reg. decimonono. Vnde uisa dereccione huius hostis diuino miraculo Ezechias rex misit nuncios ad intimandum omnibus diuinum auxilium, ut uenirent in Ierusalem ad gracias agendum Deo celi. Et hoc denotatur, cum dicit: Ecce super montes, quasi dicat secundum glosam: O Iuda, ecce uenit tibi nuncius transcurrens montes et colles, nuncians tibi mortem Sennacherib et liberacionem urbis Iherusalem, scelebra ergo festiuitates tuas. Secundum dictum est: Ve ciuitas sanguinum uniuersa mendacii etc.; ubi propheta Naum denunciat ciuitatis Niniue destruccione propter quattuor uicia in ea dominancia, scilicet effusionis sanguinis et | multitudinis mendacii; quos enim Niniuite non potuerunt superare, uirtute deceperunt fraude. 3o propter uicium intestine discordie et dissensionis, quod est signum propinque subuersionis alicuius cituitatis, Mathei. 12o. Quartum peccatum erat, quia confiderunt de maleficis incantatoribus et de aliis supersticiosis diuinatoribus. Ista peccata cum fornicacionibus spiritualibus in ydolatria causa fuerunt destruccionis ciuitatis Niniue, cui ciuitati propheta iste terribiliter comminatur in uibracione micantis gladii et fulgurantis haste et huiusmodi.

Sequitur Abucuch, luctator fortis. Iste propheta ad litteram prophetauit de desolacione ciuitatis Babilonis ad consolacionem duarum tribuum captarum, ibi “iam destructis Iherusalem et templo” a Babiloniis uel Caldeis, et loquens in persona sua et populi capti conqueritur de tarditate diuine exaudicionis oracionum ipsorum, ut liberarentur a malicia Nabugodonosor, et quia describit luctam et pugnam fortem pro liberacione populi Deo procurante et hoc duorum regum, scilicet Tyri et Darii contra Babilonios. Ideo Abacuk dici potest luctator fortis, uel eciam ex interpretacione nominis, quia Abacuk interpretatur amplexans molluctantes uel duellantes se amplexari consueuerunt.

Sequitur stat super custodiam suam. Abacuk 2o scribitur sic: Super custodiam meam stabo et figam gradum meum super municionem et contemplabor in Iudeam quid dicatur michi. Et quid respondeam ad arguentem | me etc. In illo capitulo ad litteram annunciat deicionem regis Babilonis propter plures iniquitates eius, que ibi tanguntur. Ex passu autem qui hic tangitur secundum sensum litteralem, elicitur tale documentum quod quilibet uir ecclesiasticus, ut prelatus uel episcopus, diligenter stare decet defendendo uiriliter partem ciuitatis Dei ecclesie sibi commissam, taliter ut de omnibus sui status et officii que facit excusantem, racionem reddere possit coram Deo et hominibus. Et qui taliter super gregem seu custodiam suam fideliter steterit, recipiet illustracionem a Deo pro disposicione presencium et preuisione futurorum sicud Abacuk, cui dicto modo stanti super custodiam suam respondit Deus: Scribe uisum et explana eum etc.

Sequitur et oportuit celos gloria eius. Hoc scribitur Abacuk 3o cap.  et ad litteram est dictum de excersitu duorum regum, scilicet Tyri et Darii fulguranti armorum policinia seu candore, qui exercitus dicitur, ibi “Dei splendor et gloria,” quia declarauit per illum iusticiam suam puniendo Babilonios. De quorum punicione populus tocius terre ualde gauisus erat, quia diu oppressus fuit a Babiloniis. Et consequenter illud: Cornua in manibus eius ad litteram dicitur de Persis et Medis, qui, quia erant optimi sagittarii, estimabant se sua uirtute carneis arcubus et balistis uincere posse Babilonios nescientes quod abscondita diuina uirtute ipsis uictoria contra babilonios dabatur, quos Deus per eos deicere disposuerat, et contra eos incitauerat | ad liberandum populum suum de captiuitate Babilonica. Et hoc est quod dicitur quantum ad sensum liberalem ibi abscondita est fortitudo eius, scilicet Dei, id est nesciebant quod sua uirtute uictoria fiebat. Verum tamen quia liberacio populi de Babilone fuit figura liberacionis patrum de limbo inferni et fidelium a potestate diaboli, illam allegorice seu mistice intellexit hic Abacuk propheta, allegoriam ergo magis quam sensum liberalem sequendo, cum beato Ieronimo per custodiam intelligatur cor humanum specialiter custodiendum ne uiciis et concupiscenciis inuadatur aut corrumpatur, quia illo taliter corrupto tota municio uel ciuitas, id est totus homo, qui est quasi quedam ciuitas uel fortalicium cuius gubernacio et defensacio contra demones et temptacionum inuasiones commissa est anime seu spiritui humano tamquam castellano, qui si digne militauerit et municionem et custodiam suam munde et incorruptam seruauerit, limpide contemplari poterit misterium crucifixionis Christi, in qua habuit cornua crucis in manibus suis uel in qua cornibus crucis affixe erant manus sue et contemplari tunc poterit, quomodo per talem eius passionem gloriose effulsit toti mundo magna iusticia et misericordia Dei in ipsius laudem et gloriam. Et hoc est quod dicitur: Splendor eius vt lux erit: cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius, scilicet Christi, quasi dicatur ex quo taliter permisit me tractari et sic exinnaniri usque ad mortem apparere | quod non esset Deus omnipotens sed purus homo a Deo relictus, non potens resistere aduersariis suis. Sed quomodo est uerum quod in passione Christi eius fortitudo abscondita erat, cum tunc miraculose sol obscuraretur, uelum templi scinderetur, terremotus fieret, petre scisse sint, et monumenta aperta sint. Respondetur quod exsecatis abscondita fuit, qui illa non credebant fieri a diuinitate que in Christo fuit abscondita. Et non ostendit se in persona Christi, quem sic permittebat mori.

Sophonias speculator. Circa istum prophetam Ieronimus duo tangit: primo nominis interpretacionem quam premittet et conuenit isti prophete re et nomine, et consequenter cuilibet prophete iuxta illud Ezechielis 3o: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Et audies de ore meo uerbum et annutiabis eis ex me. Secundo tangit illud Ieronimus Sophonie primo: Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamans a porta piscium, et ullulatus a secunda et contricio magna a collibus. Vllate, habitatores Pile: conticuit omnis populus Canan, disperierunt omnes inuoluti argento. Pro cuius euidencia aduertendum est quod iste propheta prophetauit ante tempore Babilonice capitiuitatis. Et primo comminatur peccatoribus terre generaliter, et consequenter comminatur Iudeis, et primo sacerdotibus supersticiosis, et consequenter principibus et uulgaribus. Arguuntur primo in illo capitulo Iudei eo quod simul cum Domino colebant ydola et ad eorum reuerenciam iurabant per ipsa. Arguuntur principes et alii portantes vestes | peregrinas et abusiuas consuetas apud ydolatras uel alios uanos homines. Arguuntur enim illi qui magis in ingrediuntur templum Dei ad suam pompam quam ad Dei reuerenciam. Arguuntur ibidem qui ritus gentilium ingrediendo templum uel alias obseruant, quemadmodum aliqui Iudei nolebant calcare super limen templi, sicut consuetum erat apud templum Dagon ydoli, de quo primo Reg. 5o capitulo. Postremo arguuntur ibi tractantes in domo Domini negociaciones, causas et consilia et huiusmodi que habent iniquitatem et dolum annexa; consequenter de eodem habetur Ioh. 2o. Et sequitur ibi passus hic allegatus, uidelicet Et erit in die illa, dicit Dominus, uox camoris a porta piscium, que erat porta una ciuitatis Iherusalem in exteriori muro respiciens ad mare. Et secunda porta erat in eadem platea in muro interiori, sicut est in ciuitatibus habentibus murum exteriorem et interiorem. Propheta ergo iste predicens euersionem Ierusalem et captiuitatem duarum tribuum, scilicet Iude et Benyamin, per Nabugodonosor regem Babuloniorum uidit quod in expugnacione ciuitatis exercitus Babiloniorum primo irrure deberet per portam piscium. Et deberet occupare colles, id est montem Syon, qui erat eminencior ciuitatis pars, in qua olim erat templum Salomonis. Et hoc est dicere quod audiuit clamorem a porta piscium et contricionem a collibus.

Et sequitur vllulate habitatores Pile. Pile, id est Ierusalem, que erat quasi pilare tocius Iudee. | Et dicuntur hic Iudei populus Canaan, quia in eorum terra habitabant et eos in peccatis imitabantur. Vnde propter hoc in Daniele dicitur de eis semen Canaan, et non Iuda.

Et sequitur disperierunt omnes involuti argento, id est uariis uiciis uel uiciosis negociacionibus inuoluti pro acquirendis argento et terrenis diuiciis. Si uolumus mistice loqui de illla euersione Iherusalem a portis piscium et a colle, intelligamus tropoloyce per Iherusalem hominem uel animam, et per primam portam curiositatem humanam et per secundam carnalem concupiscenciam et per collem superbiam; ab illis tribus sepe inuaditur et expugnatur Iherusalem, id est anima humana, que est quasi quedam ciuitas spiritualis in qua racio presidet.

Sequitur Aggeus, festinus et letus. Hoc dicitur iuxta nominis interpretacionem et eciam quia prophetauit populo qui iam fuit septuaginta annis in captiuitate Babilonica, reuersionem in Iherusalem et templi reedificacionem, ciuitatis renouacionem et sacerdotalis obseruancie restitucionem et exterioris regnorum ad consolacionem populi subuersionem. Et ergo dicitur “festinus et letus” qui nunciauit hiis qui seminauerunt in lacrimis opera penitencie, messem frequentis leticie.

Deinde Ieronimus tangit illud Aggei 2o: Hec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego mouebo celum et terram etc. In isto passu tanguntur quattuor prophecie. Prima est de motu celi quantum | ad apparicionem noue stelle circa natiuitatem Christi que duxit tres reges ad ipsum inpleta Mathei. 2o. Secundo tangitur prophecia de uictoria Romanorum in omni terra et in insulis maris per quam uictoriam mouerunt et subiecerunt sibi omnes populos circa aduentum Christi uel messie, que tangitur ibi: Et terram et mare. Tercio tangitur prophecia de motu omnium gencium racione edicti quod exiit a cesare Augusto, ut describeretur uniuersus orbis, iam redactus sub Romano imperio, ut apparet Luce 2o. Quo tempore natus est Christus et illa prophecia tangitur ibi: Mouebo omnes gentes. Et sequitur quarta prophecia quod Christus uel messias non solum pro salute populi Israel, sed omnium gencium mittendus erat, quod tangitur cum subiungitur: Et ueniet desideratus cunctis gentibus. Et isti exposicioni concordat eciam quidam hebreus doctor autenticus apud eos, similiter istum passum exponens de messia, ut declarat magister Nicolaus de Lira. Ex quibus Iudei, si aduertere uellent et uelamen cecitatis ab oculis eorum remouere possent, clare uiderent Christum uel messiam, quod idem est, quem clare adhuc futurum expectant iam dudum uenisse. Et precipue ex hoc quod hic dicitur, uidelicet quod ab inchoacione edificii secundi templi quod edificabantur post reuersionem populi de captiuitate Babilonica, post unum modicum tempus messias | futurus erat, a qua tamen edificacione secundi templi iam lapsa sunt circa duo milia annorum, et ergo quia hocnon est modicum tempus utique aduentus Christi transiuit. Et iterum consequenter ad dictum passum habetur quod secundum templum gloriosius esse debuit primo, quod non potest intelligi nisi propter Christum in eo presentandum et offerendum et propter gloriosa miracula que messias ibi facere debebat. Racio est quia in secundo templo non fuit archa et multi alii ornatus qui in primo templo magnifice a Salomone constructo fuerunt, in secundo defuerunt. Cum ergo Ihesus Nazarenus in secundo templo oblatus fuerit et ibi gloriose miraculis choruscauerit, non aliud restat nisi quod ipse fuerit messias in lege et prophetis promissus.

Sequitur Zacharias, memor domini sui. In isto propheta agitur de reuersione Iudeorum a captiuitate Babilonica et de reedificacione templi Iherusalem; et prophetauerunt Zacharias et Aggeus sub eodem Dario, scilicet filio Yptapsis. Pro cuius euidencia aduertendum quod mortuo Nabugodonosor rege Babilonis et interfecto filio eius Baltazar, de quo Danyelis 5o: Darius medus successit in regnum Caldeorum uel Babiloniorum, quod | idem est; quo mortuo successit Tyrus rex Persarum qui in primo anno regni sui remisit circiter quinquaginta milia Iudeorum de captiuitate, quibus prefecit Sorobabel et Ihesum filium Iozedeth magnum sacerdotem, et precepit ut reedificarent templum Domini et positis per eos iam fundamentis successoris Tyri opus fuit impeditum ex mandato Arthaxercis qui dictus est Cambises; et sic opus mansit inperfectum usque ad secundum annum Darii filii Yptabsis. Et illo anno Aggeus et Zacharias prophetauerunt, exhortantes Zorobabel ducem et populum qui cum eo erat, ut confidenter edificarent templum, quia iam esset tempus, scilicet septuaginta annorum post quod Ieremias prophetauit templum reedificandum. Hec et similia recito et recitaui, ut perpendatur eciam quomodo ultra difficultatem prophetarum que oritur ex parte trunctate et parabolice locucionis, facit eciam quod ad intelligendum eos oportet uarias historias in promptu haberi. Propter que eciam iste propheta est principaliter difficilis, quia ualde uarius in propheciis et obscurus in uisionibus. Et tangit Ieronimus hic de prophecia ipsius sex puncta obscura, que explicari non possunt plene nisi totus propheta legeretur. Tamen superficialiter transcurrum per ea; et primo tangit illud Zacharie 3o: Et Ihesus indutus erat uestibus sordidis, et stabat ante faciem | angeli etc. Istud ad litteram dictum est de Ihesu filio Ioseph summo sacerdote de quo tactum fuit. Ipse enim sordidauit se peccatis permittendo filios suos capere uxores alienigenas, de quo habetur Esdre primo. Et similiter aliis uiciis se maculauit, in que precipitauit ipsum Sathan qui ei infestissime assistebat, ut patet in principio tercii capituli. Alii tamen exponunt istud passum de Ihesu Christo induto similitudinem carnis peccati, ad Philipenses 2o, et in sua passione induto ueste sanguine et sputis sordidata, iuxta illud Ysaie quinquagesimo 3o: Et nos putauimus eum quasi leprosum etc. Secundo Ieronimus tangit hic illud Zacharie 3o: Et ecce lapis quem dedi coram Ihesu: super lapidem unum septem populi sunt. Et ad litteram secundum magistrum Nycolaum de Lyra, hic Christus dicitur lapis, sicut et Danielis 2o, super quem sunt septem opuli, id est plenitudo 7 donorum Spiritus sancti, de quibus habetur Ysaie 11o, ubi dicitur: Requiescet super eum spiritus sapiencie et intellectus, spiritus consilii etc. Vel quia septenarius consueuit in scriptura significare uniuersitatem, per septem oculos intelligitur uniuersitas angelorum quorum oculi sunt et fuerunt attenti super Christum, ut exequantur mandata eius in amministracione ecclesie et cursus naturalis. Tercio Ieronimus tangit illud Zacharie 4o: Ecce candelabrum totum aureum etc. Vt habetur | hic literaliter, ubi ad litteram per uisionem candelabri cum suo apparatu quod non ponebatur in templum nisi iam completum et consummatum, designabatur futura in proximum complecio et consummacio templi cuius reedificacio diu intercepta et impedita fuit, ut tactum est. Mistice uero loquendo candelabrum accipi potest sacra scriptura que erigitur in ecclesia ad illuminacionem omnium que in ea sunt. Et habet hoc candelabrum tot ramos quot libros et tot oculos quot perspicuas sprituales intelligencias. Per duas uero almas intelligi possunt lex et prophete, uel duo testamenta, scilicet uetus et nouum. Lampas autem in capite huius candelabri Christus est iuxta illud Ysaie sexagesimo 2o: propter Iherusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius, et saluator eius ut lampas accendatur. Quarto tangit hic illud Zacharie 6o: Vide et ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum moncium etc. In quadriga prima equi rufi; in secunda nigri; in tercia albi; in quarta equi uarii etc. Hic significabantur per quattuor quadrigas quattuor tumultuosa regna se succedencia, scilicet Caldeorum, Persarum, Grecorum et Romanorum. Et per equos quadrigarum significabantur reges illorum regnorum. Et quia ista quattuor regna originem habuerunt a quatuor mundi partibus, ideo | hic dicuntur uenti principales, uel dicuntur uenti quia totum mundum impetuose discurrerunt et commouerunt, ut patet in historiis. Et quod primi reges multum sanguinem effuderunt, secundi Iudeos valde terruerunt, tercii quantum ad Alexandrium fuerunt propicii Iudeis, quarti regni aliqui imperatores fuerunt Iudeis duri et aliqui beniuoli. Hoc significabant colores equorum hic expressi. Et quia secundum uisiones Danielis sub quarto illorum regnorum Christus uenire debuit, subiungitur Zacharie 9o illud quod 5o hic tangit, uidelicet: Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator, etc. Et consequenter sequitur aliud quod 6o Ieronimus hic tangit: Et disperdam quadrigam ex Effraym et equum de Iherusalem. Et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare. Et sequitur: Tu quoque in sanguine testamenti emisisti uinctos tuos de lacu in quo non erat aqua. Ieronimus ibi dispersicionem quadrigarum Effraym intelligit cessacionem bellorum in aduentu Christi et eciam destruccionem hereticorum. Sed super hoc passu dicit Rabi Salamon, quidam doctor hebraeus, quod messias non ui armorum triumphabit principaliter, sed magis euidencia miraculorum subiugandum sibi multitudinem gencium. Et certe hoc est diu impletum in Ihesu Nazareno qui uerus messias fuit et est. | Ex isto passu elicitur triplex prophecia impleta in Ihesu Nazareno quem nos Christum tenemus, et est Christus seu messias in lege et prophetis promissus. Prima quod gentes per ipsum conuertende non erant nec adhuc sunt conuertende per armorum uiolenciam, sed per pacificam persuasionem. Secunda est de latitudine pietatis Christi in toto orbe et de eadem Mathei ultimo. Tercio in hoc passu habetur clara prophecia de liberacione patrum de limbo inferni uirtute sanguinis Christi in cruce effusi, quia dicit: Tu quoque in sanguine testamenti emisisti uinctos tuos de lacu in quo non erat aqua, id est de inferno. Ista uolui aliquantulum lacius prosequi et particularius, ut sentiretis quodamodo quanta difficultas et inuolucio est in explanacione sacre scripture et maxime in prophetis, et ut sic appareat uera conclusio Ieronimi quam hic intendit, uidelicet non est possibile ad sacre scripture plenam et spiritalem intelligenciam perueniri sine doctore exteriori uel interiori.

Sequitur Malachias aperte. Iste propheta prophetauit post reditum populi de capitiuitate Babilonica, arguens multiplex peccatum reuersi populi. Et primo de ingratitudine de hoc quod Deus specialiter dilexit Iacob dando ei benedictionem, licet non esset primogenitus, et populo ab eo descendenti, scilicet populo Israel, terram bonam, et non sic fecit ipsi Esau; nec populo | Ydumee descendenti ab eo dedit ita bonam terram, sed rubes et terras steriles in quibus dracones habitabant. Consequenter in primo capitulo arguit sacerdotes de illegitimis sacrificiis et oblacionibus. Vnde quia res offerendo tanto domino quantus est Deus debent esse legitime et de elegancioribus et modo decentissimo sibi offerende sunt, quia uiles res eciam rei temporali oblate iram non placant, sed magis prouocant. Et ideo sacrificium redditur Deo ingratum uel deacceptum tripliciter: primo ex peccato offerentis; secundo ex errore in materia oblati; tercio ex indebito modo offerendi utpute non conformi ordinacioni legis. Conquerens ergo Deus ibidem per Malachiam de sacerdotibus male offerentibus, quibus tamen laute prouidit dicens: Quis est in uobis qui claudit postea et incendat altare meum gratuito? Quasi dicat: nullus sacerdotum uel ministriorum templi mei impendit mihi seruicium gratis, quia habebant magna emolumenta sacerdotes antique legis de suo ministerio, quod nichilominus negligenter fecerunt. Modo autem longe maiora habent sacerdotes noui testamenti qui si de tot bonis ingrati fuerint Deo inacceptabiliter sacrificantes aut offerentes, incidunt in dictum huius prophete multo grauius quam sacerdotes | antiqui quo dicitur: Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra etc. In quo passu hic a Ieronimo introducto concluditur nouum sacrificium Deo gratum reprobando et abiciendo antiquum a sacerdotibus legis indebite et abusiue oblatum; ita quod habetur hic ad litteram, prophecia manifesta de abieccione sacrificiorum ueteris legis et successione sacrificii mundissimi et Deo gratissimi et acceptabilissimi, scilicet eucharistie, ubique per orbem tempore messie offerende. Vnde Augustinus decimo octauo de Ciuitate Dei capitulo trecesimo quarto: ‘hoc sacrificium per sacerdocium Christi secundum ordinem Melchisedech cum iam in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo uideamus offerre. Sacrificium autem Iudeorum quibus dictum est: “Non est mihi uoluntas in uobis,” cessasse negare non possint. Quid adhuc expectent alium Christum, cum hoc quod prophetatum legunt et impletum uident, impleri non potuerint nisi per ipsum? Dicit enim propheta paulo post de Christo ex persona Dei: testamentum meum erit cum ipse uite et pacis et cetera.’ Hec Augustinus. Verum est quod Rabi Salomon dicit dictum passum intelligendum esse de Iudeis ubique inter gentiles dispersis, declarantibus Deum eorum magnum ipsis gentibus; quorum dispersorum oracio de|uota et spiritus contribulatus dicitur munda contribulacio uel sacrificium mundum. Sed contra, quia non uidetur quod dispersi Iudei inter ydolatras tempore Malachie essent iustiores et mundiores illis sacerdotibus qui redierunt de Babilone, quos hic arguit propheta. Et ergo aliter dicit ille Rabi et minus ualet, uidelicet quod intelligitur de gentilibus qui licet diuersos deos colerent, tamen Deum celi dicebant omnibus excellenciorem. Sed contra illud est quod oblacio ydolatrarum non est munda uel accepta Deo, quod tamen hic dicitur. Igitur non obstante illa iudaica cauillacione remanet dicta exposicio huius passus de Christo in uigore suo. Et hec de duodecim paruis prophetis.

Sequitur de quatuor maioribus prophetis de quibus subiungit Ieronimus, dicens Ysayam, Ieremiam, Ezechielem etc. De ista prophecia, scilicet Ysaya, quia uobis iam legitur, non oportet me multum dicere. Tamen si queratur quare iste dicitur texere euangelium quam alter propheta, dicitur quod ideo quia plenius, clarius et particularius aliis tangit illa que in euangelio circa Christum leguntur inpleta. Tum eciam quia tangit illa plerumque uerbis de preterito, quamuis loquatur de futuro, quod prophete fecere consueuerunt propter certitudinem prophecie. Sed si Ysaias ita clare loquitur, quid est ergo quod ille enuchus de quo actuum 8vo legens illud Ysaie, “tamquam ouis ad occisionem ductus est,” | respondit Philippo “quomodo possum intelligere hoc si non aliquis ostenditur mihi?” Respondetur quod si ille enuchus exercitatus fuisset in prophetis et uidisset illa que Ihesus Nazarenus fecit et que circa ipsum facta fuerint, illum passum per se intelligere potuisset. Sed contra: si sic, tunc utique rabi Iudeorum, sacerdotes et principes sacerdotum illius temporis cognouissent ex post facto Ysaiam locutum fuisse de Ihesu Nazareno, et per consequens quod fuerit messias cognouissent. Respondetur quod hoc non sequitur, quia forte rabi, sacerdotes et principes sacerdotum Iudeorum illo tempore et anteriori magis cognouerunt studere uoluptati et auaricie quam prophetis aut biblie, quod utinam eciam non de nostris esset uerum hodie, et ergo non mirum si eciam ex post facto adhuc non intellexerunt prophetas. Alia causa fuit Iudeorum cecitas quam ex inuidia contra Ihesum incurrerunt. Vnde sicut deducit magister Nicolaus de Lira super Matheum, Iudeorum satrathe cognouerunt ex principio ex prophetis Ihesum Nazarenum esse messiam. Sed quia post acriter arguebat eorum abusiones et peccata eis consueta, conceperunt contra eum uehementem iram et inuidiam qua auersi fuerunt ab illa uera prima opinione et inceperunt omnia facta eius ad peius interpretari et prophetas ad alium intellectum quodcumque retorquere, in quo usque hodie laborant eorum posteri et successores.|

Sequitur secundus virgam nuceam. Iste propheta pronunciat destrucionem ciuitatis Iherusalem et populi captiuitatem, et hoc per Nabugodonosor regem Babilonis captis iam decem tribubus ab Assiriis 6o anno Ezechie regis Iuda. Principaliter tamen intendit ad denunciandum misterium messie, id est Christi, sicud et omnes prophete, quia secundum dictum Rabi Salomon Zacharie nono, uniuersi prophete non sunt locuti nisi de diebus messie quod intelligitur quantum ad principalem eorum intencionem. Subiectum enim libri prophetarum est messias mittendus, et ergo de omnibus aliis locuti sunt prophete in actribucione ad messiam, id est Christum. In illo uero passu Ieremie primo, quem tangit hic Ieronimus, qui incipit: Factum est uerbum Domini ad me, dicens: Quid uides Ieremia? Et dixi: Virgam uigilantem ego uideo etc. In translacione septuaginta interpretum habetur baculum nuceum ego uideo. In translacione uero Theodocionis habetur uirgam amigdalmam. Ieronimus uero transferens de hebreo posuit uirgam uigilantem. In hoc inquam passu ad litteram ponitur reuelacio uel prophecia destruxionis Iherusalem per exercitum Caldeorum seu Babilonorum et describitur ibi illorum aduentus sub figura succense, id est bullientis, olle in parte eius septemtrionalem. Consequenter Ieronimus | tangit illud Ieremie 14o cap. ubi denunciat deieccionem populi Iherusalem propter nimiam obduracionem eius in peccatis suis. Et dicitur ibi de habitatoribus Iherusalem: si mutare potest Ethyops pellem suam aut pardus uarietates suas et uos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Vbi habetis argumentum quod uehementer mali uel habituati a principio in peccando non possunt mutare habitum malum magis quam Ethyops nigredinem suam. Hoc tamen dicitur non quod sit inpossibile, sed quod hoc uix potest fieri uel quia raro fit talis habitus plena amocio. Racio est quia diuturna consuetudo transit quasi in uim nature. Propter quod dicitur Sapiencie 12o: Non poterat mutari cogitacio eorum in perpetuum, quoniam iniqua est nacio eorum, naturalis malicia eorum et hoc naturalitate indurate consuetudinis.

Sequitur diversis metris. Ieronimus in quedam epistola ad Marcellam sic dicit: Habes in Lamentacionibus Ieremie quatuor alphabeta, ex quibus duo prima quasi saphico metro scripta sunt, quia tres uersiculos qui sibi nexi sunt et ab una tamen littera incipiunt heroycum coma concludit. Tercium alphabetum trimetrum scriptum est trinis litteris, sed eisdem trini uersus incipiunt. Quartum alphabetum simile est primo et secundo. Quantum ergo ad primum de metris saphicis ponitur in exemplum ympnus | sancti Iohanni Baptiste qui saphico metro penthametro conscriptus dicitur, ubi tres uersiculos unum thema, id est una clausula, concludit. Primus uersiculus est, ut queant layis resonare fibris; secundus mira gestorum famuli tuorum; tercius solue polluti labie etc. Et sequitur coma heroycum, id est clausula uel finis uersus exametri sancte Iohannes uersus exametri, habentes pro finali clausula dactilum cum trocheo uel spondeo; dicuntur heroyci quia antiquitus uersibus uirorum forcium uel dominorum gesta conscribi consueuerunt.

Sequitur alphabetum, scilicet quadruplex. Magister Nicolaus super librum Trenorum uel Lamentacionum Ieremie, in quo libro Ieremias postquam prophetauit destruxionem Iherusalem futuram deplorat eam iam factam iuxta modum sue prophecie. Et quia ut dicit ille doctor, tempore illo currebat modus metrificandi materiam aliquam incipiendo uersus a singulis litteris alphabeti que essent de integritate diccionum. Ita processit Ieremias hic. Verbi gracia, sicut in illo ympno ‘A solis ortus cardine’ uersus incipiunt a litteris, sed ordinem alphabeti latini usque ad g. Et ita est in hebreo hic. Sed quia in translacione hebrayci sermonis in latinum non poterat hoc saluari, ideo apud nos littere hebrayce | ponuntur uel nominantur ante uersus. Que tamen littere sunt in hebrayco de integritate diccionum ut apud nos in dicto ympno. Et ideo dicit ille doctor ex interpretacione litterarum hebraycarum que preponuntur, non magis procedendum esse ad exposicionem uersuum quam in ympno predicto. Tum eciam quia hebrey qui uirtutem litterarum suarum magis noscunt, nichil de hoc dicunt, tum eciam quia interpretaciones litterarum inpertinentes uidentur sentenciis uersuum. Hec glosa magistri Nycolai de Lira. Sed quidquid sit de opinione illius doctoris, uidetur probabiliter quod Ieremias, cum dictaret carmen lugubris lamentacionis, non fuerit usus tali stilo uel tali modo dictandi, qui est quasi curiositatis uel cuiusdam poetice subtilitatis sine designacione in hoc alicuius spiritualis facti mistici uel moralis. Tum eciam quia plures doctores catholici uolunt Ieremiam sine spirituali misterio talem stilum in lamentacionibus non habuisse. Cur eciam expressio hebraycarum litterarum ibi fuisset conseruata magis apud Latinos quam in aliis psalmis alphabetariis, nisi propter aliqua misteria designanda?

Ad intelligendum ergo huiuscemodi alphabetacionis misteria attendendum esset primo quod merito alphabetum hebraycum representat populum Israheliticum uel Iudaicum ex | eo quod solum talis populus utitur tali alphabeto et ita quaterna replicacio illius in Lamentacionibus denotari potest, quod ille populus quatuor lamentabilibus miseriis afflictus fuit, finaliter pro peccatis suis posset deduci. Sed dimitto pro nunc causa breuitatis. Secundo aduertendum esset quod alphabetum designare potest infanciam seu puericiam, quia puerorum est uacare alphabeto quasi Ieremias preposuerit in Lamentacionibus alphabeta in recordacionem et comparacionem floride puericie et iuuentutis illius populi ad tam miserabilem exitum in senectutem. Tercio aduertendum esset quod singule dicciones litterarum hebraycarum habent certas interpretaciones seu significaciones, quedam earum in bonum, quedam uero in malum; quasi ergo denotare uoluerit Ieremias preponendo alphabeta, quod populus omnia mala per litteras inportata incurrerit pro suis peccatis, et omnium bonorum que important priuaciones. Interpretaciones uero litterarum, scilicet aleph, beth, gimel, uidere poteritis in interpretacionibus diccionum hebraycarum biblie et applicare prout uolueritis. Quarto alphabetum hebraycum scripturam legis et prophetarum significare potest, que scripta erat talibus litteris, quasi Ieremias preponendo in Lamentacionibus litteras hebraycas innuere uelit populum incurrisse omnia mala que scripture legis et prophetarum comi|nabantur, si non obedirent Deo. Quinto intelligi potest hec alphabetacio quasi quelibet littera, scilicet populum Hebraycum, et quasi Ieremias loquatur ad quamlibet litteram admiratiue dicendo O aleph, id est o popule Israel, quomodo sedet nunc sola ciuitas, etc. O gimel, quomodo ita fecisti, quod tantam miseriam incurristi? O uau etc. Vel referendo ad passionem Christi, quasi diceret: O aleph, quare meruisti persequendo et occidendo Christum talem lamentabilem captiuitatem in quo modo es et in qua multipliciter affligeris per uniuersum orbem? Hec itaque breuiter sine deduccione proponere uolui, ut darem forte occasionem excogitandi misteria que forte propheta iste intellexit in dicto modo dictandi et alii prophete in quibusdam psalmis eciam alphabetariis.

Sequitur Tunc quartus principia ad finem. In principio Ezechielis agitur obscure sub miraculi figura de decursu quatuor regnorum et allegorice de quatuor euangelistis, et a quadragesimo capitulo usque ad finem agitur de templo quodam mirabili ita obscure, quod uix aliquis potest ipsum intelligere. Vnde Ieronimus super Ezechielem dicit: Ezechielis difficultatem Hebreorum monstrat tradicio. Nisi enim quis apud Hebreos sacerdotalis ministerii etatem, id est triginta annos, impleuerit, nec principia Geneseos nec Cantica | canticorum nec exordium Ezechielis nec finem legere permittitur, ut sic ad plenam scienciam et misticos intellectus plenum humane nature tempus accedat. Quod est contra nonnullos qui sub decursu adhuc indigeste et exercitate etatis statim obscuriora queque Christiane religionis misteria et summos apices theoloyce speculacionis primo aggressu presumunt penetrare et apprehendere non timentes illud: bestia que tetigerit montem lapidabitur.

Sequitur Quartus vero qui et extremus etc. temporum conscius. Hoc dicitur quia iste propheta inter ceteros apercius determinauit tempora et signa aduentus messie seu Christi, ut patet Danyelis 4o. Tocius mundi philostoricus, id est amator historie, de decurso quatuor principalium regnorum mundi usque ad regnum Romanorum inclusiue sub quo uenire debuit Christus. Prosequitur enim decursum et qualitatem horum regnorum et aliorum et regum ipsorum sub uariis figuris et uisionibus. Vnde materia prime uisionis in capitulo 2o est ostendere decursum et mutacionem mundi per quatuor regna principalia, scilicet Caldeorum, Medorum et Persarum, Grecorum et Romanorum sibi succedencia usque ad tempus Christi omnia regna terrena sibi subiugantis Christi inquam figurati. | Per lapidem prescisum de monte sine manibus. Danyelis 2o, id est Christum conceptum sine humana cooperacione uel consuetudine de uirgine preeminentissime dignitatis et sanctitatis que idcirco mons dicitur. Iste lapis, id est Christus, subuertit omnia regna dyaboli, qui est princeps huius mundi, qui et per ipsum eiectus est foras. Sic ergo habuistis 16 prophetas principales qui prophetauerunt in populo Israel, scilicet 12 qui secundum Augustinum 18o de Ciuitate dicuntur minores, non quia de minoribus prophetent, sed quia eorum sermones breuiores in eorum comparacione qui maiores ideo uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt, ut sunt Ysaias, Ieremias, Ezechiel et Daniel. Et dixi notanter 16 principales, quia plures prophete alii preter predictos 16 fuisse perhibentur ab inicio mundi in populo fideli, de quibus et eorum propheciis et dictis et gestis in libris Regum habetur, ut de Helya, Elyseo, Nathan et aliis. Vnde et 3o Regum 18o dicitur de Abdya quod in persecucione prophetarum abscondit in speluncis centum prophetas, ut alias allegaui. Videtur eciam quod in populo Dei ab inicio mundi usque ad Christum fuerint nonnulli prophete qui uarias protulerunt et forte scripserunt prophecias, quorum prophete non peruenerunt ad nos. De quorum numero uidentur fuisse Enoch et Noe, de quibus beatus Augustinus 18o de Ciuitate Dei, capitulo 38o ita dicit: “Noe patriarcham | non immerito prophetam dixerim, siquidem ipsa archa quam fecit et in qua cum suis euasit, propheta nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ad Adam nonne eciam in canonica epistola apostoli Iude prophetasse predicatur? Quorum scripta ut apud Iudeos et apud nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitus, propter quam uidebantur esse suspecta, ne proferentur falsa pro ueris. Nam et proferuntur quedam que ipsorum esse dicantur ab eis qui pro suo sensu passim, quod uolunt, credunt. Sed illa auctoritas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum.’ Si iam dicatur Ysaye 55o dicitur quomodo ymber descendit de celo et non reuertitur, sed infundit terram et eam germinare facit, sic erit uerbum meum quod egredietur de ore meo, non reuertetur ad me uacuum. Quare ergo per diuinam prouidenciam non est factum quod omnium prophetarum prophecie peruenirent auctentice ad fideles sub lege Moysi, et consequenter ad Christianos? Responderi potest quia forte tales prophecie, si que fuerunt que ad nos non peruenerunt, plerumque fuerunt temporales, solum respicientes facta preteriti temporis et non continebant futurorum bonorum misteria. Sicut prophecie sedecim prophetarum superius ennumeratorum uel si forte continebant aliqua talia misteria, tamen continebat illa | taliter uel cum aliis talibus quod melius fuit ea ad posteros non peruenire, maxime cum illa misteria erant sufficienter in posterioribus prophetis fidelibus explicanda et proponenda.

Contra istis aliquantulum immorando generali consideracioni prophetarum antiqui fidelis populi est aduertendum ad euidenciam dictorum et ad nostram aliqualem exhortacionem quod Deus ab inicio mundi locutus est familialiter per se uel per angelos suos patribus uel patribus familias uel principalibus populi fideli, ut manifestum est per scripturam ueteris testamenti, que est de temporibus a principio mundi usque ad primum regem populi Dei, scilicet usque ad ipsum Saul. Non enim recordor me legisse quod Deus illo tempore locutus sit superiori uel alicui principali in populo per hominem prophetice inspiratum, sed multipliciter apparet quomodo immediatus locutus est cum Noe, Abraham, Iacob, Moyse et Iosue etc. Per tempus autem quod populus Dei habuit reges plerumque prophetice inspirauit homines sepe simplices parui status et generis, per quos locutus est regibus et summis sacerdotibus et aliis presidentibus in populo suo reprehendendo eorum peccata et comminando tribulaciones et penas, nisi conuerterentur a uiis suis malis, et generaliter significando eis uoluntatem Dei in bonis et in malis. Et ista tuba prophetarum uel predicacionum uerbi Dei incepit a Samuele et forte | interrupcione notabili personuit usque captus esset populus Israel 10 tribuum et de regno suo translatus in Assyrios, ymmo usque ad finem captiuitatis ultime duarum tribuum, id est regni Iude a Nabugodonosor, rege Babilonis.

Sed quare postquam populus Dei multiplicatus est et incepit habere reges, Deus nimis locutus est eis per prophetas eo modo quo dictum est? Respondetur quod forte una causa fuit, quia Deus ualde moleste tulit quod populus suus, cuius ipse ante erat rex, immediate et ipsum regebat et amministrabat. Vnde prima Regum dixit ad Samuelem prophetam, a quo populus importune et impetuose petebat regem: Audi uocem populi in omnibus que loquentur tibi: non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. Secunda racio esse poterat, quia ex tunc incepit triste fastus, superbia tyrannis, auaricia et uoluptas et multiplex uanitas apud presidentes spirituales et seculares populi Dei. Et ita non erant digni, ut Deus cum eis sit, familiariter loqueretur ut cum patribus antiquis. Tercia racio, ut Deus ostenderet multitudinem misericordie sue et ostenderet quam inuitus uidet perdicionem peccatorum. Et ergo ad ostendendum illa uoluit crescere iniquitate eciam multiplicare prophetas qui commouerent et exhortarentur peccatores, ut recedentes a uiis suis malis iusticie seruirent. Vel quarto quod essent iuste inexcusabiles, | si in peccatis suis permanerent, non corrigentes nec emendantes se ad uoces tot et tam autenticorum predicatorum ueritatis a Deo immediate missorum. Et ex hoc sumi potest racio aliqua quare Deus uoluit 10 tribus captas et translatas in Assyreos de captiuitate liberare, sicut decreuit de liberandas duas tribus captas et ductas in Babilonem, sicud dixit per Osee prophetam: Non addam ultra misereri domus Israel, sed obliuione obliuiscar eorum. Et domui Iuda miserebor et saluabo eos in Domino Deo suo. Causa uidetur quia omnes reges Israel, id est regni 10 tribuum, fuerunt mali, secundum Augustinum, et perseuerauerunt in peccatis ydolatrie Iheroboam primi regis scismatici, in diuisione regni Dauid. Sed preter regnum Iude, id est regi duarum tribuum, scilicet Iuda et Benyamyn, fuerunt boni et aliqui mali, quia post penitenciam. Eciam alia racio liberacionis regni Iuda est quia Christus nasciturus erat de tribu Iuda in Bethlehim, et sic congruebat, ut saltem reduceretur illud regnum de captiuitate, uerificarentur prophecie de Christo conuentis Iherusalem et Iudeam; igitur. Reducta ergo iam captiuitate regni Iuda seu Iherusalem deinceps post propheciam Malachie, qui ultimus inter dictos prophetas cessauit quasi tubarum prophetarum usque ad tempus Christi, in quo tempore Deus iterum loquebatur per se uisibiliter populo suo, quia in assumpta humanitate. |

Si iam dicatur, cum populus Dei modernus, qui est populus Christianus, sepe post apostolorum tempora sit passus et paciatur multas tribulaciones et oppressiones, cur Deus non loquitur eciam modo cum presidentibus populi sui sicut cum antiquis, aut cur non propter raciones dictas non multiplicat eciam modo Deus prophetas, seu inspirat multos sicut tempore regum antiqui populi fidelis fecit, maxime cum regnet iam et regnabit in populo Christiano et in rectoribus eius utrisque, scilicet spiritualibus et temporalibus, multiplex iniquitas arguenda et increpanda non minus quam olim sub antiquo testamento, aut numquam minus sollicitus est Deus de salute fidelium Christianorum, quam fuit olim de salute Iudeorum? Istis quantum spectat ad presens, respondetur breuiter ex predictis quod diuini libri et scripture de quibus dictum est a prophetis et ab apostolis et euangelistis et ab aliis sanctis patribus diuinitus inspiratis nobis relicti et traditi nostri prophete sunt et esse debent quos consulere et interrogare habemus et ad eos recurrere in tribulacionibus et anxietatibus nostris atque in omnibus que ad Deum sunt et ad salutem et direccionem hominis pertinent, quia isti libri sunt prophete nobis a Deo missi, ut erudirent nos, increparent omnium uicia sacerdotum, regum, laycorum et omnium statuum; ipsos ergo audire habemus, et quod dicunt nobis facere et credere debemus non quod dicunt fantastici et supersticiosi diuinatores, | sed sacrorum librorum auctores et expositores. Et quia Deus in illis scripturis et libris exprimit et expressit plene et sufficienter uoluntatem suam mortalibus, non opportet ut iterum reuelet in tribulacionibus moderni populi sui, quem tamen illuminauit, ut uerificetur hodie illud Ysaie. Plena est terra scientia Domini; nec ad increpandum multitudinem iniquitatis Christianorum opportet, ut inspiret seu suscitet iterum prophetas, quia ut habetur in Iob: semel locutus est Deus et secundo ad ipsum non repetit, quasi quia sufficienter dixit. Et Luce 16o dicitur: Habent Moysen, et prophetas ipsos audiant. Pari racione dicitur fidelibus huius temporis: Habent diuinos libros, hoc est doctores et predicatores, qui iugiter eis uoluntatem Dei ex scripturis apostolorum et prophetarum annunciant; ipsos audiant. Quos quidem si principes sacerdotum et reges et alii rectores populi Christiani non audierint, haut aut dubium accidet eis et populo sicud antiquis qui prophetas audire noluerint, uel quia secundum auditos se non correxerunt.

Sequitur David, Symonides noster. Ista est sedecima particula prime partis principalis capituli septimi huius prologi galeati in totam bibliam. In qua particula beatus Ieronimus tangit quodamodo continenciam libri Psalmorum, innuendo eius difficultatem ex tribus, scilicet ex dictaminis singularitate, ex intelligencie mistice profunditate et ex efficaci uirtuositate. Et quantum ad ista tria loquitur Ieronimus hic de auctore huius libri, scilicet de ipso | David tamquam de poeta laudis diuine seu quasi de mimo Dei, dicens litteraliter Dauid, Symonides noster. Causam quodamodo, quasi Dauid comparetur hic poetis istis, uidetur tangere Ysidorus 6o Ethymologiarum, ubi omnes psalmos apud Hebreos dicit metrico carmine esse conscriptos et quod in morem Romani Flacii et Greci Pindari nunc alii iambo currunt, nunc althayco personant, nunc saphico nitent trimetro uel tetrametro pede incedentes, quamuis hoc non appareat in latino sicut uersus latinus in teutonicum translatus non manet uersus. Sunt tamen aliqui boni uersus in Psalterio, uel quia Dauid lirico metro Psalterium hebrayce scripsisse fertur teste oratore illo qui ait: Psalterium lirice composuere pedes. Ideo Dauid hic quinque poetarum liricorum nominibus appellatur. Dicitur autem liricus poeta qui carmina scribit cantui lire apta, sicut sunt carmina Oracii. Item liricus dicitur a lyryn, quod est uarietas uel diuersitas, et secundum hoc lirica dictamina dicuntur que continet carminum uarietatem et diuersitatem, sicut patet in odis Oracii. Et idcirco Dauid dicitur Symonydes noster, quia ipse stilo lyrico scripsit olim apud hebreos sicut Symonides poeta apud Grecos; de quo dicit Ysydorus primo Ethymologiarum. Symonida metra Symonides poeta liricus composuit. Et hac de causa Dauid dicitur esse Pindarus noster, quia lirice scripsit sicut ille Pindarus poeta Grecorum | liricus et ita Altheus noster et Flaccus noster, id est Oracius, qui eciam lirice scripsit, de quo ita dicit Iuuenalis: Omne uafer uicium ridenti Flaccus amico tangit, et admissus intra precordia ludit. Vafer dicitur quasi uaria ferens, qui uariis loquitur modis, et ideo Dauid bene comparatur uafero Flacco, id est Oracio uarie loquenti. Primo propter uarietatem modorum loquendi qui reperiuntur in Psalmis; secundo quia omne uicium tangit; et tercio quia intime intellectus precordia dulciter attendit. Congrue ergo Dauid dicitur Flaccus noster, sic et Catullus noster et Serenus noster. Quinymmo hic est plus quam Flaccus et Catullus, serenus Symonides et Altheus silet enim lira Althei et Flacci dum resonat lira carminis dauitici. Sed quare? Quia isti in multis menciebantur more poetarum, iste uero in omnibus uerum dixit more prophetarum. Isti aures delectabant uerbali uanitate; iste corda afficiebat spirituali suauitate. Ipse enim Dauid poeta noster liricus, ut nemo dubitat, per amplius et longe efficacius omnibus illis poetis et sensu uerborum et melodya uocum sui carminis efficacius animos audiencium turbidos serenat, tristes exhilerat, dormientes excitat, desperatos consulatur, pigros exhortatur, malis comminatur, confortat timidos, humiliat superbos, exaltet humiles, iustos beatificat, impios premia reuocat, preterita comemorat, futura prenunciat et spretis terrenis mortalium animos ad gustandum celestia | eleuat. Pro quo, ut sequitur in littera, Christum lira personat, id est laudat in carmine lirico. Vel ad litteram in lira quam tangendo decantabat Psalmos diuine laudis, unde 2o Regum 6o dicitur. Quod Dauid percuciebat in organis armigatis, id est armum ligatis. Item primo Paralipominum 15 dixit Dauid principibus Leuitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis uidelicet, et liris et simbalis.

Sequitur et in decacordo Psalterio, id est in instrumento musico decem cordarum, quo olim utebantur Iudei in decantacione Psalmorum; secundum Ysidorum uocatur Hebrayce nablum, Grece psalterium a psalmi, quod est tangere; et Latine organum. Habebat autem 10 cordas in misticam designacionem decalogi, 10 preceptorum, in quo spiritualiter hoc cantare debet Deo. Si enim ille 10 corde preceptorum mente in rectum extendantur, id est recte intelligantur et manu tangentur, id est opere impleantur, facient melodyam fugantem ore uicium seu necantem omnem uiciose concupiscensie bestiam. Vnde beatus Augustinus in libro de 10 cordis ita dicit: ‘Si tangis primam cordam qua unus Deus colitur, fugit bestia ydoltarie et supersticionis. Tangis secundam cordam ‘que est non assumes nomen Dei tui in uanuum,” fugit bestia erroris et heresis. Tangis terciam pro spe future quietis faciendo quidquid facis, interficitur bestia crudelior, scilicet amor huius seculi. | Tangis quartam, ut honorem deferas parentibus, cecidit bestia impietatis. Tangis quintam, scilicet “non mechaberis,” cecidit bestia libidinis. Tangis sextam, scilicet non occides, et cadit bestia crudelitatis. Tangis septimam, scilicet “non furtum facias,” et fugit bestia rapacitatis. Tangis octauam, scilicet “non falsum testimonium dices,” et fugit bestia mendacii et falsitatis. Tangis nonam, scilicet “non concupiscas uxorem proximi tui,” et cadit bestia adulterine iniquitatis. Tangis decimam, scilicet “non concupisces seruuum non ancillam,” et fugit bestia cupiditatis. Hoc est ergo psalterium decacordum spirituale, in quo iugiter decantare debemus et cuius melodiam bestie uiciorum et immunda animalia audire non possunt. Hoc enim psalterium et talem eius cantum Dauid per psalterium reale significare uoluit, de quo dicitur in littera: et in decacordo psalterio excitat ad inferis resurgentem, id est exicandum predicat uel quasi ad resurgendum exhortatur iuxta illud psalmi: Exurge gloria mea. Et respondit Christus: Exurgam diluculo. Item in persona Christi loquens dixit: Ego dormiui et sompnum cepi et soporatus sum; et exsurrexi. Et iterum: Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Et alibi: Non derelinques animam meam in inferno. Et ita in multis aliis locis loquitur iste propheta spiritualius aliis | de reuersione Christi ab inferis et resurrexione a mortuis.

Quidam putant quod Ieronimus hic alludat cuidam ficcioni poetice loquendo de Dauid in hoc loco quasi per similitudinem Orphei qui uxorem suam Euridicen in talo a serpente uulneratam et mortuam ad inferos deductam, cum chythara est secutus, ut eam ab inferis extraheret, qui illuc ueniens tam dulciter citharizauit quod omnes dii infernales dulcedine cithare commoti sibi Euridicen reddiderunt. Ista fabula habetur in Theodolo; quam quidem fabulam quasi moralizando exponi potest littera, quasi dicat Ieronimus Dauid in psalterio decacordo cantando excitat, id est excitandum figurat, Christum ab inferis, id est a morte, quia per melodiam letam et hylarem sompnolenti et quasi emortui euigilant et reuiuiscunt per melodie efficaciam uel ab inferis post spoliacionem inferni, ubi uectes ferreos confregit et cum cantu uictorioso patres eduxit, uel excitat, id est ipse Dauid de cantando psalmos de resurrexione leticiam magnam et desiderium de futura resurrexione Christi expressit, quia antiqui patres, cum magno gaudio contemplabantur futuram resurrexionem Christi, credentes per ipsum eorum animas de inferno ad regnum celorum educendas.

Circa ista et circa librum Psalmorum, quem Ieronimus in dicta particula tangit, queri | possunt plura. Primo an uolumine Psalmorum dicendum sit unus liber, Ieronimus dicit quod sunt quinque libri psalmorum qui finiuntur in quinque fiat fiat. Alii doctores ut Cassiodorus, Honorius et consequenter omnes, tenent contrarium, quia Actuum primo dicit beatus Petrus: “Scriptum est enim in libro Psalmorum;” non dicit in libris. Item in psalmo dicitur in capite libri: “scriptum est de me,” id est primo psalmo. Item hoc testatur titulus uoluminis, qui est: “Incipit liber soliloquiorum Dauid.” Verum est quod iste raciones non concludunt multum contra Ieronimum, quia diceret quod esset unus totalis liber diuisus in quinque parciales, sicut octo libri Phisicorum sunt unus liber totalis. Nisi forte alii doctores intendant quod uolumen psalmorum non sit diuidendum in plures libros parciales propter confusionem materiarum et conformitatum stili.

Secundo queritur hic quis sit autor libri psalmorum. In qua questione Ieronimus contrarius est Augustino et Cassiodoro et aliis doctoribus, Ieronimo dicente quod Dauid non fecit omnes psalmos, sed plures alii fecerunt multos psalmos; Augustino dicente contrarium, quod Dauid fecit omnes psalmos; quibus autem racionibus uterque moueatur pro sua opinione. Audietis sufficienter a magistro cras incipiente psalterium. Ideo pro nunc uolo de hoc supersedere.

Tercio queritur quod si diuersi psalmi uel ympni diuine laudis habuerunt sub antiquo testamento melodyas a Dauid inspirato diuinitus appropriatas, quasi | ille melodye decantacionis psalmorum non fuerunt recepte a Christianis, et quare Iudei moderni non utuntur talibus modo? Respondetur quod ille melodye tempore umbrarum apropriate merito obmisse sunt; tempore lucis et ueritatis, scilicet noui testamenti. Quod quidam tempus quia est tempus plene et noue leticie debuit merito habere noua leciora et ordinaciora cantica que Dauid in spiritu longe preuidens sepe dixit: Cantate Domino canticum nouum et similia. De Iudeis uero potest dici quod si illis melodiis non utuntur hodie, obmittunt forte, quia pertinebant ad laudem diuinam.

Quarto queritur utrum psalmi, ympni et oraciones ecclesie utilius certis melodiis decantentur quam distincte legendo recitarentur. Videtur quod non, quia propter modulos musicos fit, ut non intelligantur uerba que cantantur, sed solum sonus cantancium auditui, quod non fit sine peccato, dicente Augustino 10 Confessionum: “Cum mihi accidit, ut me cantus minus quam res que canitur moueat, penaliter me peccare confiteor. Et tunc mallem non audire cantantem.” Vnde dicit sic: “Hiis peccato non senciens, sencio ipsam fallaciam, ut melos cantilenarum suauium quibus dauiticum psalterium decantatur, ab auribus meis remoueri uelim atque tucius michi uideretur quod de Allexandrino episcopo Athanasio sepe mihi dictum memini qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmos ut pronuncianti uicinior esset quam cantanti etc. ut allegatum | est. Oppositum arguitur per illud quod superius allegatum fuit primo Paralipominum 15o. Item per beatum Augustinum decem Confessionum dicentem: “Reminiscor lacrinas meas quas fudi ad cantus ecclesie tue Domine in primordiis recuperate fidei mee. Et nunc ipse comoueor non cantu, sed rebus que cantantur, cum liquida uoce et conuenientissima modulacionem magnam instituti huius utilitatem rursus cognosco, fluctui tamen inter periculum uoluptatis aurium ex cantu et experimentum mocionis salutaris magisque adducor. Nunc quidem irrefragabilem sapienciam proferendo cantandi consuetudinem approbari in ecclesia, ut propter oblectamenta aurium infirmior animus in affectu pietatis alteratus assurgat. In ipsis enim scienciis dictis religiosus et ardencius sencio moueri animos nostros in flamma pietatis, cum dulciter cantatur quam si non ita cantarentur.” Item Augustinus in prologo super psalterium loquens de institucione oracionum ecclesie per decantacionem psalmorum dicit: “O uere mirandi magistri sapiens institutum uidens enim Spiritus sanctus obluctantem ac resistentem ad uirtutes humani generis animum. Et ad delectacionem uite huius magis inclinari quam ad uirtutis rectum iter erigi delectabilius modulis cantalene uim sue doctrine permiscuit, ut suauitate carminis mulcetur auditus et diuini sermonis pariter utilitas inferatur. Quamobrem psalmorum nobis per | modulos apropriata sunt carmina.” Hec ibi. Ad idem multipliciter est institucio ritus diuine laudis et cultus sub ueteri testamento. Vnde legimus in Exodo quoniam submerso Pharaone Moyses cum filiis Israel canticum cecinerunt Domino. Et psalmista huius diuine disposicionis non ignarus in decacordo psalterio laudes Domino cecinit et nos ad continendum hortatus est, dicens: Cantate Domino canticum nouum; laudate eum in ecclesia sanctorum. Nec solum naturali sono uti nos in laudem Dei uoluit, cum et per manufacta hoc est musice arcis instrumenta Dominum laudari commouens agit: Laudate Dominum in sono thube; laudate eum in psalterio et cythara, in tympano et choro et in cordis et organo etc. Quasi dicat, laudate eum omni modo quantumcumque potestis et adhuc ad eius condignam laudem non attingetis, iuxta illud Ecclesiastici 43o: Benedicentes Dominum exaltate eum quantum potestis; maior enim est omni laude. Et ideo quia condigne ipsum laudare non ualemus, balbuciendo, ut dicit beatus Gregorius, prout possumus excella Dei resonamus et uoce et creaturarum specie et melodyarum dulcedine.

Si queratur forte iam a quo uel a quibus musica modulacio primum originem habuit in ecclesia Dei, respondetur quod secundum aliquos a sancto Ignacio martire nec non a beato Ambrosio Medyolanensium episcopo usus cepit haberi musice in ecclesia romana, post | quos beatus Gregorius papa Spiritu sancto, ut fertur, ei assidente et racione dictante multa cantica ecclesie modulatus est. Et cantum romane ecclesie quo per anni circulum diuinum celebraretur officium condidit et distribuit. Vt autem ecclesiasticus cantus utilis et aptus sit adaugens audiencium deuocionem et non impediens, requiritur quod ita decurrat quod intelligenciam non turbet. Sed quod ibi tantus pausacionem finalem recipiat, ubi sensus uerborum distinccionem facit, et ut secundum temporis qualitatem, secundum sensum uerborum cantus uarietur ita, ut sic melodia decurrat, et ut illud quod uerba sonant, cantus exprimere uideatur. Cantus ergo reprehensibilis est si intersit materia psalientem modulacionem adduxerit uel in materia leta lacrimabilem. Prouidendum est ergo, ut dicunt auctores musice, quod taliter cantum moderetur, ut in aduersis deprimatur et in prosperis exaltetur. Exemplum est quantum ad materiam letam in istis anthiphonis: “Cum rex glorie” etc. “Sedit angelus.” Similiter inueniuntur multe anthiphone que non tantum in uerbis sed eciam in cantu merorem seruare uidentur et ille amplius et salubrius efficiunt animos audiencium quam si sine cantu intelligibiliter legerentur. Ex quibus omnibus patet conclusiue quod oraciones ecclesie, psalmi et ympni diuine laudis publice efficaciores et apud Deum exaudibiliores redduntur. Ex congrua et apta melodya et aliis exterio|ribus cerimoniis, gestibus et apparatibus et hoc, inquam, huiusmodi ad magnificenciam diuine laudis et ad deuocionem audicientium amplius cooperantur. Hoc dico notanter quia nouitates et singularitates ab huiusmodi gestibus remouende sunt, et maxime curiositas et lasciuia de cantu in ecclesia ut discantus et huius declinande sunt, quia magis ad distraccionem hominum et delectacionem uanam aurium faciunt talia quam inde deuocio audiencium excitetur. Que quidem deuocio excitatur per sensum uerborum diuini eloquii intelligibiliter decantatorum non per modulos nimis uarios fractos, curiosos aut lasciuos, qui et uerba corrumpunt et sentenciam sopiunt, cum solum cantancium sonus ab audientibus attendatur, quod non sit absque peccato, ut allegatum est ab Augustino superius. Talis eciam musica tamquam male morigerata reprobatur eciam a philosophis et iudicatur a bene institutis sciuilibus policiis proscribenda. Vnde Boecius in prologo Musice sue: “Fuit uero olim prudens ac modesta musica, dum simplicioribus organis ageretur, ubi uero uarie permixteque tractata est, amisit grauitatis atque uirtutis modum et pene in turpitudinem prolapsa minime antiquam speciem seruat. Vnde Plato precepit minime oportere pueros ad omnes modulos erudiri, sed pocius ad ualentes ac simplices etc.” Et subdit Boecius idcirco magnam esse custodiam rei publice, arbitratur populo musicam optime morieratam prudenterque conuinctam, ita ut sit modesta ac | simplex et mascula nec effeminata nec fera nec uaria aut lasciua, quia racio est magnam uim musica habet excipiendi in homine hanc uel illam passionem bonam uel malam, ut patet ibidem per Boecium et per Aristotelem 8o Polliticorum. Et hec de illo quarto dubio.

Quinto queritur iuxta textum et premissa utrum per melodiam uel dauiticam liram aliquis excitari possit de sompno mortis ad uitam. Et uidetur quod sic, dicente beato Ieronimo in littera de Dauid quod in Psalterio decacordo excitat ab inferis resurgentem, id est a mortuis, ut expositum fuit. Item Christus resurrexit ut scripta de ipso in psalmis et prophetis implerentur. Igitur Dauid fuit quodamodo causa resurrexionis Christi, quia quidquid est causa cause est causa causati. Item incarnacio Christi cecidit sub merito antiquorum patrum. De Abraham enim dixit Deus: Quia fecisti rem hanc, benedicentur in semine tuo omnes gentes. Igitur eciam resurrexio Christi cadere potuit sub merito qui ex magnitudine et feruore magni desiderii decantare magis uoluit prophecias de resurrecione quam solum dicere uel scribere ut alii prophete. Item per uirtutem musicalis melodye spiritus malus fugari potest de possessione corporis humani, ut patet primo Regum. Ibi uidetur quod eciam spiritus humanus ad corpus reuocari possit, ad quod naturaliter inclinacionem habet. Ad oppositum arguitur per hoc quod resurrexio a mortuis est effectus supernaturalis et miraculosus. Igitur non potest fieri uirtute cuiuscumque cause secunde | uel naturalis et per consequens non per melodiam. Vt istud dubium tractetur primo practice et secundo speculatiue premittendum est quod multiplex reperitur sompnus mortis, uidelicet sompnus realis expiracionis, sompnus egritudinalis soporacionis, sompnus sensualis obnubilacionis, sompnus carnalis et mundialis implicacionis, sompnus tristicie et torpentis ocii, sompnus malicie et sopientis uicii. Hac distinccione premissa pono talem conclusionem quod ab omni sopore mortis preterquam primo modo dicta, homo excitari potest per melodiam uel liram dauiticam. Ista primo declaranda est de sompno morali, secundo de sompno egritudinali, tercio de sompno mortis proprie dicto.

Quantum ergo ad primum aduertendum est quod sicud fumus de receptis in stomachum cibis ascendens ligat et obnubilat sensus corporales et ita sompnum inducit, simili modo de furore seu estu uiciorum, ymmo cuiuslibet uicii, quasi exalat quedam caligo seu fumus obnubilans sensus spirituales et opprimens et excecans iudicium racionis, et per consequens quemdam sompnum seu soporem spiritualem inducit. Congrue ergo homines carnales et mundani longa uel communi consuetudine peccatis uel erroribus oppressi, sunt similes ebriis et hominibus dormientibus, et hoc in duobus: primo in hoc quod in tali statu existentes non percipiunt ea que sobrietas uel dies spiritualis illustracionis ostendit, sed quasi in nocte lugubrantes errabunde palpitant hinc inde donec fortitudine diurne claritatis contingat eos | quandoque a tali sompno excitari. Secundo in hoc quod sicut magnalia et leta et delectabilia et talia que quandoque dormientibus apparent sunt, illusoria fantasmata et non res sed fantasie rerum inanes, sicut ipsi excitati de sompno met experiuntur, ita suo modo illa que excitatis peccatoribus aut mundanis et carnalibus hominibus huius mundi amatoribus apparent grandia, magnalia et optabilia, ut sunt honores, diuicie, alte presidencie, ornatus et delicie et cetera, non sunt nisi deceptoria et illusoria fantasmata, ut nouerunt illi qui in die spiritualis uite laborant, et experiuntur eciam sepius et experti sunt plures prius mundanis et carnalibus dediti qui quandoque de hoc sompno clamore ualido doctorum uel predicatorum uel lira dauitica seu tuba diuinalis scripture fortiter tacti et promoti euigilabant de profundo sopore iniquitatis et perducti sunt multociens in diem spiritualis claritatis; puto quod multi uestrum nouerunt tales et ego noui. Exurgant ergo iam qui dormierunt hucusque et soporati in antiquis iacuerunt peccatis, quasi quia ecce iam sonat lira dauitica, intonat tuba prophetica, personat uox euangelica, clamat sapiencia salomonica, tubicinat lex mosayca; sicque resonat tota biblia. Numquid ergo qui dormit, non adiciet adhuc, ut resurgat tot uocum strepitibus concussus et propulsatus, reuera ammodo inexcusabilis est omnis sopor peccancium. Exurgant ergo iam uelociter ad | clangorem lire dauitice et ad tubam diuinalis scripture, audiant attente fumo superbie soporati illud dauitice lire: Vidi impium superexaltatum sicut cedros Libani, et ecce non erat; quesiui eum et non est inuentus locus eius. Audiat mundane prosperitatis dulcedine sopitus, quia anima eius in uita ipsius benedicitur. Introibit autem usque in progenies patrum suorum et usque in eternum non uidebit lumen. Audiat auarus, thesaurizat homo et ignorarat cui congregabit ea. Et illud, cum interit, non sumet omnia neque descendet cum eo gloria eius. Audiant et euigilent carnali uoluptate soporate, ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendent. Exurgant iam ad tubam diuini eloquii mortaliter soporati consuetudine pessima defraudendi proximum in stateris, in ponderibus, in mensuris falsis, dum intonat illud Prouerbiorum 11o: Statera dolosa abhominacio est apud Deum. Et pondus equum uoluntas eius. Et Leuitici 19o: Statera iusta et equa sint pondera, iustus modius, hec equusque sextarius. Et illud dauitice lire: Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant de uanitate ipsi in idipsum etc. Postremo assurgant a sompno mortis plures usurariis contractibus per auariciam separatim, dum intonat lira dauitica: Quis requiescet in monte sancto Dei? Et respondet: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram et super innocentem | munera non accepit. Et illud Deuternomii uicesimo tercio: Non fenerabis fratri tuo pecuniam nec fruges neque quamlibet aliam rem etc. Sed quid est quod hec et similia diuinalis scripture tubicinia cottidie auribus insonant et tamen surda et obdurata aure cordis absque compunccione et sine emendacione in tam fugibili sompno peccatorum plurimi perseuerant? Numquid ferree sunt carnes nostre, ut non contremiscant, aut sensus noster adamantinus est, ut non senciat, aut spiritus forte noster mortali sompno oppressus, ut non euigilet ad talia dauitice lire penitrabilissima cantica? Aut quare hec lira et diuinalis scripture tuba sepissime frustra aerem uerberat et tam raro de sompno mortis prefato aliquos resurgere facit ad uitam iusticie? Certe causa est non defectus uirtuti sue, sed quia potissime uerificatum uidetur hodie illud Ysaie -quere in epistola quam scripsi ad decanum Magnutinensem- et hoc sit dictum de declaracione conclusionis premisse quantum ad primum, scilicet de excitacione ad uitam a sompno mortis moraliter per melodyam uel liram dauiticam seu diuine scripture tubam.

Nunc ergo restat declaracio eiusdem quo ad secundum quod erat excitacio a sompno egritudinum et passionum diuersarum uirtute melodiarum musicalium. Vnde Boecius in prologo musice sue: “uulgatum quippe est quam sepe iracundias cantilena represserit et quam multa | et in corporum et animorum affeccionibus miranda perfecerit.” Probant hoc Boecius et Aristoteles et alii musici multa adducentes experienciarum exempla ostendencia quomodo diuersi experti musici diuersis melodyarum ingeniis multociens homines a grauissimis egritudinibus excitauerint, feruidas iras sedauerint, petulancias represserint, tristicias, pigricias curas atque cunctas dolorum uertiginis et laborum absterserint molestias et fatigas. Vnde Aristotles 8o Politicorum dicit: Oportet uidere de musica si qua ad morem confert et ad animam; hoc autem utique erit palam; si quales quidam sumus per ipsam ac uero efficiamur, quales quidam manifestum per multa, quidem et altera; non minime autem per melodias olimpi, hee enim confesse faciunt animas raptas. Raptus autem eius qui circa animam moris passio est etc. Ex multis aliis declaratur ibidem magnam esse uim musice melodye in alteracione et corporum et animorum. Habet enim, ut dicit ibi, musica declaracionem naturalem propter quod omnibus etatibus et omnibus moribus usus ipsius amicus est. Et idem dicit Boecius. Sed quare hoc? Causam huius Boecius ubi supra reddere uolens ponit talem conclusionem quod composicio hominis consistit quodamodo in proporcionibus armonicis quibus proporcionantur soni in melodiis musicalibus que sunt dyapason, dyapence, dyacesteron etc. Vnde dicit sic: “illud nimirum scien|tes quod tota anime nostre corporisque compago musica coaptacione coniuncta sit. Nam ut sese corporis affectus habet, ita eciam pulsus cordis motibus incitatur; et hoc Democritus Ypocrati medico tradisse fertur, cum eum quasi insanum Democriti ciuibus illud opinantibus, in custodia medendi tam uiseret. Item Boecius circa principium prologi pro conclusione predicta ita dicit: “Cum enim eo, id est mediante eo, quod in nobis est iunctum conuenienterque compactum excipimus, quod in sonis apte conuenienterque coniunctum est eoque delectamur, nos quoque ipsos eadem similitudine compactos esse cognoscimus. Amica est enim similitudo, dissimiltudo uera odiosa atque contraria.” Hinc eciam morum quoque maxime permutaciones fiunt; lasciuus quippe animus lasciuionibus delectatur modis et sepe eosdem audiens emolitur. Rursus asperior mens uel incitacioribus gaudet modis uel exasperatur. Et hinc est, dicit Boecius, quod eciam modi musici gencium uocabulo designati sunt, ut modus lidius, modus frigius etc.

Ex istis sequuntur aliqua correlaria: Primum est quod quilibet secundum disposicionem moralem sui delectatur uel tristatur in tali uel tali melodia musicali. Secundum est quod diuerse gentes secundum diuersitatem complexionis et naturalis earum disposicionis aliis et aliis melodiis incitantur et delectantur. Vnde Boecius: “id uero intelligi eciam in gentibus potest, nam que asperiores sunt gencium, durioribus delectantur modis, que uero mansuete | mediocribus, et cetera. Tercium corrolarium quod bonitatem uel maliciam complexionis uel moralis disposicionis in homine quodamodo iudicat ipsius alteracio racione melodie; patet dare ex dictis. Quartum quod  diuerso ingenio melodyarum curari possunt singulares morbi corporum et animarum. Ex quo sequitur quintum, quod ad perfectum medicum pertinet ita scire particulariter uirtutes consonanciarum musicalium, sicut scire uirtutes medicaminum uel herbarum. Sequitur sexto: conclusio premissa, uidelicet quod ab omni sopore mortis preterquam primo modo dicto homo per melodiam potest excitari ad oppositam uigiliam, saltem occasionaliter, maxime quantum ab obdormicionem in peccatis, de qua in precendenti lecione habitum est.

Aduertendum tamen quod uirtute musicalis melodye preter hoc quod est ebuliencium sensualium passionum sedatiua est adhuc et aliis modis a sompno peccati excitatiua: primo quia parte musice excogitari potest species melodye que audientem ad lacrimas concitet; secundo potest componi melodie species que iubilum uel leticiam spiritualem in homine excitat; tercio fieri potest melodie species que ex magnifico et glorioso contentu celestium gaudiorum memoriam inducat. Ex quibus omnibus colligitur quam magne utilitatis est illa una septem arcium liberalium que uocatur musica, dum speculatiua applicatur ad practicam.

Recolligendo iam que dicta sunt, apparent aliqui modi excitandi dormientes a sompno peccati; primus est uirtute melodie musicalis modis predictis; secundus est per allegaciones | ex sacra scriptura acres et cominatorias, de quibus patet in precedenti leccione; tercius est per allegaciones suaues et promissorias ex eadem; quartus est per apparencias uel raciones efficaciter persuasorias ex scriptura uel undecumque sumptas. Quibus adduntur adhuc tres modi. Primus est dissolutorius racionum et persuasionum quibus tamquam funibus ligantur soporati in peccatis. Secundus est per inmissionem penalis miserie et tribulacionis que dormientibus in peccatis sepe dant intellectui et excitant eos ad penitencie statum, iuxta illud Psalmi: Imple facies eorum ignominia, et querent nomen tuum, Domine. Tercius est per redundanciam diuine benificencie peccatori continuatam. Exemplum ponit Wilhelmus Pisiensis in libro suo de uniuerso, de quodam magno et potenti uiro male uite qui, cum nichilominus in omnibus prosperaretur et omnia que uoluit obtineret, tandem mira prosperitate cogente, cogitare cepit intra se: ‘Vnde mihi hec cum sim peccator?’ Et adiecit dicens: Vere, Domine Deus, ecce magnitudine benificencie tue conclusisti mihi, habeas ergo me tibi de cetero conclusum. Et sic excitatus fuit ille a sompno scelerate uite ad uigiliam iusticie, hec ibi sentencionaliter. Isti sunt septem modi quibus dormientes in peccatis ab extrinseco excitantur ad diem iusticie. Et qui tot modis excitari non potest, non solum dormit sed simpliciter mortuus est. Preter quos modos istos sunt adhuc duo modi quibus quandoque tales dormientes | eciam euigilant quasi ab intrinseco. Primus est quando peccator conuertit consideracionem suam super dignitatem et condicionem humane nature et super uilitatem et turpitudinem peccati in se. Et sic hac consideracione motus incipit quodammodo euigilare per attricionem. Secundus modus euigilacionis ab intrinseco est per internam et supernaturalem mocionem. Que quidem mocio, nisi concurrat, nullus sompno mortalis peccati oppressus uiribus naturalibus resurgere potest uel se a tali sompno excitari nec aliquis alius ipsum expergefacere potest sine spirituali Dei adiutorio tangente intrinsecus dormientem et caliginem peccatorum que sompnum inducit dissoluente et consumente, et hoc igne infuse caritatis recte sicut per calorem naturalem consumptis fumis quibus in sompno naturali sensus ligantur, homo euigilat. Ita in proposito ymaginandum est de euigilacione ab intrinseco igne caritatis remouente causam sompni spiritualis in peccatis. Vnde patet quod siue aliquis euigilet a sompno infidelitatis ad uigiliam ueritatis siue a sompno culpe ad diem iusticie, siue a sompno uite mundalis ad auroram uite spiritualis, siue a sompno huius uite mortalis ad illam perfectissimam uigiliam uite inmortalis, totum diuine uirtuti spirituali attribuendum est.

Sequitur Salomon, pacificus et amabilis Domini etc. Hic beatus Ieronimus tangit in quodam generali continenciam librorum sapiencialium, et maxime trium librorum quos Salomonem constat composuisse. Hoc dico propter librum sapiencie qui non attribuitur consequenter Salomoni, | sed secundum Ieronimum Philoni cuidam Iudeo in greca eloquencia erudito, Liber uero Ecclesiasticus compositus est a quodam Ihesu filio Syrach, ut patet in prologis illorum librorum. Quantum ergo ad tres libros sapienciales quos Salomon composuit, dicit Ieronimus sic literaliter Salomon, pacificus etc. Sicut dicitur Ysidorus in glosa in principio Ecclesiastes tribus nominibus uocatus est Salomon, uidelicet Salomon, id est pacificus, quia sicut dicit 3o Reg. 4o pacem habuit in regno suo ex omni parte in circuitu. Secundo uocatus est Ydida, id est dilectus Domini, quia sicut dicitur 2o Reg. 12o, Natan propheta uocauit nomen eius amabilis Domino, eo quod Dominus diligeret ipsum. Tercio uocatus Coeleth hebrayce quod est Ecclesiastes grece et concionator latine, quia eius sermo seu doctrina est ad concionem, ad congregacionem populi siue ad uniuersos, non solum ad unum. Et iuxta hec tria nomina Salomon composuit tres libros seu tria uolumina, scilicet librum Prouerbiorum, in quo docet incipientes uel paruulos; librum Ecclesiastes, in quo docet proficientes et maturos; librum Canticorum, qui pertinet ad perfectos. De hiis plenius audietis a uenerabili patre et doctore qui in breui incipiet libros istos sapienciales, in quorum primo, hoc est in libro Prouerbiorum, ut dicit hic Ieronimus: Salomon mores corrigit, supple paruulorum, quia crebro ibi loquitur quasi ad filium. In Ecclesiaste uero naturam docet, id est ostendit que sit quasi naturalis condicio et generalis omnis creature, maxime | sensibilis et mundane, cum dicit: Vanitas uanitatum omnia uanitas, quasi dicat omnis creatura est quodamodo inanis et uana, id est uariabilis et caduca, quoniam est de se in nichilum labilis. Vel dicit creaturam uanam esse ex eo quod amatores mundi non inueniunt nec consecuntur eaque species; decor et dulcor creature peccatoribus illudendo forinsecus ostendit et policetur. Vel tercio ex eo creatura uana dici potest, quia omnis creatura fallit in se ultimate confidentem seu se finaliter diligentem. Item quarto alia racione potest omnis creatura dici quedam inanitas, quia intellectualis oculus sistere non debet in quacumque creatura, sed debet eam in contemplando quasi uacuum et inane pertransire, ita ut intellectus utatur omni creatura ad cognoscendum et diligendum Deum, tamquam speculo uel berillo, in quo non sistit uisus, sed penetrat in obiectum translucens, ita quod creatura sit medium uidendi, non terminus. Hiis ergo consideracionibus motus potest Salomon dixisse de omni creatura quod est quedam inanitas.

Sequitur tunc Ecclesiam iungit et Christum. Hoc est in libro qui dicitur Cantica Canticorum, mistice designat ecclesias uirtutibus consummatam et ueri sponsi sui, scilicet Christi, amplexibus copulatam diligere solum ipsum et in ipsius amore languere. Et idem, supple liber ,Sanctarum nuptiarum dulce canit epytalamium. Epytalaminum dicitur canticum quod cantatum super thalamum, id est super sponsi et sponse cubiculum; ab ‘epy’ quod est supra et ‘thalamus,’ lectus. Vnde Ysidorus primo Ethymologiarum: Epythalamia | sunt carmina nubencium que cantantur a scolasticis in honorem sponsi et sponse. Et primo tale carmen Salomon edidit in laudem sanctarum nupciarum, id est sancte coniunccionis Christi et ecclesie. Quam quidem amorosam et inseparabilem coniunccionem designat Salomon per sacramentalem copulam maris et femine seu carnalem sponsi et sponse amorem. Sicut enim in aliis sacramentis per ea que exterius geruntur, spirituale aliquid figuratur, sic et in sacramento matrimonii per coniunccionem maris et femine coniunccio Christi et ecclesie figuratur, iuxta illud apostoli Ad Eph. 5o: Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et ecclesia. Et de quo sanctus Thomas dicit 4o Contra gentiles: “Crendendum esse quod nubentibus per hoc sacramentum gracia conferatur, per quam ad unionem Christi et ecclesie pertineant, quia alias non uideretur quomodo hoc sacramentum efficetur quod figurat, nisi per illud gracia spiritualis conferretur nubentibus qua fit unio ecclesie ad Christum. Quia igitur per coniunccionem maris et femine coniunccio Christi et ecclesie designatur, oportet autem quod figura figurato correspondeat. Coniunccio autem Christi et ecclesie est unius ad unam perpetuo habendam. Est enim una sola uere colencium Deum ecclesiam secundum illud Canticorum 6o: Vna est columba mea, perfecta mea, a qua numquam Christus ipsius sponsus separabitur, secundum quod ipse attestatur Mathei ultimo: Ecce ego uobiscum sum usque ad consummacionum seculi; et ulterius semper cum Domino erimus, ut dicitur primo ad Thess. 4o. Necesse est igitur quod matrimonium secundum quod est ecclesie sacramentum, sit coniunccio unius ad unum causa prolis indiuisibiliter habendam. Hoc quod dicitur unius ad unam pertinet | ad fidem qua unus uir uni uxori astringitur et obligatur. In quantum uero matrimonialis coniunccio habet indiuisibilitatem et animorum consensum et carnale comercium et prolis effectum, plene dicitur sacramentum magnum coniunccionis Christi et ecclesie; in qua quidem coniunccione est consensus per fidem et caritatem, est carnale comercium per unionem filii Dei ad humanitatem; est proles dum uirtute huius sanctissime unionis ex filiis ire fiunt filii Dei per baptismum uel quando eadem uirtute mediante uerbo predicacionis infideles conuertuntur ad fidem, uel redeunt ad ecclesiam, uel peccatores conuertuntur ad iusticiam. Hiis quatuor modis ecclesia generare consueuit spiritualiter filios sponso suo Christo ipso ipsam spirituali influencia fecundante, sine qua sterilis est ad prolem quocumque quatuor dictorum modorum generandam. Verum est quod quamuis sancta mater ecclesia forte hodie fecundior sit primo modo generandi filios Christo, et hoc propter multitudinem fidelium coniungatorum, tamen non sic aliis tribus modis, ymmo uidetur iam quasi sterilis facta maxime quantum ad generacionem filiorum Dei ex conuersione infidelium et reuersione hereticorum. In quo tamen quandoque fecundissima erat, uidelicet tempore sue iuuentutis, quo floruit sancta conuersio et uiguit efficax ueritatis predicacio, quasi quodammodo iam uetula facta sit ecclesia.

Hiis dictis quia tactum est de sancitate et triplici bono coniugii pertinenter hic queri posset, utrum existentibus tribus bonis matrimonii, scilicet fide, prole et sacramento, quodlibet eorum excuset actum coniugii a peccato. Ad quod dubium cursorie transeundo respondetur breuiter per duas proposiciones, quarum prima est quod si coniuges | conuenirent non racione prolis nec debiti reddendi, sed tantum intencione significandi Christi et ecclesie coniuncionem, peccarent. Racio est quia usus sacramenti debet ex intencione recipentis ordinari ad finem intrinsecum, et non extrinsecum quia ad finem extrinsecum sufficit ordinacio ex intencione instituentis, ut uerbi gratia: si aliquis baptizarent aliquem principaliter ad significandum sepulturam Christi, et non propter absolucionem a peccatis, peccaret. Sic uidetur in proposito, quod propter illa que matrimonio sunt intrinseca, utendum sit eo et non propter extrinsecum quod significat, quamuis eciam ad hoc significandum tamquam ad finem extrinsecum sit matrimonium institutum. Secunda proposicio est quod actus coniugalis intencio prolis uel debiti reddendi concurrentibus circumstanciis aliis oportunis factis a peccato excusatur. Probacioni huius proposicionis non oportet multum insistere, quia clara est et consequenter confessa apud omnes doctores, quia si secus esset, aliquid peccatum caderet sub precepto, cum scriptum sit in Genesi: Crescite et multiplicabimini. Item Christus personaliter honorauit nupcias, ut patet ex hystoria euangelica. Excusatur ergo talis actus ex circumstancia prolis tamquam debiti finis ne sit malus malicia culpe. Si uero alicubi reperiatur actus dici malus, hoc est malicia pene, uel alicuius defectus uel uehementis seu absorbentis delectacionis que ex originali culpa processit. Non enim sequitur: hoc est malum uicium uel peccatum, igitur est culpa, quia arguitur a superiori ad inferius sine distinccione. Et ideo si racione premissorum talis actus habeat uerecundiam quamdam annexam, tamen non culpam. Quod eciam bonum fidei excuset a | culpa, clarum est per illud ad Cor.: Vir uxori debitum reddat: Similiter et uxor uiro. Propter quod eciam ecclesia ad hoc compellit, si ab uno coniugum super hoc requiratur. Sequitur correlarie ex istis contra quosdam sanctarum nupciarum maculatores quod sic fieri potest coniugalis actus quod sit uite celestis meritorius. Patet quia omnis liber et ellectiuus actus qui sine peccato potest fieri, potest elici cum debitis circumstanciis ex caritate; igitur potest fieri meritorie. Communa est nota ex communi doctrina omnium et antecedens similiter; igitur. Cum ex premissis actus coniugalis sit huius patet intentum.

Sequitur Hester in ecclesie typo. In ista particula tangit beatus Ieronimus difficultatem quantum ad spiritualem intelligenciam libri Hester qui intitulatur a regina Hester, quamuis ipsa eum non composuit sed Mardocheus auunculus eius, ut dicit glosa super libro Hester. Dicit ergo quo ad istum librum Ieronimus Hester in ecclesie typo, quasi dicat liberacio populi Iudayci a dampnacione molita per Aman; que liberacio facta fuit per regem Assuerum concurrente et interueniente regina Hester; figurabat liberacionem spiritualem generis humani a tyrannide dyabolica per Dei filium concurrente uirgine racione spiritualis pulchritudinis et puritatis filio Dei in matrem coniunctam, sicut Hester racione singularis formositatis coniuncta fuit rei Assuero uel ita quod Assuerus ad instanciam regine Hester liberauit populum Dei ab iniquo Aman; fuit figura liberacionis populi Dei a qualibet oppressione iniquorum. Intercedente | uirgine gloriosa pro populo ad Christum per regem Assuerum figuratum. Interfecto Aman, scilicet illo qui superbia inflatus eo quod solus postestatem et graciam uidebatur habere, sub rege opprimere studuit Mardocheum fidelem principi et alios qui sibi genua non flectebant. Ille tyrannus qui figuram dyaboli gessit in ordinato fauore regis nimis, quia usque ad usurpacionem diuinorum honorum sublimatus fuit, turpissime finiuit et periit, ut habetur Hester 7o capitulo. In quo capitulo apparet quomodo iniquitas Aman et eius superbia tandem suspensa est in patibulo illo quod parauerat humili Mardocheo et sit super iniquum machinatorem, reuersa est maligna cogitacio in pudorem. Iuxta illud Prouerbiorum 26: Qui fodit foueam incidet in illam. Est itaque Aman exemplum quod sepe illi quos reges inordinato fauore super omnes exaltant cicius ignominose cadunt et regis odium grauissime incurrunt. Non dixit inaniter de talibus prophecia, Vidi impium superexaltatum sicut cedros Libani, et transiui, et ecce etc.

Sequitur partem convivii. Hoc dicit quia Hester faciendo conuiuium regi apud se procurauit liberacionem populi et ita particeps factus est populus Iudeorum illius conuiuii recipiens inde leticiam magnam et consolacionem in tantum quod diem illius liberacionis celebrem et festiuum constituerent in posteros in memoriam tanti beneficii diuini, ut habetur Hester 9o capitulo.

Sequitur Paralipomenon liber, instrumenti veteris epythome, ubi beatus Ieronimus continenciam et utilitatem libri | Paralippomenon transcurrens ita dicit Paralippomenon etc. Sicut dicit Ysidorus 6o Ethymologiarum paralippomenon grece dicitur quod nos pretermissorum dicere possumus, quia ea que in lege uel in regum libris obmissa uel non plene relata sunt, in isto libro summatim ac breuiter explicantur. Et dicitur paralippomenon a ‘para’ quod est seorsum et ‘alippo’ uero greco quod est relinquere. Et est paralippomenos quoddam participium grecum passiui temporis, cuius genitiuus pluralis est paralippomenon, id est pretermissorum uel relictorum. Secundum Hugonem dicitur a ‘para’ quod est preter et ‘ypos’ sub, et ‘mene’ defectus, quasi pretermissorum supplens defectum; propter quod eciam liber iste dicitur epythome instrumenti veteris; scriptura diuina dicitur instrumentum ab ‘instruo,’ quia instruit in doctrina fidei et morum. Et facit infalibiliter fidem et legitimam probacionem in hiis que ad Deum sunt, sicut instrumentum publicum in hiis que ad mundum pertinent; uel causas Epythome epythoms in greco ut ‘penthecoste’ penthecostes in greco uel Epythomatis dicitur abbreuiacio sermonis ab ‘epy’ quod est supra et ‘thomos’ quod est seccio uel incisio quasi preseccio uel precisio sermonis, quia breui et quasi preciso sermone colligit liber iste pretermissa in aliis libris. Et idcirco est ualde necessarius ad plenam et integram intelligenciam scripturarum maxime historialium et uarie eciam explicantur in eo euangelii questiones, maxime que fiunt de genealogia saluatoris et huiusmodi, ut patet in principio euangelii Mathei.

Sequitur Esdras et Neemias. Ista est ultima particula istius prime partis principalis | huius septimi capituli, in qua particula beatus Ieronimus tangit continenciam et difficultatem libri Esdre, qui apud Hebreos cum sermonibus Neemie in uno uolumine cohartatur, ita quod primus Esdre cum uerbis Neemie unicus liber appelletur. Tercius autem et quartus Esdre a Ieronimo inter apocrifa computantur. Ordinatur autem iste liber inmediate post Paralippomenon, sicut dicit Ieronimus in libro De hebraycis questionibus, eo quod idem sit finis Paralippomenon et principium huius libri. Historia uero Thobie precessit historiam libri huius, propter quod quidam Tobyam ante Esdram ordinant. Dicit ergo Ieronimus litteraliter sic: Esdras et Neemias adiutor videlicet et consolator, ut dicit Ysidorus septimo Ethymologiarum, Esdras adiutor et Neemias consolator interpretatur. Quodam enim presagio futuri nomina ista illi duo sortiti sunt, quia fuerunt in adiutorium et consolacionem omni populo redeunti post 70 annos de captiuitate babilonica ad Iudeam. Nam et templum Domini ipsi reedificauerunt et opus reedificacionis ex causa intermissum, ut alias dixi, instaurauerunt, ut patet discurrendo per historiam huius libri. Qui quidem aliud sonat ad litteram et aliud secundum misticam seu spiritualem intelligenciam designat.

Aduertendum consequenter, ut habetur primo Esdre septimo quod ille Esdras ascendet de Babilone et secundum quosdam ut tangit Vincencius in historiis. Ipse fuit Malachias propheta, qui et Esdras uocabatur et dicebatur: Scriba uelox in lege Domini. Et hoc ideo quod legem Moysi combustam anabuzardam una cum templo | uelociter reparauit, uel quia quasdam figuras inuenit qui uelociter scribitur. Et potuit esse quod inuenerit illum modum punctandi hebraycas litteras ad designandum uocales et earum differencias quo modo Iudei adhuc hodie utuntur in scripturis saltem biblie ad uelocius et expedicius legendum et scribendum. Verum est quod secundum Ieronimum in principio prologi super libros Regum uidetur non solum nouas apices seu punctaciones tales inuenisse, sed eciam nouos karacteras litterales. Vsque enim ad Esdram eedem erant littere Samaritanorum et Hebreorum, ut dicit Ieronimus ibidem.

Deinde quia dictum est quod Esdras reparauit libros diuinos combustos, queri potest quomodo hoc fecerit. Aliqui uidentur uelle quod eo modo spiritu prophetico quo primarie fuerunt conscripti, quod si uerum est, ampliorem et extensiorem reuelacionem habuit Esdras quocumque alio propheta. Alii uolunt quod reparauit iuuando se ex reliquiis quibusdam diuinorum librorum ubicumque inuentis et recollectis et ex memoriis forte antiquorum Iudeorum, et ubi non potuit se humanitus iuuare diuina reuelacio suppleuit. Et hoc uidetur eciam sonare uocabulum reparare. Si tunc totaliter per diuinam reuelacionem recuperasset diuinos libros, cum hoc fuisset magnum miraculum et magnum donum Dei, utique non fuisset in scripturis tacitum, sed magis distincte expressum.

Secundo queri posset, si omnes libros Iudeorum conbustos et per Caldeos distractos integre et priori ordine reparauerit. Et uidetur quod non, per quandam glosam 3o Regum 4o  capitulo, ubi dicitur: locutus est Salomon tria milia parabolas. Et fuerunt carmina eius quinque milia. Vbi dicit magister Nycolaus | de Lyra quod non tot parabole continentur in hoc parabularum uel prouerbiorum quem nos habemus, nec tot uersus habet in hebreo, nec tot carmina epythalamica continentur in Canticis canticorum. Et sic uidetur quod integre reparauerit omnes libros, nisi dicatur quod liber parabolarum Salomonis sic fuerit factus et collectus, uidelicet quod uerba notabilia que ipse diuersis locis et temporibus protulit, aliqui audientes redigebant in scripturis. Et quod sic, postea ex diuersis scripturis fuerit ille liber incomplete collectus. Sed quidquid sit, de hoc remanet difficultas de numero carminum suorum. Item 3o Regum ubi supra dicitur quod procedebat sapiencia Salomonis sapienciam omnium orientalium et egipciorum et erat sapiencior cunctis hominibus etc. Et quia orientalis et egipcii uocabant potissime astronomie et mathematicis scienciis, quare uidetur non inuerisimiliter eciam circa huius ipsum multos libros de artibus conscripsisse. Item dicitur ibidem quod Salomon disputauit super lignis a cedro, que est in Libano usque ad Yspum qui egreditur de pariete et disseruit de iumentis uolucribus, reptilibus et piscibus. Ille ergo disputaciones uel determinaciones Salomonis de proprietatibus et naturis talium respicientibus humanam utilitatem uel non fuerunt scripte uel, si fuerint scripte, fuerunt conbuste per Nabusardan, qui incendit templum, uel alias fuerunt distracte per Caldeos et postea non reparate per Esdram, sicut ut multi alii libri secundum glosam quandam ibidem.

Incidentaliter forte hic dubitat aliquis an sit uerum et quomodo sit uerum quod Salomon erat sapiencior cunctis hominibus ut allegatum | 3o Regum 4o capitulo. Respondetur secundum glosam magistri Nycolai de Lyra quod hoc solum intelligitur respectu regum qui fuerunt ante ipsum et erunt post Adam; enim sint sapencior Salomone. Similiter apostoli fuerunt illuminaciores quam aliqui in ueteri testamento, ut dicit doctor predictus. Nullus tamen regum fuit similis Salomoni in istis tribus: similis scilicet in sapiencia, in diuiciis et gloria, licet aliqui imperatores fuerunt eo potenciores et aliqui diciores. Sed quid dicent hic Iudei de messia quem expectant adhuc in temporali gloria regnaturum, quomodo ille in istis tribus excedet Salomonem? Ex quo hic dicitur quod nullus regum post Salomonem sapiencior eo erit, respondeant ipsi. Ex premissis, quodammodo deduci potest correlarie quod Deo non placet christianos occupare se quantumlibet in libris arcium seu scienciarum naturalium siue liberalium.

Secundum correlarium quod uanum est et Deo odibile christianos  insistere libris diuinacionum ex astris uel undecumque uel coniuracionum uel similium arcium. Ista correlaria patent simul, quia nulla alia causa fuisse uidetur quod Salomon sit sapientissimus in omnibus et Moyses erudicus in omni sapiencia egipciorum. Et similiter Ioseph et Abraham et ceteri de populo Dei ueteris testamenti, de talibus illo populo libros non scripserunt, uel si scripserunt de prouidente ab eis ablati fuerunt que inquam fuit causa huius, nisi quod Dominus noluit populum suum studio inutilium uel minus utilius librorum occupari, sed solum in salubris dubio diuinorum librorum insistere ad cognicionem uoluntatis diuine | et agnicionem uere iusticie. Si ergo Deus disposuit remoueri huius de populo suo antiquo quasi carnali et mundano, multo forcius hoc uult de spirituali populo suo, scilicet christiano. Nulli dubium esse debet, si tot et tam sapientes ueteris testamenti cognouissent aliquam artem coniuracionis uel pronosticacionis futorum ex astris uel aliunde suis posteris licitam et utilem. Vtique ille populus a suis sapientibus habuisset libros de talibus, sicut gentilis populus a sapientibus suis habuit libros de huiusmodi plurimos. Et ergo non erat possibilis ars solida et notabilis circa huiusmodi uel forte, si qua debilis et exigua erat, possibilis circa talia cognoscebatur tamen ab illis uere sapientibus esse uana et populo Dei multipliciter periculosa et dampnosa. Vnde apparet quomodo quidam uani libris arcium uanitatis studentes non mediocriter peccant, dum instabiliorem erroris sanctos patres faciunt suarum supersticionum auctores dicentes Abraham, Moyses etc. magnos fuisse astrologos et multa per astronomia fecisse, eciam nonnullos supersticionum libros ipsis false attribuere presumunt. Non plus modo de hoc.

Redeundo ergo ad materiam presentis littere et pro conclusione huius materie recapitulando ea que in prima parte huius septimi capituli dicta sunt, inuenimus quomodo usque huc beatus Ieronimus transcurrit per 24 libros ueteris testamenti, tangendo in generali cuiuslibet continenciam et spiritualis intelligencie difficultatem. Ad ostendendum uerum esse quod dixerat, utpute quod nullus potest ad plenam diuinorum librorum peruenire intelligenciam sine | doctore extrinseco uel intrinseco, quod principaliter in hoc prologo conatus est multis modis ostendere, ut in precentibus patuit.

Sed forte diceret aliquis, cum reperiantur consequenter in biblia ueteris testamenti multo plures libri quam 24, quare beatus Ieronimus non tetigit eciam hic illos. Ad hoc respondet ipse in prologo super libros regum dicens: similiter fuerit itaque ueteris testamenti libri 22, scilicet Moysi quinque, Prophetarum octo, agrographorum 9, quamquam nonnulli Ruth et Tynoch, id est Lamentaciones, inter agrographa scripticent et hos libros in suo putant numero computando ac per hoc prisce legis esse libros 24 quos sub numero 24 seniorum Apocalpsis Iohannis introducit quarto capitulo adorantes agnum sedentem in throno et dicentes: Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem, quia tu creasti omnia et propter uoluntatem tuam sunt creata. Et ita de aliis perfeccionibus Dei et condicionibus laude dignis quas exprimunt isti 24 seniores libri ueteris testamenti. Et subdit ad propositum Ieronimus ubi supra de prologo in libros Regum dicens: ‘hoc prologus scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris quos de Hebreo uertimus in latinum, conuenire potest, ut scire ualeamus, quidquid extra hos est, inter apocripha esse ponendum.’

Pro quorum declaracione aduertendum est quod secundum Hebreos uetus testamentum distinguitur in tres ordines librorum. Primum ordinem uocant legem, secundum prophetas, tercium agrographa. In lege ponunt quinque libros Moyses; in prophetis octo libros qui sunt Iosue, Iudicum, Samuel, Malachim, Isayam, Ieremiam, | Ezechielem, librum duodecim prophetarum; in agrographis nonos libros ponunt qui sunt Iob, tres libri Salomonis, Dauid, Daniel, Paralippomenon, Hesdras, Hester. Et dicunt isti libri agrographi, id est sanctorum scripta ab ‘agyos,’ quod est sanctum, et ‘graphe,’ scriptura. Et quamuis hoc nomen communis sit omnibus diuine scripture libris, tamen quia hii 9 libri non habuerunt eminenciam pre ceteris secundum quam agnominarentur, et ideo communi nomine contenti sunt. Alii uero libri qui supersunt, scilicet liber Iudith, liber Thobie, liber Sapiencie, Ecclesiasticus et Pastor, liber Machabeorum, apocriphi dicuntur et in canone non sunt apud Hebreos. Liber quem Ieronimus in prologo super libros regum uocat Pastor consequenter in bibliis nostris non habetur, sicut nec tercius et quartus Esdre. De libro uero Machabeorum ibidem dicit quod primum reperit in Hebrayce et quod tercius grecus est, quod eciam ex ipso stilo uel sermone probari potest, ut dicit Ieronimus. Sex ergo libri dicti dicuntur apocriphi, id est secreti uel occulti secundum interpretacionem uocabuli. Dicitur enim apocriphus ab ‘apo,’ quod est ‘de,’ et ‘crisis,’ quod est ‘secretum,’ quasi de numero secretorum, uel dicitur ab ‘apo,’ quod est ‘longe,’ et ‘crisis,’ quod est iudicium, quasi longe a iudicio quia non potest de eo certum haberi iudicium, uel tercio dicitur ab ‘apo,’ quod est ‘ualde,’ et ‘criphon’ quod est ‘obscurum.’ Proprie autem apocriphum dicitur scriptum cuius auctor et ueritas ignoratur. Et licet quandoque multa uera contineat, uitatur tamen propter falsa que miscentur uel occulte misceri timentur. Non tamen sic stricte dicuntur isti libri sex apocriphim. | Pro quo aduertendum quod generaliter omnes scripture dicuntur apocriphe ad quas credendum uel tenendum nec obligat ecclesie auctoritas nec noti auctoris probitas nec apparencia racionis nec euidencia diuine reuelacionis. Et tales scripture sunt in multiplici differencia. Nam quedam reperiuntur iuxta terciam interpretacionem obscure et inintelligibiles, ut in libro artis notorie et in quibusdam aliis cartis et libris supersticiosis. Et hoc consonat tercie interpretacioni. Quedam uero sonant manifeste magnam pietatem, sanctitatem, religionem et diuina miracula et oracula, et tamen sunt ab hereticis uel a pseudo prophetis uel apostolis quorum multi olim fuerunt ad irridendum christianos et fabulose conficte, et hoc consonat prime interpretacioni. Quedam uero tales scripture apocriphe continent meram ueritatem, non tamen constat legitime et sufficienter quod uera sint que ibi scribentur. Sicut Augustinus dicit de prophetis uel libris Enoch, quod alias allegaui, et talia apocripha consonant secunde interpretacioni eius quod est apocriphum uel ad illam interpretacionem reducuntur. Patet ergo quomodo tres modi apocriphorum librorum uel apocripharum scripturarum distingui possunt iuxta triplicem interpretacionem huius uocabuli apocriphus premissam.

Cernis me. Postquam beatus Ieronimus ostendit ueteris testamenti continenciam et difficultatem per libros eius singulos discurrendo hoc conuertendo sermonem ad Paulinum presbyterum cui scripsit hanc epistolam, ostendit primo ardentem affectum suum ad sacras scripturas et humiliter ignoranciam suam respectu earum confitetur. Secundo uolens explere quod inchoauerat, reuertitur ad libros noui testamenti eorum continenciam et difficultatem breuius perstringendo, et hoc in illa parte | tangam et novum testamentum, quia amor uehemens et excessiuus uix seruat mensuram et ordinem. Ideo Ieronimus incipiens scribere de recommendacione sacre scripture Paulino epistolam accensus amore scripturarum scripsit de hoc quasi librum.

Et sequitur Et tamen non implesse quod volui, quasi dicat: licet tantam digressionem in recommendando scripturas sacras fecerim, nondum meo desiderio satisfeci declarando earum excellenciam, altitudinem et difficultatem sufficienter et digne. Et consequenter recognoscendo inperfectum suum quantum ad intellectum et affectum subdit dicens: Audivimus tantum quid nosse et quid cupere debeamus, quasi dicat: audiuimus aliqualiter quid scire debeamus, sed nondum sufficienter sciuimus. Audiuimus quid cupere debemus, sed nondum plene cupiuimus, ut pocius dicere possumus cum psalteria: Concupiuit anima mea desiderare iustificaciones tuas quam dicere concupiuit iustificaciones tuas. In quo ostendit adhuc in se inperfeccionem affectus et consequenter quantum ad imperfecionem sui intellectus dicit in se impleri illud dictum Socratis, ‘hoc tantum scio, quod nescio.’

Sed quomodo patuit hoc dictum in beato Ieronimo uel in aliquo impleri, cum qualitercumque sumatur, sit falsum, quia si ly ‘quod’ est pronomen, tunc est sensus quod aliquid scio et idem nescio, quod est falsum. Si uero ly ‘quod’ est coniunccio, talis est sensus quod scio istam proposicionem, ego sum nescius. Ad quam sequitur hec ego sum non sciens et ultra ad illam sequitur per regulam secundi Pythagoras ab aliqua de predicato infinito ad negatiuam de predicato finito. Ego non sum sciens ad quam | sequitur quod nullam proposicionem scio. Igitur nec illam ergo sum nescius, quod est contra dictum et sic implicat contradiccionem. Iterum sumendo ly ‘quod’ ut prius coniunccionaliter, tunc cum illud sophisma Socraticum sit una exclusiua, est sensus quod scio me nescire seu nescium esse et nec aliud nec plura scio quam hoc quod est me nescium esse, quod est falsum manifeste. Similiter falsa est hec exclusiua tamen scio quod aliquorum sum nescius. Racio est quia aliud quam me aliquorum esse nescium est a me scitum; igitur. Item quinto si ly tantum non sumatur ibi aduerbialiter nec exclusiue sed nominaliter, sensus est hoc tantum scio, id est hoc magnum scio quod ego sum nescius, quasi dicatur magna est et salutaris cognicio sui qua homo cognoscit et recognoscit se nihil scire. Sed contra hominem nihil scire est falsum ut patuit et patebit. Igitur cum falsum sit non ens per Aristotelem hoc nec est magnum nec paruum. Item hoc est incidere errorem Achademicorum de quibus beatus Augustinus in Encheridion ita dicit: utique erat remouenda inueniende desperacio ueritatis que Achademicorum uidetur argumentacionibus roborari apud quos omnis error putatur esse peccatum, quod quidem peccatum uitari non posse contendunt nec omnis suspendatur assensio uel consensus ad quodcumque proposicionale complexum. Errare quippe dicunt eum quisquis assentit in certis nichilque certi esse in hominum uisis propter indistinctam uel indiscretam similitudinem falsi et ueri, quasi dicant: qualitercumque apparet et est omnino taliter potest apparere et taliter non esse et ergo nulli proporcionali | apprehensioni assenciendum est. Et subdit Augustinus dicens: cum istis uero utrum loqui debeamus, ignoro qui non solum se nesciuit uicturos in eternum, sed in presenti se uiuere nesciunt, ymmo nescire se dicunt quod nescire non possunt. Nemo enim finitur nescire se uiuere.

Circa ista duo queri possunt. Primo an aliquid uerum sit quod homo nescire non possit; secundo utrum omnis error sit peccatum. Ad primum respondetur probabiliter quod non, quia ex quo anima hominis incipit esse tamquam tabula rasa quantum ad assentus et dissensus, nichil prohibet quod omnem habitum assensiuum respectu cuiuscumque proposicionis deperdere possit per obliuionem uel per contrarii assensus undecumque induccionem. Item sicut apparet quarto Methaphysice, aliqui errauerunt circa notissimum uerum, scilicet circa primum principium complexum, quod est de quolibet esse uel non esse et de nullo simul. Igitur a forciori circa quodlibet aliud uerum potest homo errare et per consequens uerum potest nescire. Item expertum est quod aliqui inciderunt talem speciem melancolye quod crediderunt firmiter se esse mortuos. Item stat anime fortis intellectualiter apparere omnino circa fortem sicut modo ei apparet, et tamen unionem eius ad materiam esse dissolutam, quamuis adhuc coexistat corpori sicud intelligencia orbi uel aliquo alio modo uiuificatiue; igitur stat sorti dubium esse an uiuat. Item contingit bene apud ualde infirmos uicinos iam morti quod anime eorum iam nesciunt an iam sint separate uel adhuc coniuncte corpori. Et simile in raptis contingit sicut accidit beato Paulo qui de seipso dixit 2o  ad Cor. 2o.

Ad secundum dubium respondet Augustinus | in Encherydeon consequenter ad ea que dicta sunt dicens quod in rebus in quibus nichil est ad capescendum regnum Dei utrum credantur an non, uel utrum uera sint siue putentur an falsa, in hiis inquam errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum, aut si est, minimum esse peccatum atque leuissimum. Et subdit quod eciam talium errores peccata non sint, tamen in malis huius uite computandi sunt que ita subiecta est, scilicet uanitati ut approbentur hic falsa pro ueris, respuantur uera pro falsis, teneantur certa pro incertis uel incerta pro certis, quod est tanto maius malum quanto magis themerarie sit. Excecante uel mala affectione uel consuetudine uel aliqua exili persuasione quam homo dissoluere negligit. Et quamuis, ut dicit ibi Augustinus, omnis error quanta possumus cura cauendus sit non solum in maioribus, uerum eciam in rebus minoribus. Non tamen consequens est quod continue erret quisquis, si aliquid nescit. Et ergo si non omnis error est peccatum uel cum peccato a forciori non omnis nesciencia peccatum est, quia duplex est nesciencia. Quedam eorum que aliquis inquantum est homo uel inquantum est talis status ecclesie obligatur; que nesciencia proprie ignorancia uocatur, uero est nesciencia simplex sine tali obligacione que, quamuis est mala et fugibilis, non tamen est culpa. Plurimum ergo interest quoad culpam, in qua re quisquis erret uel nescienciam habeat. Vnde ille uenerabilis et famosus doc|tor Wilhelmus Parisiensis episcopus in principio sui libri De fide et legibus, loquens de hiis rebus que sciuntur sciencia diuinalium scripturarum dicit: Hec sciencia que motus diuinorum obsequiorum uereque religionis uiam sola apperit et demonstrat est, cuius solius ignorancia erubescenda est, sicud agit philosophus Apuleius interrogatus, inquit, an scias statuum facere sine robore, respondebis nescio, quia non pudet non esse significum uel statuarium. Interrogatus autem an scias bene uiuere, non audebis dicere nescio, huiusmodi enim ignorancia adeo ubique dampnata est, ut omnis nacio eam gladio et igne exterminet et profliget. Cum enim omne animal irracionale sciat, ut ita dicam, uiuere secundum quod decet ipsum, quid est maius maiori scilicet dampnacione in genere humano dignum quam ignorancia bene uiuendi. Nolo tamen dici nec ex premissis intelligi quod aliquis error uel aliqua ignorancia uel nesciencia reddat hominem culpabilem quantum est de per se uel inquantum est ex parte intellectus. Racio est quia ex potenciis cognoscitis intellectualibus uel sensitiuis, cum sint de suis racionibus formalibus potencie naturales et illibere, non oritur culpa sed cuiuscumque potencie actus denominatur culpabilis. Illa denominacio oritur ex habitudine uel relacione eius ad libertatem uoluntatis obmittentem uel committentem uel imperantem. Hoc sit dictum de illo sophismate socratico | quantum ad sensus ipsius quos uirtus sermonis pretendit. Consequenter ergo declarandum est ad quem uel ad quos sensus uel quibus consideracionibus illud dictum Socratis hoc tantum scio, quod nescio ipse Socrates et eciam beatus Ieronimus dicere potuit in se adimpleri.

Vbi aduertendum quod hoc potuit esse triplici consideracione circa fragilitatem et exilitatem humane cognicionis. Primo quia quod capiendo scire proprie prout distinguitur contra credere et opinari et contra assensum principiorum. Paucissima sciunt illi litterati qui sciencias demonstratiuas ignorant, ymmo stat quod multi tales realiter nihil sciant, sed secundum ueritatem solum formidolosas opiniones habeant de hiis que tenent. Secunda consideracio est quod homo quantumlibet doctus infinita nescit et ergo quasi nihil respectiua fiunt scita a nobis ad nescita. Et sic quia tota latitudo nostre nesciencie in infinitum excedit latitudinem scire, circa quodlibet uideretur quod homo secundum aliquem modum pocius denominari debeat nescius quam sciosus. Tercia consideracio est quod secucienter et inperfecte uidens consueuit denominari, quandoque non uidens quia modicum uulgariter pro nichilo reputatur secundo phisicorum. Ideo quia pro statu huius mortalis uite homo ualde imperfecte, diminute et obscure cognoscit, iuxta istud apostoli uidemus nunc per speculum in enigmate etc. Et illud: nunc ex parte cognoscimus, ex parte prophetamus. Cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Et Ecclesiastes 8o in fine de imperfeccione cognicionis in hac uita dicitur quantum homo plus laborauerit ad | querendum, tanto minus inueniet.

Pro quorum tamen declaracione aduertendum est quod exiguitas et inperfeccio cognicionis humane pro hac uita plena erroribus consideratur et perpenditur ex quinque. Primo ex parte obiecti sciti uel scibilis, utpute considerando quomodo circa quamlibet rem, quamlibet rem de qua aliquid scimus sunt infinite ueritates quas ignoramus. Et ita respectu nullius scibilis habemus noticiam comprehensiuam nec forte habere possumus. Sed noster intellectus circa quodlibet scitum relinquid sibi infinita dubia et difficultates. Forte dicis, quamuis hoc uerum sit de scibili remoti, non tamen de scibili propinquo et adequato conclusionis scite, ut est uerbi gratia triangulum habere tres equales duobus rectis quod uidetur comprehensiue sciri per demonstracionem, licet non triangulus. Respondetur quod ymmo demonstracio que sciri facit triangulum habere tres etc., relinquid multas difficultates metaphisicales circa hoc quod est triangulum habere tres, uidelicet an hoc sit quedam res complexa distincta a triangulo an non, et an sit accidens uel quoddam eternum et huiusmodi. Et per consequens nullum ens nec aliqualiter esse aut aliquid significabile complexe scitur per talem denumeracionem comprehensiue. Secundo attenditur inperfeccio nostre cognicionis ex parte intellectus quantum ad facilitatem decepcionis et multiplicitatem fallaciarum quibus decipitur iniquisicione ueritatis. Tercio attenditur ex parte assensus quantum ad eius fallibilitatem, quia fere omnis assensus noster ad uerum contingens est absolute fallibilis, quia absolute stat fere omnem talem assensum | intellectu conseruare et non taliter esse qualiter proposicio cui assentitur significat. Et dico notanter ‘fere’ propter assensum quo assentit intellectus isti proposicioni contingenti ‘ego sum’ et consimilibus. Cum istis dictis stant iste proposiciones in sensu composito: impossibile est fidei subesse falsum, sciencie falsum subesse est impossibile, et huiusmodi. Quarto perpenditur dicta imperfeccio ex hoc quod circumscripta auctoritate antiquorum que multos decepit et depositis inordinatis affeccionibus et assenciendi consuetudinibus, si philozophans solum initatur nude racioni et ultra limites euidencie non asseciat, inuenietur quasi tota humana philosophia esse uelud quedam fides consuetudinaria et opinio formidolosa, ut declarat extense auctor de causa Dei contra Pelagianos. Quinto perpenditur considerando quod homo fere nullam proposicionem scit uel credit quin subtilitate et uiolencia obieccionum uel contrariarum argumentacionum sophisticarum et aliarum sit ita inuolubilis et intritabilis quod uel in errorem ducatur uel saltem soluere et se euoluere sufficienter non possit. Et iste sunt tenebre et caligines quibus humanus intellectus eciam respectu clarissimarum ueritatum sciencie uel fidei sic obscuratur quandoque quod lumine ueritatis in ipso extincto in nocte palpitet dubietatis et erroris. Audiuistis ergo consideraciones quibus quasi salsamentis quibus amaricantibus abhibitis humane sciencie non inflat, non superbiam generat, sed spiritum hominis usque ad hoc humiliat, ut quamtumlibet sciens cum Socrate | et cum beato Ieronimo ignoranciam et inperfectum humane sciencie confitendo uere dicere possit: Hoc tantum scio, quod nescio.

Hic multa queri possunt, et primo utrum aliquis ex humilitate possit sine peccato se quantumlibet nescium et inperfectum confiteri. Patet quod sic, quia non uidetur quod beatus Ieronimus peccauerit ex humilitate confitens se nihil scire, iuxta dictum Socratis. Contrarium tamen uidetur per Augustinum in libro De natura et gracia dicentem quod humilitas collocanda est in parte ueritatis, et non in parte falsitatis. Sed dicta confessio absque falsitate fieri non potest; igitur. Ad istud dubium respondeo breuiter per talem propositicionem quod homo quantumlibet sciens et bonus ex laudabili humilitate estimare se potest et pronunciare omnibus ignoranciorem et uiliorem. Et ut appareat quomodo et quibus consideracionibus hoc fieri possit, est aduertendum quod in homine duo considerantur, scilicet illud quod est Dei et illud quod est hominis. Dei est quidquid pertinet ad perfeccionem uirtutis et cognicionis ueritatis, hominis autem est quidquid pertinet ad defectum, culpam et ignoranciam secundum illud Osee 12o: Perdicio tua Israel: tantummodo autem in me auxilium tuum. Et secundum istud Saluatoris in Euangelio: Ex corde procedens cogitaciones male etc. Et istud: Qui mendacium loquitur ex suo uel ex propriis loquitur. Consideratio ergo primo quod homo ex nichilo est, et quantum est de se, in nichilum reuertit. Secundo quod nihil cognicionis uel uirtutis Deo non dante haberent. Sed contrarium inesset de se. Tercio quod sua cognicio et perfeccio relata ad perfeccionem diuinam aut eciam beatorum nullius momenti est | et apparet iuxta illud Ysaie quarto: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Quarto considerato quod forte aliter est electus a Deo, et non tu, et fortassis aliquid diuinum donum in eo latet in quo te excedet, hiis ergo consideratis homo estimare se potest et pronunciare sine peccato nedum omnibus ignoranciorem et meliorem quinimo et nichil scientem et ualentem, quia quantum est de se ruritet in omnia uicia et habuisset omnium ignoranciam. Et ergo considerando in se quod suum est et in alio quod Dei est, potest se sine peccato et ueraciter confiteri et pronunciare qualiter dictum est. Item aliquis sine falsitate potest se credere et pronunciare omnibus uiliorem secundum defectos occultos quos in se recognoscit, et dona Dei que in aliis latent. Vnde et quedam glosa super illud Philippenses 2o superiores se inuicem arbitrantes dicit, modo hoc ita debemus estimare, ut nos estimare fingamus. Sed uere estimemus esse posse aliquid occultum in alio quo nobis superior sit, eciam si quandoque bonum nostrum quo uidemur superiores esse non sit occultum. Et Augustinus in libro De uirginitate dicit estimare aliquos in occulto superiores quibus estis in manifesto meliores. Sic ergo absque falsitate potest aliquis confiteri se per omnia inscium et ad omnia inutilem et indignum quantum ad proprias uires, ut ita sufficienciam suam totam in Deum referat secundum illud 2o ad Cor. 3o non quod sufficientes minus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis: sed sufficiencia nostra ex Deo est. | Tunc ad racionem post oppositum, quando dicitur quod Ieronimus non potuit sine falsitate dicere cum Socrate: Hoc tantum scio quod nescio, negatur quia declaratum est quomodo multipliciter secundum unum conceptum illud dicere potuit; modo uirtus sermonis est attendenda secundum usum loquencium; igitur. Item potuit homo ad hunc sensum dicere quod de nullo scibili ita certus erat, nullum scibile ita sibi innatum esset sicut est infinitorum nescium esse; hoc enim pertinet ad ea que sunt inperfeccionis humane, quasi diceret: propriissime loquendo solum hoc est homini euidens et certissimum de hiis que scit. Et hoc breuiter de illo dubio.

Secundo quari potest iuxta tacta in declarando sophisma socraticum, utrum homini in hac uita sit possibilis alicuius rei cognicio comprehensiua. Tercio posset queri, utrum pro hac uita de aliquo uero possit haberi certitudo et euidencia summa. Quarto, utrum aliquis creatus intellectus possit omnino innescius. Iste questiones pertinent ad prologum sentenciarum.

Tangam et novum breviter testamentum. Ista est secunda pars principalis huius septimi capituli, in qua beatus Ieronimus discurrit nominatim per libros noui testamenti, sicut fecit in parte precedenti de libris ueteris testamenti. Et quantum ad particulam presentis leccionis dicit ita: Tangam et novum breviter testamentum etc. Ad declarandum qua racione scripture diuine dicantur testamentum Dei, est aduertendum quod testamentum quantum sufficit in proposicio potest sic describi uel notificari, uidelicet quod testamentum est scriptura uel carta testibus seu legitimo testimonio roborata manifestas finalem uoluntatem | et intencionem testatoris uel patris familias quantum ad disposicionem et distribucionem rerum et ordinacionem qui dicione eius subsunt. Et secundum talem descripcionem seu accepcionem testamenti tota diuina scriptura est testamentum magni patrisfamilias, scilicet Dei patris. Racio quia in tali scriptura multis testimoniis ueritatis autenticata manifestatur finalis uoluntas et intencio Dei patris de Christo filio suo et de Spiritu sancto et de toto mundo et omni creatura racionali quantum ad ea que quelibet talis facere debet et que debet uitare et que dare uult ei bona uel mala pro meritis uel demeritis; hec enim omnia continet liber uite et testamentum altissimi, scribitur Ecclesiastici 24o. Verum est quod secundum hanc accepcionem testamenti eciam Christus forte magis proprie posset poni paterfamilias testator, quia post eius mortem et confirmatum est et apertum testamentum predictum, scilicet ipsa diuina scriptura, et manifestata est tunc plene finalis uoluntas et intencio Dei super omnibus que disposuit in celo et in terra et de hominibus et de uniuersis creaturis sibi subiectis. Vnde secundum Ysidorum 5o Ethymologiarum testamentum uocatum est, quia nec testator mortuus fuerit nec confirmari potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quoniam clausum et obsignatum est. Eciam inde dictum est testamentum, quia non uidelicet nisi post testatoris monumentum. Vnde et apostulus testamentum inquit in mortuis conformari. Et subiungit: sane testamentum in scripturis non hoc solum dicitur quod non uidelicet nisi testatoribus mortuis. Sed omne factum et placitum testamentum uocabat, nam Laban et Iacob testamentum fecerunt, quod utique eciam inter uiuos ualeret. Et in psalmis legitur: aduersus te testamentum disposuerunt, hoc est factum, et alibi peccatori autem | dixit Deus, quare sumis per os tuum testamentum meum? id est placitum uel constitutum a me uel legem meam. Et hoc de primo modo quod diuina scriptura dicitur testamentum Dei. Alio eciam modo seu alia consideracione testamentum dici potest, id est testimonium uel testificacio ex eo quod talis scriptura autentice testificatur mortalibus quod talis est Dei uoluntas de ipsis et de omnibus et quod talia Deus facit, fecit et talia facturus est. Et adhuc tercio modo hec scriptura dicitur testamentum Dei, id est testificacio, et hoc ex eo quod ipsa testificatur Deo quod ipse sufficienter omnia fecit que docuit pro salute generis humani. Et taliter ipsum erudiuit et ei legem posuit et ei tot et tanta beneficia contulit quod, si eis usus fuisset, ut potuit et debuit, ex toto saluatum fuisset. Hoc est ergo testamentum quo in finali iudicio uel in iudicio hominis post mortem adducto nullus dampnandorum hominum se excusare potest nec Deum incusare pro insufficienti prouisione pro sua salute. Valde ergo timendum est nobis testimonium hoc, id est scriptura hec diuinitus reuelata, ne si non fecerimus ea que ipsa nobis ex parte Dei mandat et manifestat in iudicio, adducatur contra nos in testimonium dampnacionis ineuitabile. Et precipue nouum testamentum quod clare, plene et finaliter manifestat eternum Dei propositum in antiquo testamento obscure clausum, et quod predicatum est per omnem terram et morte Christi testatorum immediacius confirmatum. Et quamuis hec duo testamenta idem contineant quantum ad intelligenciam principalem et sensum misticum seu spiritualem, tamen nouum prestancius est antiquo; et conferatur ad ipsum sicut lumen ad umbrum, | sicut figuratum ad figuram, sicut nucleus ad testam, dies ad noctem, sicut glosa ad textum et sicut implecio ad promissum. Huius testamenti nouum octo sunt libri diuinitus conscripti, quos transcurrit beatus Ieronimus in ista secunda parte huius capituli.

Et primo tangens quattuor euangelice historie libros et eorum misticam designacionem in antiquo testamento. Dicit consequenter in littera: Matheus, Marcus, Lucas, Iohannes, quadriga domini. Hoc dicitur, quia isti quattuor unius euangelice historie et doctrine scriptores per quattuor mundi partes predicando portauerunt nomen Deum sub antiquo testamento inauditum nouum. Siquidem nomen quo Deus nominatur trinus et unus nominatur filius, nominatur homo ex tempore genitus. Et propter hoc doctrina euangelica dicitur testamentum nouum et eciam hac racione quod noua addit ueteribus et in agendis et credendis. Vnde Mathei. 5o: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros et benefacite hiis qui oderunt uos. Et ita ibidem et alibi de multis nouis et perfectiuis addicionibus super ea que erant ueteris testamenti. Iterum dicitur testamentum nouum quia docet, instituit regulacionem et renouacionem ueteris hominis per baptismum et sacramenta alia et ostendit deponendam ueterem conuersacionem mortalium, que erat et sub lege et ante legem, secundum carnem, et secundum mundum et non secundum Deum. Et indicit nouam que secundum Deum est uitam spiritualem ad celestia regna aspirantem. De huiuscemodi ergo noui testamenti quattuor principalioribus scriptoribus dicit Ysidorus | 6o Ethymologiarum quod primus Matheus conscripsit euangelium litteris hebraycis et sermonibus in Iudea. Secundus Marcus plenus Spiritu sancto discipulus Petri scripsit euangelium Christi eloquio greco in Ytalia secutus Petrum ut discipulus. Tercius Lucas inter omnes euangelistas greci sermonis eruditissimus quippe ut medicus in Grecia euangelium scripsit Theophilo episcopo. Quartus Iohannes scripsit euangelium ultimus in Asia eciam in greco. Isti sunt quattuor euangeliste, qui in diuersis locis et temporibus distantibus a passione Domini historiam de Christo et de doctrina eius conscripserunt. Et quia finaliter concordant et non contrariantur in aliquo bene intellecti, signum est euidens ueritatis eorum que scripserunt, quia in ore duorum uel trium stat omne uerbum, Deuteronomii 17o. Signum eciam est quod in scribendo a Spiritu sancto directi fuerunt. Alias enim quomodo potuisset Matheus humano modo tot et talium uerborum Christi et sanctorum eius memoriam distinctam habuisse 38o anno a natiuitate Christi, in quo suum euangelium scripsisse narratur, sicut Marcus anno 48o a natiuitate eiusdem? Quod uero non concordant isti quattuor euangelii scriptores in stilo seu modo loquendi nec in ordine dicendorum nec quilibet ponit omnia, sed unus  hoc et aliter aliud, manifeste est signum quod antequam scriberent, non conuenerunt simul, ut haberent collacionem de scribendis, sed unusquisque scripsit in suo tempore et loco, prout tunc Spiritus sanctus dabat eloqui sibi secundum exigenciam cause uel occasionis seu neccesitatis scribendi.

Si dicatur quare apostoli immediate post penthecosten, | cum essent pleni Spiritu sancto et memoriam recente haberent de omnibus, non fecerunt scribi plene et perfecte euangelium, et quare pocius exspectabatur per 38o annos de scriptura euangelii? Responderi potest quod hoc conueniencius fuit propter causas dictas, iterum ne perfidia Iudeorum, que tunc amplius feruebat scripturas euangelii corrumpere et earum sensum peruertere. Et per hoc eciam fideles adhuc teneri in errores ducerentur et non credentes a fide Christi retraherentur.

Iterum, quare Christus legem nouam non dedit per se nec dare uoluit a principio in scripturis, sicut data fuit lex antiqua? Causa erat ut impleretur prophecia Ieremie 30a dicens de tunc futuro nouo testamento: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus nouum, id est testamentum nouum, non secundum pactum quo pepigi cum patribus uestris. Et subdit: post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in uisceribus eorum et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum. Vt sic in hoc appareret, quomodo secundus Adam, scilicet Christus, reduxit saltem primitiuos fideles in statum similem, quo ad hoc statui innocencie, in quo non fuissent libri exteriores nec fuisset lex Dei scripta in codicibus, sed solum in cordibus. In quo quidem statu, cum quodammodo essent fideles primitiui, meditabantur in lege Domini die ac nocte et uerificabatur illud Psalmi: In corde meo abscondi eloquia tua, Domine, ut non peccent | tibi. Sed quia post lapsum talem uite perfeccionem diu continuare non potuit humana fragilitas nec permittebat aduersariorum et hereticorum callida prauitas, ideo tandem fidelibus ubique multiplicatis et uarie distractis et occupatis, cum inciperet iam tepescere caritas et euanescere lex Dei scripta intus in cordibus Deo prouidente, ne ex toto perderetur, conscripta est foris in codicibus; sicque doctrina Christi que olim memoriter retenta ardebat in corde iam incista, putrescit in codice scripta. Quia tamen sic olim lex Dei exiuit de cordibus ad codices, ideo eciam de post constituit studia et ordinauit doctores, ut lex Dei per declaracionem diuinarum scripturarum de codicibus iterum reuerteretur ad corda. Sed quia modo corda hominum uiciis carnalibus et mundanis concupiscenciis et scienciis uanitatis et cupiditatis plena ad hoc non sunt disposita, ideo iam plurimum lex Dei et doctrina Christi solum manet in codicibus, et sic non est quod intus excitet et inflammet sopitum diuinum amorem in mortalium cordibus.

Tunc sequitur in littera: Et verum cherubin quod interpretatur ‘sciencie multitudo.’ Vbi commendat beatus Ieronimus euangelistas de plenitudine et profunditate sciencie in comparacione ad angelos de ordine cherubim. Et accipitur hic ly cherubim per “n” scriptum inproprie, cum sit tamen pluralis numeri et generis neutri secundum grecos. Posset tamen dici, ut dicunt glose, quod littera esset uerus cherubim quod inuenitur in singulari indeclinabile, et forte uicio scriptorum hic aliter scribitur. | Credo tamen quod beatus Ieronimus non multum aduerterit gramaticam illam de cherub, cherubin et cherubim que tangitur in illo uersu Britonis: ‘Sunt cherubim sancti, cherubin sacra, sed cherub almus.’ Inuenitur tamen cherub eciam in neutro genere, ut patet Ezechielis 4o, ubi dicitur: Et ecce quattuor rote iuxta cherub unum. Et subditur: Quatuor facies habebat cherub unum: facies una, id est prima facies, cherub et facies secunda, facies hominis, in tercio facies leonis, et in quarto facies aquile. Et subdit propheta: ipsum est animal quod uideram iuxta fluminem Chobar. Ista uisio mirabilis et difficilis plene habetur Ezechielis primo. Vult ergo dicere beatus Ieronimus quod quilibet quatuor doctorum euangelistarum ueraciter designatus est prophetice per unum cherub quadriuultum, id est habens quatuor uultus, et omnes quatuor euangeliste per quatuor cherubin, id est per quatuor angelicas tales ymagines, de quibus Ezechiel primo et decimo capitulis. Et quia principium Ezechielis est difficilimum propter illam uisionem, et sine eius exposicione illa que hic tanguntur, non possunt intelligi, ideo expedit quod illa uisio aliquantulum notificetur. Aduertendum ergo in summa quod Ezechiel uidit, ubi supra, quatuor animalia quadriuultura scintillis flammata et fulgurancia terribilis aspectus quorum quodlibet habuit quattuor uultus, scilicet hominis, leonis, bouis et aquile; et quodlibet quattuor alas et quatuor manus et quodlibet erectum erat quatuor curribus rectis ad omnem partem uultum flexibilis, ita quod illorum animalium quodlibet | ad quattuor partes ambulabat absque sui tornacione. Et illa quatuor animalia cherubica erant coniuncta cum aliis superioribus extensis sicut cum quatuor homines se tenent manibus, brachiis extentis in una corea et alie due ale regebant corpora eorum inferius et manus erant sub alis. Et secundum expositores quatuor uultus cuiuslibet istorum animalium respexerunt ad quatuor mundi partes, ita quod facies hominis uertebatur ad meridiem uersus propheciam, quia uisio aduenit prophete a septentrione; et facies leonis erat ad orientem; et facies bouis ad occidentem; et facies aquile ad septentrionem eminencior apparuit. Secundo uidit Ezechiel simul cum animalibus istis duas rotas, quarum una uidebatur inclusa in altera. Et secundum quod ymaginatur magister Nycolaus de Lira, quatuor facies rotarum non erant aliud quam quatuor semicurculi duorum circulorum ad modum colororum in spera se intersectancium. Quorum seccio, quia tetigit terram, erat ad quatuor partes rotarum uolubilitas absque tornacione uel uisione, et erant plene oculis in circuitu et horribilis aspectus etc. Ista fuit uisio Ezechielis quam exponendo ad litteram dicit doctor preallegatus, quod per quemlibet quatriuariorum, scilicet animalium et facierum animalium et rotarum, intelliguntur ad litteram quatuor horribilia regna que se successerunt in mundo. Primum Caldeorum per leonem designatum, secundum Medorum et Persarum per hominem quod et Iudeos humanius tracta-|-bat, tercium Grecorum per bouem, quia Iudeos quasi cornibus uentilabat tempore Anchyotis illustris, quartum regnum Romanorum per aquilam designatum. Arma enim Romani imperatoris sunt aquila. Et sicut Genesis 41: Septem anni sterilitatis duplici similitudine significabantur. Ita hic multiplici similitudine ista regna propter uarias eorum condiciones designata sunt. Et ale animalium denotabant angelicas potestates presidentes illis regnis de quibus Danielis 10o. Per motum uero horribilem animalium et rotarum ad quattuor plagas mundi significabatur dilacio illorum regnorum per orbem cum magna uiolencia. Et per terribilem animalium et rotarum aspectum intelligitur illorum regnorum ferocitas et crudelitas. Per manus uero sub alis intelliguntur opera que fecerunt sub angelis gubernatoribus qui per alas designantur. Quod uero ad uocem sedentis super thronum, ut dicitur Ezechielis primo, animalia dicta uolabant, ambulabant et stabant. Et similiter rote hoc significabant ad litteram, quod Deus dominator omni creature celesti et terrestri et quod ipse est qui mutat tempora, etates et transfert regna atque constituit, Danielis 2o. Et hoc de exposicione litterali huius uisionis. Allegorice autem et moraliter exponitur breuiter ista uisio a beato Gregorio et primo de quatuor euangelistis omelia quarta super Ezechielem dicentem: Quia ab humana generacione cepit, iure per hominem uel faciem hominis designatur Matheus; et qui a clamore in deserto, recte per leonem Marcus; | et qui a sacrificio, recte per uitulum Lucas; et qui a diuinitate uerbi ceperit, digne per aquilam designatur Iohannes; et quia humanitas Christi per faciem hominem designatur, et per faciem leonis uel leonem Christi potestas et resurrexio significatur, et per bouem qui immolabatur in lege ueteri, denotatur immolacio et passio Christi; et per aquilam eius diuinitas uel ascensio in celum. Ideo quilibet euangelistarum ex quo de istis quilibet eorum quatuor tangit et tractat quamuis unus principalius de uno et alter de altero congruenter designatus est per animal cherubicum habens quattuor uultus, scilicet hominis, leonis, bouis et aquile. Designatus inquam in dicta uisione Ezechielis primo et decimo et in uisione quatuor animalium que erant plena oculis ante et retro, Apocalipsis quarto capitulo. Et hoc est quod tangit beatus Ieronimus consequenter in littera, dicens per totum corpus oculati sunt. Et hoc dicitur quia declarant preterita, presencia et futura. Scintille emicant, id est exemplis uite et conuersacionis Christi quam describunt, inflammant et eius doctrina omnes illuminant. Discurrunt fulgura, id est comminaciones terribiles de futuro iudicio et penis inferni que in euangeliis exprimuntur ad retraccionem malorum a peccatis. Pedes habent rectos et in sublime tendentes, pedes in scriptura significant affectus, ut sunt amor Dei et proximi, timor, spes et cetere affecciones quibus anima mouetur quasi pedibus. Ad hoc uel ab hoc isti pedes euangelistarum erant recti | per intencionem sanctam in Deum erectam et in sublime tendebant per flammeum desiderium eternorum.

Sequitur Terga pennata, per que designantur exempla que post se posteris, uel per terga que grauia onera portant et sustinent intelliguntur opera laboriosa que propter Deum fecerunt. Et illa pennata erant rectis uirtutum intencionibus et erant ubique uolancia, scilicet absque personarum et regionum differencia. Tenent se mutuo sibique complexi sunt, quia idem senserunt et plurimum idem dixerunt et unus per alium sepe exponitur. Et quasi rota in rota voluuntur, quia si requiritis quid Matheus de incarnacione Domini senserit, dicitur quod hoc quod Marcus, Lucas et Iohannes, et econtrario et sic de quolibet. Ecce ergo rota in rota et reuolucio rotarum huius quadrige Domini inseparabiliter coniuncta et colligata.

Et pergunt quocumque eos flatus spiritus sancti perduxerit. Ex quo primo patet manifeste quod non humano modo aut processu quattuor euangelice historie uolumina scripta fuerunt, sed Spiritu sancto mouente et dictante, quod et Ezechiel preuidens dixit ubi supra quod spiritus uite erat in rotis et quod unumquodque animalium quattuor coram facie ambulabat. Et ubi erat impetus, spiritus illic gradiebantur. Secundo apparet ex hiis quod euangeliste multa obmiserunt de factis Christi et dictis infancie sue et tempore etatis adulte. Hoc non fuit ex ignorancia aut obliuione, sed ex Dei disposicione propter tria. Primo, ne fideles tediosa librorum prolixitate grauarentur, ut innuitur | Iohannis ultimo; secundo ne in minus principalibus et minus pertinentibus ad salutem magis occuparentur; tercio ut occasiones curiosarum inquisicionum a fidelibus tollerentur.

Tunc sequitur Paulus apostolus ad septem scripsit ecclesias. Transcursis et quodammodo descriptis in parte precedenti quattuor euangelistarum scripturis seu libris, hic consequenter Ieronimus tangit scripturas epistulares beati Pauli apostoli, et dicit quo ad hoc Paulus apostolus et cetera, ut patet ex bibliis. Consequenter Paulus scripsit septem ecclesiis 10 epistolas: ad Romanos unam, ad Corinthios duas, ad Galatas unam, ad Ephesios unam, ad Philippenses duas, ad Colossenses unam, ad Thessalonicenses duas. Et scripsit quattuor epistolas ad personas, scilicet ad Thymotheum duas, ad Thytum unam, et ad Philemonam unam, que sunt 14mi epistole, preter quas scripsit adhuc unam epistolam ad Hebreos. Ex quibus apparet quantum zelum beatus Paulus habuerit pro salute omnium, quia quos erudire non potuit uoce aut uerbis uariis, instruxit epistolis. Et quos uerbo predicacionis ad agnicionem ueritatis perduxit, exemplari exhortacione et informacione in fide nutriuit, solidauit et stabiliuit. Vnde beatus Augustinus 14o De ciuitate loquens de zelo Pauli apostoli, dicit capitulo 9o,qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit et pluribus epistolis populos Dei, non eos tantum, qui presentes ab illo uidebantur, uerum eciam illos qui futuri preuidebantur, instruxit; Illum, inquam’ dicit Augustinus, optimum et fortissimum uirum, illum uerum ad aletham Christi doctum ab illo, unctum de illo, | crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi spectaculum factus et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam superne uocacionis in anteriora sectantem oculis fidei libentissime spectamus; hec ibi. Consequenter aduertendum circa hoc quod dicit Ierominus, quod quamuis non debeat esse dubium quin Paulus fecerit omnes dictas quatuordecim epistolas, cum erat quandoque quorundam opinio quod ultimam epistolam, scilicet ad Hebreos, non scripsit beatus Paulus, sed quod Barnabas uel Clemens, Tertulianus uel Lucas, et mouebantur ad hunc errorem primo, quia ut salutacio nomine Pauli intitulata ut in aliis illi epistole prescribitur, secundo quia longe facundiore et splendidiore stilo quam cetere epistole Pauli est edita. Ad hoc respondet glosa in principio epistolarum Pauli dicens quod, si ideo non est hec epistola attribuenda Paulo, quia nomen eius in titulo non habet, ergo eadem racione nec Barnabe nec alicuius predictorum, cum nullius eorum nomina intitulata sit, nec ob id Pauli non esse putanda sic, quia eleganciori est scripta stilo. Racio quia naturale est unicuique plus ualere et prompciorem esse in sua lingua quam in peregrina, illam enim hebrayce, ceteras scripsit grece. Nomen uero summ secundum glosam ideo pretermittere uoluit, quia ipse Iudeis odiosus erat ipsum legis destructorem arbitrantibus, et idcirco de legis atque cerimoniarum ablacione tractaturus et recte et prudenter nomen suum sutcicere uoluit, ne prescripti nominis inuidie utilitatem sequentis excluderet leccionis aut predicacionis. Ex quibus primo apparet zelus et discrecio beati Pauli in | predicando, quia salubriter uariare studuit stilum scribendi et modum loquendi secundum qualitatem informandorum populorum. Caute enim aduertit apostolus quod sicut cum acceptus est predicator et dilectus nominis sui prescripcio, facit ut attencius legatur et diligencius ponderetur quod scribit aut docet. Ita econverso facit impedimentum magnum in doctrina apud populum docendum mala opinio de doctore, aut cum ingratus uel undecumque oditus est. Quandoque enim requiruntur ad eum qui efficaciter uult docere, scilicet beniuolencia populi ad ipsum, fama, uita, sciencia et eloquencia sicut ista uel opinio de istis faciunt magnum iuuamentum in docendo, ita contraria faciunt impedimentum. Summe ergo doctori cauenda est non solum mala uita et sciencia erronea, sed eciam quidque sit de ueritate mala opinio de talibus, scilicet de uita mala et doctrina suspecta. Apparet secundo quod etsi Spiritus sanctus datus fuerit equaliter apostoli quantum ad illuminacionem et scienciam, non tamen sic exsecutiue quantum ad elocucionem. Racio quia alias Paulus ita dissertus fuisset dictando et scribendo grece sicut hebrayce, et beatus Petrus ita eloquenter et eleganter dictasset sicut Paulus, et Matheus sicut Lucas, quod tamen in eorum scripturis non apparet. Fuit ergo, ut uidetur, Spiritus sanctus in hiis qui erant eloquenciores naturaliter uel artificialiter eleganciam locutus, ita ut usus et exercicium doni linguarum esse uideatur secundum disposicionem et ueritatem recipientis. Vnde beatus Augustinus 7o De ciuitate capitulo 3o dicit quod Deus amministrat sic omnia que creauit, ut et ipsa proprios exercere et agere motus sinat. Nec eciam cum Spritus sanctus datur alicui aut | cum uirtutem desuper infundit, statim contrarias inhabilitates naturales uel habituales tollit, sed inesse dimittit huiusmodi in pugnam pro exercicio hominis ad uirtutem et ad maius meritum propter difficultatem quam patitur in opere.

Sequitur Tymotheum instruit. Iste Thymotheus ordinatus fuit a Paulo apostolo episcopus Asianus, quem in prima epistola ad ipsum instruit de officio episcopali, in secunda uero mouet ipsum ad diligentem exsecucionem officii illius ad palmam martirii. Ac Thytum. Supple instruit in una epistola, ut imperiose suum exequatur officium; ordinauerat enim beatus Paulus ipsum in episcopum Grecensem. Ex hoc elici potest quomodo exemplo beati Pauli papa instituens episcopos crebrius et attencius exhortari et sollicitare eos deberet sacris epistolaribus litteris pro exsequendis fideliter suis officiis ad instruendum mores quam pro soluendis ad cameram pecuniis per actores et collectores. Reuera parum aut nichil artantur hodie et sollicitantur episcopi a papa pro procuranda salute animarum; ualde autem pro solucione pecuniarum, ut et ipsi sepe uiolenti exactores fieri cogantur subiectorum eis plebium, ut soluant pecunias suarum promocionum.

Sequitur Filemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Iste Phylemon Colacensis erat nulla ecclesiastice amministracionis preditus dignitate, sed erat uir quidam laudabilis in plebe, cui familiares litteras scripsit apostolus pro Onesimo seruo suo, qui cum dampno domini sui fugerat et tandem audito | euangelio credidit et ab apostolo baptizatus est.

Sequitur Super quo melius tacere puto quam pauca scribere, quasi dicat: de hoc quod Paulus scripsit ad septem ecclesias et scripsit epistolam ad Hebreos, que a plerisque non sua esse dicitur, melius est tacere quam insufficienter quam minus scribere quam res ipsa exigat, quia non paucis uerbis illa multitudo et abissalis exaltitudo doctrine beati Pauli, quam non ab homine sed a Christo immediate didicit, exprimi potest.

Sequitur Actus apostolorum, ubi commendando tangit beatus Ieronimus continenciam in generali libri Actuum apostolorum et eius scriptorem dicens Actus apostolorum etc. Sed si noverimus scriptorem eius esse Lucam medicum, cuius laus in evangelio. Secunda ad Corinthios octauo sic scribit de Luca beatus Paulus: misimus eciam cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in euangelio, per omnes ecclesias, non solum autem sed et ordinatus est ab ecclesiis comes nostre peregrinacionis. Et ergo ad Colossenses 4o uocat eum sibi karissimum dicens: Salutat uos Lucas medicus karissimus. Iste Lucas fuit Syrus nacione et Anthiocenus discipulus apostolorum Petri et Pauli, et precipue Pauli, quem eciam secutus est constanter usque ad martirium eius. Vnde prima ad Thymotheum 4o dicit: Lucas est mecum solus. Sed quare apostolus istum medicum sic commendat et de ipso mencionem faciendo eius officium exprimit, manifestando ipsum fuisse medicum, causa esse poterat uel quia ingeniosus et eruditus erat in arte | curatiua egritudinum corporalium, que non paruam conformitatem habet ad artem sanatiuam languencium animarum, uel quia iste carnem et mundum quibus lucra querendo arte sua seruire consueuit, reliquit plene propter Christum, quod difficile erat conuertendo lucrum pecuniarum in saluacionem animarum. Et ergo in exemplum medicis aliis apostolus Paulus Lucam specialiter comendauit et ipsum medicum nominare uoluit, ut quemadmodum ipse fecit, alii eiusdem artis professores facerent, et finaliter ut illi se exhiberent medicos mortalium morborum qui fuerunt medici egrotancium corporum. Item quare Ieronimus commendat continenciam libri Actuum apostolorum ab eius auctore inquantum medicus, ut apparet in littera? Dici potest quod hoc facit quia Lucas scribit confortacionem et consolacionem suspirancium et languencium discipulorum post Christum ascendentem in celum atque eorundem per Spiritus sancti missionem perfectam curacionem et sanitatis confirmacionem. Scribit eciam miras infirmorum curas per apostolos factas. Describit sanacionem orbis terre per eorum predicacionem, scribit exempla paciencie, constancie et omnis sanctimonie fidelium primitiue ecclesie in remedium et confortacionem posterorum. Scribit insuper de corporalibus cibis quibus licitum est uesci sub noua lege et huiusmodi. Hac igitur consideracione uidetur beatus Ieronimus dixisse in littera Si voluerimus scriptorem advertere esse Lucam medicum, advertimus pariter omnia verba illius anime languentis esse medicamina.

Sequitur tunc Iacobus, Petrus. Hic Ieronimus tangit | difficultatem septimi libri noui testamenti, scilicet epistolarum canonicarum quas scripserunt quattuor apostoli. Et dicit Iacobus, Petrus, Iohannes, Iudas etc cecuciat. Cecutire est cecum fieri uel esse, quasi dicat pauci has epistolas canonicas legere uel studere possunt, qui senciant in se ignorancie cecitatem. Iste septem epistole, quarum unam scripsit Iacobus, duas Petrus, tres Iohannes, Iudas apolostus unam, uocantur epistole canonice, id est regulares uel legitime. Et dicuntur sic ad differenciam epistolarum quarundam quas fecerunt pseudo, id est falsi, apostoli sub nominibus uerorum apostolorum. Dicuntur eciam epistole catholice, id est uniuersales, secundum Ysidorum, quia non uni tantum populo uel ciuitati, sed uniuersis gentibus generaliter scripte sunt. Et si ordinantur secundum dignitatem scribencium, ut Ieronimo magis placet, tunc canonice Petri sunt prime. Si uero, ut alii uolunt, ordinentur secundum ordinem temporum quibus scripte sunt, sic est epistola Iacobi prima, qui primus scripsit inter apostolos. Ipse enim 30 annis rexit ecclesiam Ierosolomithanam post passionem Domini usque ad sextum annum Neronis, et tunc fuit martirizatus; Petrus uero 43o, id est ultimo, anno Neronis. Et cum hoc in ultimo tempore sue uite scripsit, unde secunda Petri primo: Certum est quod velox est deposicio tabernaculi mei. Ex quo patet quod scripsit longe post Iacobum. Iohannes uero multo plus euangelium et epistolas suas scripsit, scilicet post mortem Domiciani, quia reuersus de exilio inuenit ecclesiam per hereticos perturbatam, et tunc scripsit euangelium et epistolas contra ipsas.

Tunc sequitur Apocalipsis Iohannis tot habet. Hic Ieronimus | tangit difficultatem octaui libri noui testamenti et ultimi tocius biblie, et dicit Apocalipsis et cetera. Apocalipsis grece reuelacio est latine, et dicitur ab ‘apo’ quod est ‘re’ et ‘calipsis’ ‘uelacio’ uel uelamentum, quasi occultorum reuelacio. Et ergo liber iste inter reliquas scripturas noui testamenti prophecie nomen censetur. Et sicut nouum testamentum prestancius est ueteri et euangelium lege, ut patuit. Ita hec prophecia Iohannis propheciis ueteris testamenti excellencior est duplici racione. Prima est quia multa de misteriis Christi et ecclesie iam completa prophetat, alia racio est quia Iohanni data est reuelacio tripharia, aliis fere nisi unifaria. Trifaria quidem quia simul de preterito, presenti et futuro. Reuelauit enim Deus Iohanni et Iohannes ecclesie quanta sit passa in tempore primitiuo, id est in tempore fundacionis et plantacionis sue, et quanta nunc moderno tempore paciatur, et quanta in nouissimis temporibus Antichristi passura sit, quando tanta erit tribulacio, ut si fieri potest, moueantur eciam electi, ut habetur Mathei 24o. Disposuit autem Deus reuelare in hoc libro ultimo tocius scripture statum ultimorum temporum et tribulaciones ecclesie sue, ut preuise a fidelibus ipsi clipeis prouidencie se muniant, ut a uenientibus non deiciantur, sed in uirtute patiencie et aliis uirtutibus in tribulacionibus exerceantur et probentur, sicut aurum in igne quod non deficit, sed proficit, Sap. 3o dicitur de iustis tamquam aurum in fornace probauit illos. Et quare certe, ut pro modicis et momentaneis laboribus et tribulacionibus presentis | temporis eterna premia recipiant. Et idcirco reuelatur eciam in hoc libro que et quanta premia pro tribulacionibus ecclesia in suis membris sit receptura et pariter que supplicia mali recipient, ut sic denunciata supplicia terreant et premissa premia letificet, quia ut ait beatus Bernardus, consideracio premii diminuit uim flagelli. Et secundum Senecam, spes premii solacium sit laborum.

Et hoc de octo libris noui testamenti, de quibus sicut de libris ueteris testamenti, ut alias dictum est, aliqui sunt legales, pariter et historiales, ut libri euangeliorum, aliqui sapienciales, ut libri epistolarum, alii pure historiales, ut liber Actuum apostolorum, et alius liber prophetalis, utpote Apocalipsis. Continet ergo totale uolumen biblie triginta libros diuinos et canonicos irrefragabilis auctoritatis. Et dicuntur libri isti canonici a canon, quod et regula. Regula autem dicta est quod recte ducit nec aliquando a uerorum tramite trahit, uel quia regit et ordinem recte uiuendi prebet, et quod distortum prauumque est prodit et corrigit; que omina conueniunt dictis libris secundum Augustinum 18 De Ciuitiate et in aliis locis. Volens eciam Hugo ostendere unde dicti libri uel scripture diuini dicantur et tantam auctoritatem habeant, dicit sic: Scripture que uel de Deo uel de bonis inuisibilibus loquuntur nec sole diuine appellande sunt. In libris enim gentilium multa de eternitate Dei et animarum immortalitatem, de uirtutum premiis sempiternis penisque malorum satis probabili racione scripta inuenimus, quos tali uocabulo indignos esse nemo dubitat. Rursus ueteris et noui testamenti seriem percurrentes totam quasi de presentis uite statu et rebus | in tempore gestis contextam cernimus et raro de eternis et inuisibilibus bonis policetur manifeste loqui sicut scripture philosophorum. Sed talia sub exteriori rudi et simplici superficie sicut fauus mellis plurimum continent has scripturas diuinas appellare fides catholica solet. Et merito tale uocabulum sortite sunt sole ille scripture que sic a falsitatis contagione aliene inueniuntur, ut nichil contrarium prauumue continere probentur, quos a catholice fidei cultoribus editas auctoritas uniuersalis ecclesie Dei in fidei corroboracionem in numero diuinorum librorum computandas recepit et legendas retinuit. Vnde et Ysidorus 6o Ethymologiarum postquam transcurrit canonicos biblie libros de eorum autoribus subdit dicens: Hii sunt scriptores sacrorum librorum qui per Spiritum sanctum loquentes ad erudicionem nostram et precepta uiuendi et credendi regulam nobis conscripserunt preterque sunt alia plura quam centum uolumina apocrifa.’ Et subdit Ysidorus: ‘Apocrifa uero dicta sunt, id est secreta, que in dubium ueniunt.’ Est enim eorum oculta origo nec potuit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium et salutarium scripturarum reiectis supersticiosis et apocrifis scripturis certissima et notissima successione peruenit atque diligenti cura et examinacione precedencium sanctorum patrum scripture apocrife et fabulose et de falsitate suspecte a scripturis canonicis et diuinis purissime fuerunt segregate, ut habetur ab Augustino 15 De ciuitate Dei capitulo 23.

Sequitur capitulum etc. Oro te frater carissime. | Hic congruencius incipi potest octauum et ultimum capitulum huius epistole Ieronimi ad Paulinum. Quod capitulum diuiditur in duas partes. Secunda est ibi: Festina queso te. Prima pars diuiditur adhuc in tres partes, que patebunt inferius. Igitur in prima parte, postquam Ieronimus in capitulo precedenti omnes diuine scripture libros enumerauit et eorum continenciam et difficultatem, ut audiuistis, ostendit, iam consequenter hortatur Paulinum presbiterum, ut illos libros iugiter legat et in eis assidue meditetur, ut tandem ex spirituali eorum intelligencia apicem contemplatiue uite attingat et inde hic pregustet interius dulcedinem uite celestis. Et quantum ad hoc dicit: Oro te frater karissime inter hec vivere, ista meditari, nichil aliud nosce nichilque aliud querere, nonne tibi videtur iam hic in terris regni celestis habitaculum? Et quia, ut dictum est, Ieronimus hic hortatur ad leccionem et medicacionem diuine scripture precipue, ut perueniantur ad perfeccionem uite, ideo eciam gracia festiuitatis contemplatiue instantis, pro declaracione huius passus aduertendum est quod secundum uenerabilem Hugonem quatuor sunt in quibus exercetur uita iustorum et quasi per quosdam gradus ad futuram perfeccionem ascendit, uidelicet leccio siue doctrina, meditacio, oracio, operacio. Quintus uero gradus deinde sequitur, scilicet contemplacio.

De primo aduertendum quod duplex est diuine leccionis fructus, quia et intellectum cognicione ueritatis erudit et affectum ad opera uirtutis accendit. Et hunc fructum auget meditacio que ex leccione oritur. Est enim meditacio cogitacio frequens que causam et originem, modum et utilitatem uniuscuiusque rei quam leccio offerebat prudenter | inuestigat. Et in hoc principium sumit a leccione, nec tamen leccionis angustia stringitur, sed libere ubilibet decurrit, ut contemplande ueritati aciem mentis affigat et nunc has, nunc illas rerum causas perstringat, nunc profunda queque penetret, nunc anceps nichil obscurum relinquat. Principium ergo doctrina est in leccione, consummacio in meditacione seu contemplacione. Cui, ut dicit Hugo, si quis operam dederit et sepius insistere studuerit et ea racione uti sciuerit, iocundam ualde reddit presentem uitam et maximam in tribulacione prestabit consolacionem. Ipsa enim est que maxime animam a terrenorum actuum strepitu segregat et in hac uita eciam eterne quietis dulcedinem quodammodo pregustare facit. Quando enim iam per ea que facta sunt, eum qui fecit omnia querere didicerit et intelligere, tunc animalium pariter et sciencia erudit et leticia perfundit.

Et secundum doctores tria sunt genera sacre meditacionis: Primum consistit in circumspeccione morum, aliud in perscrutacione mandatorum, tercium inuestigacione diuinorum operum. Mores, ut scitis, sunt in uiciis et uirtutibus, mandatum diuinum aliud precipiens, aliud permittens, aliud terrens; opus Dei est quod ipse creat potencia et moderatur sapiencia et quod cooperatur gracia; que omnia quanta sint amiracione digna, tanto magis quisque nouit, quanto attencius Dei mirabilia naturalia et supernaturalia meditari consueuit.

Ex quibus apparet quomodo in dictis quinque gradibus ascendendi ad perfeccionem uite leccio est incipiencium offerens et ministrans | materiam, meditacio discutit et consilium dirigit, et consequenter oracio petit et operacio pulsit seu querit, et contemplacio perfeccionem inuenit ut uidebitur. Si ergo, dicit Hugo, legis et intelligenciam habes et nosti iam quid faciendum sit, inicium boni est. Sed adhuc tibi non sufficit, nondum enim perfectus es. Ascende ergo in artem consilii et meditare qualiter et quibus modis et uiis implere ualeas quod faciendum esse didicisti. Multi scienciam habent, sed pauci sunt qui nouerunt effectualiter quomodo scita impleri oporteat. Deinde quia consilium hominis de implendo quod scitur infirmum est et inefficax sine diuino auxilio, opus est homini, ut ad oracionem se erigat et auxilium desuper imploret, sine quo nullum potest homo facere bonum, ut ita Dei gracia que preueniendo te illuminauit, congregacione ueritatis subsequendo eciam pedes tuos, id est affectus, dirigat in uiam uirtuose equitatis. Et sic quod in sola uoluntate adhuc est, ad effectum perducat bone operacionis. Deinceps restat tibi quartus gradus utpute quod ad bonum opus uiriliter attingaris, ut quod oranda petis, operando accipere mereatis. Et quamuis semper propositum ascendendi hiis gradibus in nobis esse debeat, tamen quia tanta est mutabilitas uite nostre, ut in eodem statu uel gradu stare diu non possimus, ideo cogimur sepe ad anteriora redire, et ne amittamus quid sumus, repetere quod reliquimus, ut uerbi gracia qui in operacione stremnuus est, indiget orare, ne deficiat, qui precibus insistit, ne orando displiceat, meditari habet quid et quomodo orandum sit, et qui aliquando in propria inuestigacione que per meditacionem, est | minus confidit et inferiorem gradum descendit et leccionem consulat, et sic euenit ut, cum ascendere dictis gradibus nobis semper sit uoluntas descendere, tamen aliquando nos cogit necessitas. Isti ergo sunt gradus quasi spiritualis scale, in qua post Christum in culmen perfeccionis ascenditur. Quod quidem culmen perfeccionis in quinto gradu, scilicet in uita contemplatiua siue in ipsa contemplacione inuenitur, in qua quidem contemplacione quodam precedencium fructu in hac uita eciam que fit boni operis merces futura pregustatur. Et hoc est quod sentit Ieronimus in littera, cum dicit Nonne tibi videtur iam hic in terris regni celestis habitaculum?, quasi diceret, conformiter ad predicta per meditacionem, que oritur ex leccione scripturarum, manuduceris ad contemplandam celestem habitacionem, et quasi presentem in te per contemplacionem figurandam et describendam prout eam describit magnifice ille altiuolus celestium contemplator beatus Iohannes apostolus Apocalipsis 21o.

Et ut ad istam speciem perfecte contemplacionis ascendatur, qua secundum Ieronimum apparet in terris habitaculum regni celestis, est aduertendum primo de differencia inter meditacionem de qua sermo precessit, et inter contemplacionem proprie dictam pro quo, uidelicet quod dicit uenerabilis Richardus de Sancto Victore in libro De contemplacione, uidelicet quod unam et eandem materiam aliter per cogitacionem intuemur, aliter per indicacionem rimamur atque aliter per contemplacionem miramur. Multum inquit hec tria a se inuicem in modo differunt, quamuis quandoque in materia conueniant. | Vnde cogitacio per deuia queque siue respectu peruencionis passim huc illucque uagatur. Meditacio ad finem cum magna animi industria conatur, contemplacio uero libero uolatu omnia mira intelligencia circumuolat. In cogitacione ergo diuagacio, in meditacione inuestigacio, in contemplacione ammiracio et affectus ad Deum inflammacio. Et sicut oritur ex ymaginacione cogitacio, sic ex raciocinacione meditacio, et ex intelligencia quidem, id est ex cognicione eorum que solum intus leguntur per internas reuelaciones uel inmissiones. Cogitacio ergo uagando de uno ymaginato ad aliud transit, meditacio raciocinandi circa unum aliquid perseueranter intendit, contemplacio uero ammirando per puram intelligenciam in altissima se diffundit.

Et secundum doctores consequenter qui de contemplacione scripserunt, sex sunt genera seu sex gradus ascendendi in celsitudinem seu culmen contemplacionis. Primus est in sola ymaginacione, quando res ipsas et secundum solam ymaginacionem. Secundum est in ymaginacione secundum racionem. Tercium est in racione secundum ymaginacionem. Quartum est in racione et secundum racionem. Quintum est supra racionem, sed non preter racionem. Sextum supra racionem et uidetur esse preter racionem. Et sic itaque duo sunt in ymaginacione, duo in racione, duo in intelligencia. In primo genere res ipsas sola ymaginacione apprehensas quam multe, quam magne, quam diuerse, quam pulchre, quam iocunde sint attendimus et in hiis omnibus creatis illius essencie potenciam, sapienciam, munificenciam | mirando ueneramur et uenerando miramur. In secundo rerum sensibilium racionem, ordinem, disposicionem, causam, modum et utilitatem rimamur, speculamur, miramur et est iste graduas per raciocinacionem in rebus corporalibus et sensibilibus. Tercius contemplacionis gradus esse diximus qui in racione secundum ymaginacionem formatur. Hoc autem contemplacionis genere ueraciter tunc tempore utimur, quando per rerum uisibilium seu corporalium similitudinem inuisibilium rerum speculacione subleuamur. Et iste gradus primo exit genus rerum sensibilium. Quartum genus seu quartus gradus contemplacionis est in toto extra genus sensibilium. Et sic quod in racione et secundum racionem formatur, quod utique sit, quando semoto omnis ymaginacionis officio solis illis animus intendit que ymaginacio non nouit. Sed que mens absolute ex raciocinacione collegit uel per raciocinacionem comprehendit cuiusmodi speculacioni insistimus, quando semper inuisibilia que per raciocinacionem nouimus, in celestium amorem et super mundanorum contemplacionem assurgimus. Et sic ex insensibilibus ad insensibilia alciora leuamur. Quintum contemplacionis genus esse dicunt quod est supra racionem, non tamen preter racionem. In hanc autem contemplacionis speculacionem ascendimus, quando ea ex diuina reuelacione cognoscimus que nulla humana consideracione plene comprehendere nec raciocinacione integre inuestigare sufficimus. Talia sunt illa que de diuinitatis natura et illa simplici essencia credimus et scripturarum diuinarum auctoritate probamus, quibus subtiliter considerantes eciam humana racio alludit. | Sextum genus contemplacionis est quod in hiis uersatur que sunt super racionem, et uidentur esse preter racionem seu eciam contra racionem. In hoc genere tunc animus ueraciter exultat, ut dicit Hugo in Libro de floribus, quando illa ex diuina reuelacione cognoscit atque considerat quibus omnis humana racio reclamat. Talia sunt pene omnia que de personarum trinitate et de misterio eucaristie et huiusmodi credere iubemur, de quibus tamen, si humana ratio consulitur, nil aliud quam contrarium sentire uidetur. In duobus itaque primis generibus erudimur ad scienciam rerum exteriorum et corporalium, in duobus autem mediis promouemur ad noticiam rerum inuisibilium et spiritualium creaturarum. In duobus nouissimis subleuamur ad intelligenciam supercelestium et rerum diuinalium. Et iterum quartum contemplacionis genus uersatur in illis, maxime que considerari solent circa spiritum diuinum et increatum. Ista sunt sex genera contemplacionis seu gradus in quibus, si quis mortalium ascendendo se excercuerit et dilatauerit, ei tandem uidebitur in terris esse regni celestis habitaculum et inueniet se per Christum ascendentem ductum in montem excelsum seorsum cum Petro, Iacobo et Iohanne, ubi Petrus mira contemplacionis suauitate inebriatus exclamauit dicens: Domine, bonum est nobis hic esse, quia certe omnem mundi pulchritudinem, omnem seculi dignitatem, omnem carnis dulcedinem atque omnium humanarum scienciarum cacumina mons iste transcendit, omnem philosophiam, omnem mundi scienciam quasi ab alto despicit. Ad huius | enim contemplacionis celsitudinem quelibet creaturarum cognicio, quelibet terrenorum dulcedo angusta est et in ymo iacet et terre more in respectu celi uix puncti uicem tenet. Oculos ergo quasi in ymo, quasi in limo defixos habere probantur qui sola adhuc corporalia angustant et intrantur. Illi autem iam quasi ad alta cum Christo ascenderunt celorum qui se iugo diuinalium scripturarum studio ad spiritualium et supercelestium inuestigacionem et degustacionem relictis et spretis mundanis et carnalibus ex toto conuerterunt. Vnde beatus Ieronimus sciens et hominem consequi posse ex studio scripturarum utriusque testamenti bene et proprie quasi expertus exhortatus est Paulinum dicens: Oro te frater etc.

Sequitur Nolo vt offendaris. Postquam in parte precedenti ut alias audiuistis, Ieronimus est hortatus est Paulinum presbiterum ad studiosam leccionem et meditacionem, precipue in diuinis scripturaris pro attingenda in presenti celestium contemplacione, de qua tactum fuit, hic modo excludit a leccione tali quoddam retractiuum speciale, dicens: Nolo vt offendaris in scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum etc. Hoc notanter scripsit beatus Ieronimus Paulino, quia sciuit Paulinum esse eloquentem et elegantis sermonis et in legibus et regulis grammatice et rethorice eloquencie habituatum, sicut patebit inferius in textu. Modo tales, uel qui tales audire consueuerunt, despiciunt in eloquenciam, nec sapit talibus aliquid eloquium, nisi quadam uerbali curiositate aut ornatus uanitate titillet aures eorum. Tales sunt qui | non curant obseruare sibi magistros nisi prurigentes auribus, secunda ad Thymotheum quarto. Nimirum ergo si tales simplex uulgare uel barbarizans eloquium despicere consueuerunt, sicut egregii cantores rudes et dissones soliti sunt deridere. Vnde sicut Augustinus de seipso dicit in libro 3o Confessionum, eciam ipse hac de causa retrahebatur a leccione et studio diuinarum scripturarum et eas propter eloquii ruditatem paruipendit et nullius momenti estimauit in comparacione ad tuliane eloquencie tubam.

Sed quare, cum Deus uelit omnes ad agnicionem ueritatis peruenire, Spiritus sanctus ita dictauit scripturas quod stilus retraheret ab eorum studio et leccione? Respondetur quod hoc fecit Deus, ut ubique per humilitatem confunderet superbiam, consueuit enim per infirma et stulta huius mundi confundere forcia ad ostensionem spiritualis potencie et sapiencie sue, quando per scripture humilitatem expressit misteria altissima et sub exteriori quasi uilitate abscondit preciosissima et sub ruditate subtilissima et sub uulgaritate eloquii specialissima, ut per hoc diuine scripture eis qui humilia diligunt, aperientur. Superbis uero qui humilitatem despiciunt tamquam indignis clauderentur, ne margarite, id est sacra celestium misteria, proiciantur conculcanda inter porcos uel lacerando inter canes. Vnde 3o Confessionum Augustinus de studio diuine scripture loquens dixit: ‘Institui animum meum intendere in scripturas sacras, ut uiderem quales essent, et ecce uideo rem non apertam | superbis nam nudatam pueris, sed in incessu humilem excelsam successu ualatam misteriis, que cresceret cum paruulis. Sed ego dedignabar esse paruulus.’ Ex quibus accipitur documentum quod non proficit in studio diuine scripture nisi fundatus in humilitate, propter cuius carenciam ipsam non potuisse se penetrare, hic asserit Augustinus. Propter quod eciam dixit beatus Gregorius in Moralibus circa principium, sicut in misteriis prudentes exercet, ita superficie simplices resonet, quia est ut fluuius planus et altus in quo agnus ambulat et elephas natat. Vnde Hugo comparans scripturas humane inuencionis ad scripturas diuinas; dicit sic in suo Didascolon: philosophorum seu poetarum scripture quasi lucens paries dealbatus nitore eloquii foris pollent que si quando ueritatis pretendunt speciem, plerumque tamen quodam fuco uel colore adulterino superducto lutum uicii et erroris operiunt. Econtra autem diuina eloquia aptissime comparantur fauo. Que quidem eloquia, et si propter simplicitatem sermonis forinsecus arida appareant, tamen intrinsecus dulcedine plena sunt; quorum eciam dulcedo tanto amplius fragrat et diffunditur more aromatum, quanto scripture arida et quasi distorta superficies subtilius fringitur et consideracius discutitur, ut tangitur in quadam omelia, credo, Bede. Et hoc de primo quod ex parte diuinarum scripturarum a studio earum quosdam retrahere solet.

Secundum uero retractiuum est earum mira et multiplex obscuritas sub uerbis planis et comunissi|mis. Que quidem obscuritas prouenit uel ex modis loquendi truncatis uel inconsuetis uel ex quadam rerum uel uerborum in continua habitudine uel potissime ex multifaria figuratiua et similitudinaria locucione, quibus plurimum diuina sciptura utitur. Sed istud retrahere neminem debet sicut nec precedens quasi causam finalem obscuritatis diuine scripture Augustinus tangit 2o De doctrina christiana, dicens quod obscuritas diuinarum scripturarum prouisa diuinitus non dubitatur ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio reuocandum, cum facile inuestigata plurimum uilescant, ut dicitur ibibem. Illa enim que faciliter acquiruntur, minus appreciantur et que difficulter, magis diliguntur. Cuius racio est, quia in attingendo talia nullus potest se reputare excellentem, cum omnes talia possunt; sicut in agonisticis paruipenduntur illa que a multis fieri possunt, et in disciplinis illa uenerantur ad que pauci possunt attingere. Et ut summatim perstringantur, prouisa est diuinitus obscuritas sacre scripture propter quatuor uel quinque, uidelicet propter doctrine multiplicacionem seu multipliciter ueri sensus inuencionem, iuxta illud Danielis 12o: Tu autem Daniel claude sermones et signa librum, usque ad tempus statutum pertransibunt multi et multiplex erit sciencia. Secundo propter studiosorum exercicium utilem occupacionem. Tercio propter celestium misteriorum absconsionem ab indignis et ne ante tempore sine fructu aperirentur. Quarto ut sentiret homo opus esse diuina illustracione pro apercione scripturarum et ut ad Deum pro hac recurret. Quinto propter ammiracionem et tenaciorem | memoriam, quia magis mirari solemus unam rem uel unum factum per aptam et appropriatam similitudinem in alia re nobis representatam, quam si factum in se nude uideremus; uerbi gratia magis delectamur uidere ymaginem uel faciem pictam proprie et subtiliter alicui homini assimulatam quam inspicere illius hominis faciem in se. Et sic est de illis que nobis subtiliter per figuratiuas et similitudinarias locuciones que faciunt scripture obscuritatem, reputantur. Et sic iam uisum est de duobus que quosdam retrahere consueuerunt a studio sacre scripture.

Preter que adhuc restant tria que impediunt omne studium; de quibus Hugo libro quo supra ita dicit: “ut autem uniuersaliter complectamur, tria sunt que consequenter studiis legencium obesse solent, scilicet negligencia, imprudencia, fortuna. Negligencia est quando ea que discenda sunt uel prorsus pretermittimus uel minus studiose discimus. Imprudencia est quando congruum ordinem et modum in hiis que discimus non seruamus; qui enim sine discrecione studet, laborat quidem ualde, sed non proficit et quasi aerem uerberans uires in uentum fundit, melior, ut dicitur, est prudencia fortitudine, quia et pondera que uiribus leuare non possumus, arte leuamus. Sic nimirum in omni studio est quod discrecio et prudencia in studendo maiora cicius attingit quam uirium fortitudo. Fortuna uero est in euentu et casu, quando uidelicet uel paupertate uel infirmitate uel naturali ingenii tarditate siue eciam doctorum raritate uel in ydoneytate a studio retrahimur seu in studio impedimur. In hiis tribus impedimentis | primo de negligencia studens amouendus, de secundo scilicet imprudencia instruendus est. De tercio autem, scilicet fortuna, pie est adiuuandus.” Hec Hugo.

Sequitur tunc Non sum tam petulans, ubi beatus Ieronimus respondet cuidam tacite inuexioni qua forte ex predictis in precedenti articulo argueretur iactancie aut presumpcionis de sciencia et uita. Et ergo illi inueccioni obuiare uolens dicit Non sum tam petulans et tam ebes. Petulor aris est inportune petere maxime luxuriam, et inde uenit petulcus uel petulans qui irracionabiliter, importune uel brutaliter mouetur. Est ergo sensus non sum tam petulans, id est tam importunus uel brutus petendo laudem, et tam ebes, id est tam obtusus et stulus, vt pollicear, id est promittam, tibi. Me nosce hec predictam, supple inter que oraui, ut uiueres et meditareres. Et consequenter ostendit se eciam non presumere de uite eminencia, cum subdit et eorum, scilicet diuinorum librorum, carpere fructus, id est uirtues quas docent et ad alias hortantur, ut sunt caritas, pax, paciencia, benignitas, mansuetudo, fides, castitas etc., ut habetur ad Gallatas quinto. Quorum, scilicet diuinorum librorum, radices in celo fixe sunt, id est auctores sunt in celesti beatitudine uel quorum origo est et fuit per reuelaciones e celo uel quorum origo sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, quasi dicat, non sum sic ebes, ut dicam me plenam noticiam scripturarum habere et perfecte secundum eas iam uiuere, sed velle me fateor, supple habere scripturarum noticiam et uelle secundum eas perfecte uiuere. Et non tamen uolo, ymmo eciam ad hoc ipsum | pro uiribus laboro. Et hoc est quod sequitur: Et eniti me profiteor. Eniti, id est extra alios niti uel laborare seu conari, ubi apparet laboriosa sollicitudo beati Ieronimi, ut attingeret scienciam scripturarum et uitam duceret secundum tenorem earum, quod est contra pigros, carnales et ociosos, qui bene multa scire cupiunt et uolunt sed noctes insompnes ducere uolunt, ut secundum scita et intellecta uiuere satagunt. Quibus se preferendum Ieronimus subdit dicens: Sedenti me praefero, id est ocioso, cuilibet tali et pigro magisterium rennuens, quasi dicat: quamuis non sim ociosus, sed uacem pro uiribus studio scripturarum. Non tamen hoc facio ut tytulum honoris aut magisterii ex hoc adypiscar.

Sed ex hoc uiderentur secundum beatum Ieronimum reprobande intytulaciones doctorales et magistrales in studiis generalibus. Contrarium tamen apparet, quia huiusmodi fiunt ex ordinacione ecclesie. Respondetur breuiter quod beatus Ieronimus non intendit condempnare tale magisterium sed solum eius inordinatum apetitum seu desiderium. Hoc apparet quia ecclesia racionabiliter propter quatuor tytulos tales disposuit. Primo ut publice et solempniter in studio generali approbatus et intytulatus tamquam missus ab ecclesia licenter docere possit et habeat. Secundo ut ex publica approbacione in multitudine studiosorum, que est in generali sermo doctorizati, sit audientibus credibilior. Tercio ut essent ubique in ecclesia per quos communes in suis dubiis circa credenda et agenda auctentice expedire possent, et ad quos secure recursum haberent. Quarto ut ex tytulo et fama tali | scismaticis et hereticis, ne exurgant, amplius incuteretur formido et terror. Propter ista et similia et maxime propter fidei conseruacionem et defensionem ecclesia instituit studia generalia et in eis magistros et doctores fieri uoluit. Propter que eciam Apostolus ad Ephesios et prima ad Corinthios 12o inter status ierarchie ecclesiastice doctores enumerat, dicens: quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tercio doctores et hoc ad consummacionem sanctorum et in opus ministerii ad edificacionem corporis Christi.

Tunc sequitur Comitem spondeo, ubi beatus Ieronimus tangit sex per ordinem ad alliciendum Paulinum, ut ueniret ad ipsum. Primum est status equalitas, quod notatur cum dicitur Comitem spondeo, quasi dicat: non quero habere statum magistri respectu tui, sed exhibebo me tibi ut socium. Secundum est similis proficiendi facultas, ibi: petenti datur. Tercium est sacre scipture dignitas, quam tangit ibi: discamus in terris. Quartum est recepturi hospitis urbanitas ibi: Obviis te etc. Quintum est cooperandi uoluntas, quod tangitur ibi: Et vt inepte. Sextum est amicabilis societas, quam habuisset apud Ieronimum, ut tangitur in principio octaui capituli, ibi: Habes hic. Quantum ergo ad ista dicit sic: Comitem spondeo etc. Petenti datur: ibi Ieronimus tangit tria que requiruntur, ut quis proficiat in cognicione ueritatis et perueniat ad plenam intelligenciam scripturarum. Primum est oracione deuota recurrere ad Deum magistrum summum, illuminatorem mencium, iuxta illud Iacobi primo: Si quis uestrum indiget sapiencia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter. Vnde sicut scribitur tercio Regum tercio capitulo: Cum Salomon | nouerit rex constitutus humiliter confiteretur se ignorare processum in regimine tanti populi et postularet a Deo pro hoc sapienciam et prudenciam, ne dum obtinuit illam excellenter. Sed quia hanc rem petiuit ad talem finem, Deus adiecit sibi eciam diuicias et gloriam magnam. Secundum est diligens studium et sollicitus labor pro inuencione ueritatis apertcione scripturarum que pulsanti iugi meditacione aperiuntur et pigris clauduntur. Tercium est querere humiliter a doccioribus et prioribus se et non inniti omnino prudencie aut intelligencie sue, et qui sic querendo processerit inueniet ueritatem et scripturarum intelligenciam. Ista tria tangit Ieronimus sub istis uerbis: Petenti datur, pulsanti, scilicet per meditacionis exercicium, aperietur querens invenit. Et consequenter subdit de sciencia theoloyca, que precipue hiis uiis est acquirenda, dicens: Discamus in terris quorum nobis sciencia perseveret in celo.

Que autem sint illa quorum perseueret sciencia nobiscum in celo, quodammodo tangit Augustinus quarto De trinitate dicens capitulo primo quod scienciam terrestrium ad celestium orbium magnum estimare solet genus humanum. In quo genere meliores sunt qui huic sciencie preponunt semetipsos: nosce laudabiliorque est animus, cui nota est infirmitas sua quam qui ea non respecta uias  siderum scrutatur eciam cogniturus aut qui iam cognitas tenet ignorans qua uia gradiatur ad salutem. Et 5o Confessionum dicit: ‘Infelix homo qui scit omnia illa,’ scilicet creata, ‘te autem nescit,’ scilicet Deum. ‘Beatus autem qui te scit, eciamsi illa nesciat. | Qui uero te et illa nouit, non propter illa beacior, sed solum propter te beatus est.’ Hec ergo et similia, de quibus est uera sapiencia, scilicet theologica, sunt quorum sciencia acquisita in terris nobiscum perseuerat in celis. Sed contra: Omnis sciencia hic acquisita euacuabitur in celo, secundum illud prima ad Corinthios 13o: Caritas numquam excidit: siue prophecie euacuabuntur, siue sciencia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Omnis autem sciencia uie ex parte est, id est multipliciter est inperfecta, sicut ostensum fuit alias, cum tractaretur illud sophisma Socraticum: hoc tamen scio quod nescio. Igitur omnis sciencia euacuabitur in patria, quia ibi non intrabit aliquid imperfectum aut indecorum. Pro cuius solucione argumenti est aduertendum quod scienciam in statu uie acquisitam remanere in statu beatitudinis est quadrupliciter. Primo tanquam in effectum, quia sciencia et cognicio concurrunt motiue et effectiue ad actus meritorios, quorum premium, scilicet uisio beatifica, quia perpetue manet in celis, sciencia hic habita hoc modo manere dicitur in patria, et simili modo diuicie et alie res temporales quibus homo recte utitur ad meritum, perseuerare dicentur, et hoc modo sciencie uie que non faciunt ad meritum glorie, non manent in beatitudine. Secundo modo sciencia uie dicitur perseuerare in patria ad talem intellectum quod omnem ueritatem quam scit aut credit uiator, eandem et multas alias sciet clarius in patria et perfeccius. Tercio potest intelligi manere quantum ad habitum uel habitus in uia acquisitos, et hoc potest esse dupliciter, quia uel in supereminenti seu in excellen|cioribus speciebus habituum et specierum intelligibilium respectu eorundem obiectorum quodammodo sicut prime qualitates manent in secundis tamquam in perfecioribus speciebus et elementa inmixtis. Vel quarto modo ut habitus cognoscitiui et creditiui et species intellectuales hic acquisite remaneant in anima beati in numero et specie. Et hoc ad ornatum et insignum laudabilis exercicii et laborum in uia habiti, quod cedit non parum ad gloriam beati. Et sic eciam fides manebit in patria, quamuis non erit ibi fides, id est non habebit ibi actum euidencia carentem, sicut habet in uia. Et ita erit eciam de aliis habitibus cognoscitiuis et opinatiuis, quod non manent ibi cum imperfeccionibus suis, scilicet formidine, obscuritate, fallibilitate etc. Sed depurabuntur ab omnibus illis imperfeccionibus et forte perficientur in sua specie. Similiter habitus cognicionum sicut uirtutum non permanebunt ibi quantum ad fines inmediatos et actus quos habuerunt in uia. Et hoc est quod uult Apostolus, cum uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est etc. Tunc pono talem conclusionem, quod omnis habitus hic acquisitus uirtutis et sciencie manebit beatis in statu patrie. Patet primo ex tactis in quarto modo; secundo quia in glorificacione corporis non peribit pilus. Igitur nec habitus acquisiti, quia non minus sunt de perfeccionibus naturalibus anime quam pili corporis; igitur. Tercio quia tales habitus sunt naturales perfecciones anime non repugnantes habitibus glorie, alias gracia contrariaretur nature. Quarto ita naturaliter anima determinat sibi scienciam et uirtutem, sicut ignis caliditatem. Sed si ignis glorificaretur, non perderet caliditatem; | igitur propositum. Sequitur corrolarie quod in beato est consequenter triplex cognicio, quia cognicio matutina et duplex uespertina, una secundum habitus sciencie uie remanentes, alia intuitiua rerum in proprio genere. Et dixit consequenter propter infantes in quibus est solum duplex, quia cum nulla sciencia hic acquisita decesserunt.

Tunc sequitur illud: Et vt inepte aliquid, quasi dicat, ut more Ermagoris cum quadam presumpcione loquar quidquid quesieris tecum scire conabor, id est una tecum laborabo ad discuciendum et soluendum omnem questionem quam moueris uel referendo ly tecum adquesieris esset sensus: Quidquid apud te quesieris uel in quocumque tu dubitaberis, illud scire conabor. Ermagores quidem rethor fuit presumptuosus, qui reprehenditur in rethorica Tulii.

Sequitur capitulum octauum: Habes amantissimum. Habes amantissimum hic tui fratrem. Hic incipiunt aliqui octauum et ultimum capitulum huius epistole uel prologi. Et ut uisum est tactis in precedenti particula quinque allectiuis ad attrahendum Paulinum, hic in prima parte huius capituli, beatus Ieronimus ponit sextum allectiuum quod fuit amicabilis societas. Erat enim apud beatum Ieronimum quidam religiosus nomine Eusebius, qui Paulinum presbiterum et eius uitam et conuersacionem nouit et ipsum sincere dilexit. Ille Eusebius retulit Ieronimo multa bona de Paulino ultra illa que Ieronimus de ipso intellexit ex litteris suis quas per fratrem Ambrosium misit Ieronimo, ut habetur in principio huius epistole. Hiis dictis littera est clara qua dicit Habens hic amantissimum etc. Festina | queso te. Hic pocius incipi debet octauum capitulum huius epistole, quia hic incipit tercia pars principalis epistole, ut dictum fuit circa principium. Hic enim totalis epistola diuiditur in tres partes, scilicet in partem exordialem, narracionem et conclusionem. Expeditis ergo duabus primis partibus in isto capitulo finali subdit beatus Ieronimus conclusionem finalem, que consisit in exhortando et inducendo Paulinum, ut festinet exire de seculo, id est de seculari statu et conuersacione periculosa et imperfecta ad spiritualis uite statum renunciantem mundo, carni et sanguini. Et quia beatus Ieronimus in parte narratiua huius epistole multis modis et prolixe induxit et exhortatus est ad studium uere sapiencie, que theologia dicitur, et nunc epistolam concludendo hortatur finaliter ad contemptum et renunciacionem seculi. Ideo tali processu Ieronimus duo nobis innuit. Primum est quod nisi homo animum a carnalium et mundialium rerum amore abstrahat, hanc sapienciam plene et salubriter attingere non poterit. Secundo tali processu innuit quod hec est intencio uere sapiencie que ex studio sacre scripture oritur, uidelicet ut reuocentur mentes mortalium ab amore huius seculi et ut contempto mundo et transitoriis que in eo sunt, rebus diuinis obtemperent preceptis et ad aperta eis regna celestia suspirent. Primaria enim huius uere sapiencie uel sacre scripture intencio duo uult, quorum primum est exstirpatis uiciis plantare et radicare in animabus mortalium omnem iusticiam et ueram uirtutem et eam sedula leccione rigando usque ad perfectum perducere. Secundum est fugatis erroris tenebris declarare et publicare | omnem ueritatem ad humanam salutem utilem neccesariam uel oportunam. Et dixi notanter intencio primaria, et non dixi ultimata, quia uera sapiencia, scilicet theologica, omnia considerat ultimata intencione sub respecu et relacione ad gloriam creatoris iuxta illud apostoli: Omnia quecumque feceritis, ad gloriam Dei facite. Quod uero hec sapiencia, scilicet sacre scripture, ut dictum est, tendat et ualeat ad fugandam seculi uanitatem et carnis uoluptatem, apparet quia leccione diuine scripture beatus Anthonius fuit mox conuersus et inductus ad renunciandum seculo. Vnde beatus Augustinus 8o Confessionum: Audieram de Anthonio quod ex euangelica leccione, cui superuenerat ammonitus fuerat, tamquam sibi diceretur uade et uende omnia que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo, et ueni, sequere me, et tali oraculo ad te confestim conuersum esse. Et cuiusdam facti beatus Augustinus memor cum infletu conuersionis sue sibi diceretur: Tolle, lege! Tolle lege arripui inquid, codicem apostolicum et legi in silencio capitulum quo primo coniecti sunt oculi mei. Non in comessacionibus et ebrietatibus, non in cubilibus et pudiciis, non in contencione et emulacione, sed induimini dominum Ihesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis uestris. Nec ultra inquid uolui legere nec opus erat. Statim enim ad talem leccionem omnes tenebre diffugierunt et conuertisti me ad te, ita ut nec uxorem quererem nam aliquam aliam seculi huius speciem diligerem. Patet ergo quomodo leccio sacre scripture dudit efficaciter ad contempnandam mundi uanitatem et ad uitandam carnis uoluptatem, quia sanctus Anthonius ex | leccione euangelica mundum relinquens factus est egenus. Et Augustinus per leccionem apostolicam factus est castus, mundi contemptor et celestium amator. Et quid mirum, si hec theologia sapienciam efficiat, cum beatus Augustinus eciam de inuenta humanitus philosophia dicat 3o Confessionum, quod sic mutauit affectum suum ad Deum quod uiluit sibi omnis uana species. Et quod in mortalitate sapiencia concupiscit estu cordis incredibili quo spretis omnibus ad dileccionem Dei adsurgere incepit. Et ergo bene dicit primo De doctrina christiana quod omnium diuinarum scripturarum plenitudo et finis est dileccio Dei quo fruendum est. Et ideo adiungit ibidem quod quisquis scripturas diuinas in quamlibet earum partem intellexisse uidetur, sepe ita ut isto intellectu non edificet geminam caritatem, scilicet Dei et proximi, nondum intellexit eas. Et quare quia certe nondum ascendit debitis gradibus ad ueram sapienciam. Vnde ipse 2o De doctrina christiana dicit quod ascendere uolenti ad sublimitatem sapiencie, primus gradus est timor Dei, secundus pietas ad credendum diuine scripture et cogitare quod uerius est quod ibi scribitur quam cogitare ualemus; tercius gradus est sciencia diuinorum librorum que hominem non se iactantem sed lacrimantem facit; quartus gradus est abstraccio animi a rebus temporalibus et porrexio ad eterna; quintus est purgacio animi a cupiditatibus mundi. Sextus gradus est quo proficitur mens usque ad dileccionem inimici. Septimus gradus in quo est mens, sit eleuata, ut iam placere sic hominibus non curet. Istis septem gradibus ascenderunt ad ueram sapientiam priores sancti patres, et ergo eorum sapiencia et sollers studium | ac prudencia fuit quoniam omnia impediencia et retraencia a perfeccione spiritualis uite abicerent et omnem peccati occasionem caute fugerent et quoniam se in omni uirtutum decencia habituarent, Deum cognoscerent cognitum, iugiter laudarent et adorarent. Illorum ergo uere sapiencie, cum et prudentum summa ars erat omnia contempnere propter Deum et elargiri pauperibus et tali arte construere tabernacula in celestibus. Hac igitur sapiencia inflammati et instructi ex diuinis scripturis priores patres ut Ieronimus, Benedictus, Bernhardus et alii plurimi olim contempserunt omnia mundi delectabilia et desiderauerunt sola celestia.

Si queritur cur sacra scriptura non habet talem fructum et effectum hodie in hiis qui ei uacant, eam docent, eam cottidie masticant, respondetur quod una causa est, quia ad eius intelligenciam dictis gradibus non ascendunt. Secunda est quia carni et mundo quasi irretrahibiliter coherent ut renunciare eis non possint. Et hinc est quod modo libros sapienciales legimus et tamen stulte agimus, libros legales audimus et legem non impleuimus, psalmos canimus sed deuocione non ardemus, euangelia cottidia ruminamus sed nosmetipsos non abnegamus, audimus prophetas sed diuinis comminacionibus non terremur nec promissionibus allicimur, legimus libros historiales et exemplis emendamur, epistolas legimus et monita sanctitatis negligimus. Legimus Apocalipsim et nouissima nostra non formidamus. Hoc dimisso apparet ex predictis quod sciencia, de qua sermo est, illa uera sapiencia que docet que sursum sunt sapere, et non que super terram que promittit pro contemptu et renunciacione | huius mundi gloriam celestis regni.

Bene ergo et congrue beatus Ieronimus, postquam multipliciter hortatus fuit Paulinum ad studium huius sapiencie, finaliter et conclusiue induxit et hortabatur ipsum ad contemptum mundi et celerem renunciacionem seculi, dicens: Festina queso te. Festina queso, supple exire de hoc seculo nequam, in quo re multa circumdant pericula, pericula inquam decepcionis, inuolucionis, temptacionis, precipitacionis et periculose exsecacionis. Et ergo subdit Ieronimus dicens: Et herenti in salo navicule funem magis prescide quam solve. Scitis quod funis cito presciditur, in soluendo autem nondum eius mora contrahitur. Et ita per hoc innuit Ieronimus quod intendens renunciare seculo absque mora suum propositum exequi debet, ne dyabolus impedimenta interponat. In hoc loco homo mundo implicatus comparatur nauicule herenti in mari ad anchoram in profundum missam, sicut enim nauis talis periculose iactatur hinc inde uariis procellis et uentis, ita suo modo homo qui fixe adheret mundo qui per salum, id est mare, significatur, periculose hac et illac proicitur et distrahitur. Soluto autem retinaculo uel uinculo et rupto fune huius affixionis et alligacionis ad mundum nauicula aduentum prosperum libere pertransit mare tendens uelociter et expedite ad portum salutis.

Et ergo sequitur Nemo renunciaturus seculo, ubi beatus Ieronimus hortatur ad rumpendum funes colligacionis ad mundum et ad remouendum mundi retinacula. Est autem in genere duplex retinaculum quod retardare consueuit eos qui seculo renunciare concipiunt, scilicet amore pecunie et timor penurie. | Amor pecunie tribus funibus retrahit uolentem renunciare seculo, uidelicet retardante rerum uendicione, contenciosa debitorum repeticione, honorante rerum possessione. Ista tria retinacula que se tenent ex parte amoris pecunie, Ieronimus hic per ordinem excludit. Sunt tamen et alia retinacula que non sinunt hominem renunciare mundo, scilicet amor carnalis parentum, filiorum uel nepotum ac consueta dulcedo uoluptatis, prosperitas temporalis, gloria mundi, altitudo status et dignitatis, in quibus homo constitutus est et assuefactus. Quantum ergo ad exclusionem primi retinaculi, quod est retardans uendendi sollicitudo, dicit Ieronimus sic: Nemo renunciaturus seculo. Dupliciter contingit renunciari seculo. Primo, scilicet quantum ad affeccionis abstraccionem, secundo quantum ad possessionis abdicacionem. De prima dictum est illud Psalmi: Si diuicie affluant, nolite cor apponere. Et istud: Beati pauperes spiritu. Sunt enim quidem spirituales qui si diuicias habeant, si honoribus et ornatibus fulgeant, si eis delectabilia affluant, tamen hec omnia nichilipendunt nec cor apponunt gloriando aut uane et indebite in talibus complacendo, sed omnia ad Dei gloriam referunt et disponunt. De renunciacione uero secundo modo dicta tractat hic Ieronimus et uult dicere: Nemo renunciaturus seculo potens bene vendere. Bene inquam, id est honeste uel sine nota cupiditatis, non potest uendere ea que contempsit, ut uenderet, quasi dicat nemo renuncians seculo potens bene uendere illa que a Deo contempsit, et uilia reputauit quod ea uendere uellet, et ergo pro hiis tractu temporis | uendentis in seculo remanere non debet. Si enim remaneret donec sua opportune et lucrose uenderet, signum cupiditatis esset. Ne autem Paulinus allegaret necessariam sibi esse sollicitudinem circa rerum suarum uendicionem ad suam necessitatem subdit illam allegacionem excludendo quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro conputo. Quasi dicat: quidquid siue multum siue parum pro sumptibus faciendis in uia de tuis habere poteris, conputa pro magno lucro. Racio quia sic uitabis periculum, si iter feceris, indilatum.

Tunc sequitur: Antiquum dictum est: avaro tam deest, quod habet, quam quod non habet. Vbi beatus Ieronimus excludit aliud retinaculum quo multi retinentur in seculo, uidelicet timorem defectus et penurie. Qui quidem timor proprie competit auaro, cui secundum antiquos philosophos deest tam quod habet quam quod non bene habet, et hoc multiplici racione. Prima est quia auarus infinita cupit, cum appetitus diuiciarum crescat in infinitum, primo polliticarum, et ergo quantumcumque habeat, est sibi quasi nichilum respectu eorum que cupit. Et ita deest sibi omne quod habet, quoniam nichil sibi satis est quod possidet et omnen habitum iuxta suam opinionem quasi nichil pensat. Vel alia racione hoc dictum est, quia auarus caret usu et utilitate eorum que habet. Vbi enim non reperitur propria operacio uel proprius usus aut cuius rei, ibi iudicatur ipsa non esse. Et ergo cum apud auaros diuiciarum proprius usus non appareat, est ac si a talibus diuicie non habeantur. Ex quo apparet quod auarus facit triplicem | iniuriam. Primo ipsis rebus utilibus quas incarcerit et cogit remouere apud se ociosas. Secundo facit iniuriam pauperibus, qui propter accomodacionem rerum superfluat, apud auaros defectum paciuntur. Tercio facit iniuriam Deo, qui concessit sibi copiam rerum utilium, non ut conseruat eas ociosas, sed ut exerceas ipsas ad fines debitos eorum, et ergo offendit eum qui res ad talem usum et finem concessit et ordinauit; sicut uerbi gracia, si dominus aliquis prouideret seruo suo de aliquibus instrumentis ad faciendum hoc uel illud opus, si non uteretur ipsis secundum disposicionem domini sui, offenderet eum. Sic est in proposito de Deo et de diuiciis homini ab ipso concessis. Tercio modo adhuc auaro deest quod habet, id est quod superflue habet aut male acquisiuit, ueraciter non est suum. Et hoc modo multis auaris et uocatis diuitibus deest quod habent. Et dico uocatus diuitibus, quia multi opinione hominum sunt habiti ditissimi qui sunt ueritatem sunt pauperimi, quia nichil est eorum que habent, sicut est de iudeis et de quibusdam christianis usurariis, tyrannis et aliis qui male acquisiuerunt ea que possident.

Patet ergo quomodo uere et eleganter dictum est quod avaro deest tam quod habet quam quod non habet. Primo, ut dictum est, quia nichil ei sufficit iuxta suam falsam opinionem qua deceptus semper uellet plus habere, iuxta illud Ecclesiastes quinto: Auarus non repletur pecunia, et Prouerbiorum 11o: Alii diuidunt propria et diciores fiunt. Alii rapiunt aliena et semper in egestate sunt. Tales ergo sunt quos in seculo retinet augens | timor penurie. Sed non esset eis timendum, quia, ut subdit Ieronimus, credenti, supple diuinis consiliis de derelinquendis terrenis et confidenti de diuina benignitate totus mundus diviciarum est, supple amministratiuus. Vnde Luce 22o: Dixit Christus discipulis suis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? Ac illi dixerunt nichil. Non est ergo obmittenda renunciacio seculi ex timore penurie expensarum, quia prouidente Domino ubique habebunt necessaria qui relinquunt omnia propter Christum. Infideles autem, ut subditur, id est qui non confidunt debite de diuina largitate sed formidat subire consilium Christi quo dixit: Vade et vende omnia que possides etc., talis eciam obolo indiget, id est eciam pro numeris habendis angustiatur. Econtrario autem de confidentibus dicitur secunda ad Corinthios 6o: Sicud egentes multos autem locupletantes. Et ibidem subditur quod subiungitur hic: sic vivamus quasi nichil habentes et omnia possidentes. Patet ergo quare uolenti renunciare seculo non est timenda penuria necessariorum ad uitam.

Quod adhuc aliter ostendit Ieronimus quia quamuis opinio et falsa estimacio cupidorum insanabilis sit, natura tamen paucis et modicis contenta est et modica sufficiunt hiis qui temporate et modeste uiuere uolunt. Propter quod subdit Ieronimus victus atque vestitus divicie Christianorum sunt, id est Christum specialiter sequencium et seculo propter ipsum renunciancium; non dicit cibus et uestimentum, que sonare uidentur habundanciam, sed uictus et uestitus que sonant magis parcimoniam, cum | ita ad Thy. 6o dicitur: habentes alimenta et quibus tegamur, hiis contenti simus. Et Matt. 6o: Nolite solliciti esse dicentes: Quid mandicemus aut quo operiemur? Et sequitur: Primum querite regnum Dei et iusticiam eius, et hec omnia adicientur uobis.

Et quia tactum est de morbo auaricie qui tam multos inuicit et ne seculo renuncient retrahit, queritur unde origenaliter morbus iste generetur et quibus remediis intrinsicis forte curari possit. Et respondetur breuiter quod primarie oritur ex indigencia qua homo secundum condicionem sue nature indiget rebus temporalibus. Alias enim non magis curaret homo acquirere diuicias quam angelus. Hanc autem indigenciam consequitur falsa opinio seu estimacio de indigencia; qua estimacione concipitur auaricia quam nutrit, exauget et radicat amor uoluptatis et mundane dignitatis. Has causas iuuant et exaggerant inconsideracio sui ad ueram felicitatem, inconsideracio finis et ordinis rerum, inconsideracio diuine prouidencie, consideracio instabilitatis fortune, longe uite promissio et falsa rerum estimacio, qua false estimat auarus diuicias per se diligibiles, considerans quod ab omnibus queruntur, et estimat habendo diuicias quodammodo omnia haberi et possideri et ita Deo assimilari, qui omnia possidet. Et ergo auarus diuicias quasi deificat et Deum sibi constituit. Propter quod auaricia dicta est ydolorum seruitus, quia auarus omnia facit motus amore diuiciarum et ita colit pecunias tamquam ydola. Et hoc breuiter de ortu huius morbi. Quem quidem, si bonus medicus spiritualis curare uelit, oportet eum eradicare dictas causas et ex contrariis consideracionibus procedere ad | sanandum morbum hunc.

Ex quibus consideracionibus quantum sufficit, hic sunt tres consideraciones uel contemplaciones que ad curam huius morbi ualent. Prima est ex parte diuiciarum attendendo quomodo plurimi modis multis propter diuicias perierunt et periunt quoniam illum iugulant, illum captiuant, illum martirizant, hunc submergunt in aquis, illum occidunt in siluis, hunc suspendunt, illum comburunt, et sic mille modis miserum hominem perdunt. Rursum attendendo quomodo excecant, uiciant, fascinant, distrahunt et inuoluunt suos possessores, quos habite timore et sollicitudine inquietant, perdite dolore conturbant, acquirende labore fatigant, et sic uere humane felicitate multipliciter obuiant et eam periclitant. Secunda contemplacio est ex parte Dei considerando quomodo ei cura est de omnibus et gratis omnibus prouidet, attendendo eciam quod diuicie conceduntur a Deo homini tamquam earum dispensatori et distributori et quod ergo iuxta multitudinem bonorum sibi concessorum habet homo finaliter reddere racionem domino suo de usu et dispensacione tot et tam multiplicium talentorum, quod horrendum est. Tercia medicinalis contemplacio est ex parte hominis, considerando quomodo natura humana est paucis et communibus contenta et quomodo breuis est uita, quam non sequitur acquisita substancia et quod incertus est exitus ab hac uita hominibus, qui tamen congregant et nesciunt cui; nesciunt si ad eorum dampnacionem etc. Hec et consimiles consideraciones uel contemplaciones sunt qui quasi ab intrinsecus mederi habet morbo auaricie, quoniam iam multi egrotant et | tanto periculosius quanto se egrotare ignorant aut credere uolunt. Tales enim quasi incurabiles sunt, cum excecati sint nec morbum proprium senciunt nec quod tali morbo egrotent, medicis spiritualibus credere uolunt.

Tunc sequitur: Si habes rem. In ista parte beatus Ieronimus consequenter consulit uolenti renunciare seculo ut denudet se a rerum possessionibus et abdicet earum proprietatem. Et hoc ne talium solicitudine et occupacione impediatur in consecucione spiritualium que homo precipue querere habet. Dicit ergo: Si habes in potestate rem tuam, vende, id est aliena a te quantum ad abdicacionem proprietatis. Si non habes, id est si apud alios est quibus tu concessisti uel qui tibi tenentur, proice, id est quasi uilem contempne et derelinque aurum quasi stercus, arbitrando cum apostolo et abiciendo abs te appetitum talium rerum, quod plus est et maius quas res ipsas abicere. Sed dicit aliquis: littera ista uidetur repugnare priori, in qua dicitur: nemo renunciaturus seculo potest bene vendere que contempsit, vt venderet. Hic uero dicitur uolenti renunciare seculo, quod res suas uendet. Respondetur quod in littera precedenti prohibetur uendicio retardans et impediens execucionem propositi eius qui seculo renunciare concepit. Hic uero conceditur uendicio rerum indilata et expedita, de qua dicitur Matt. 19o: Si uis perfectus esse, uade et uende omnia que habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in celo. Et ueni et sequere me. Et consequenter Ieronimus quantum ad ea que homo non habet principaliter in pietate, excludit contenciosam repeticionem ablatorum uel debitorum dicens: Tollendi tunicam | et pallium relinquendum est, scilicet pocius quam cum contencione repetatur. Istud habetur Matt. 5o, ubi dicitur: Et qui uult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, quod est intelligendum non omnino ad superficiem littere sed de perfecione habende tollerancie et paciencie. Ex quibus et dictis in alia leccione apparet esse de intencione beati Ieronimi quod perfecte uiuere uolens renunciare habet seculo quantum ad abdicacionem possessionis et proprietatis rerum.

Circa quod tamen est aduertendum quod dupliciter contingit renunciari mundo, ut supra dictum est. Secunda renunciacio inutilis est sine prima. Non enim proficit sed efficit ad perfecionem uite uendere uel dimittere res habitas et postea ardere desideriis habendi uel uacare omni sollicitudine acquirendi uoluptuosum rerum usum. Prima autem sine secunda laudabilis est et magni meriti propter difficultatem que est in renunciando appetitui. Perfectissima autem renunciacio est que componitur ex utraque, in qua consistit uere et fructuose status religiose perfecionis. Considerauerunt enim sancti patres priores, cui et eciam philosophi quod principale et principium ad quod homo tendere debet, est perfeccio eius secundum sciencias et uirtutes et experigencia docente aduerterunt quod ab execucione illius perfeccionis impeditur homo tribus concupiscenciis, utpote diuiciarum uoluptatum, honorum uel dignitatum. Et ergo illas tamquam manifesta impedimenta et omnem aliam retraccionis occasionem omni sollicitudine studuerunt in se extinguere et a se totaliter excludere, ut possent perfeccionibus insistere et plene | contemplacioni se dare ac per hoc in uiuendo rerum eternis, ut sunt dii et intellegencie, pro capacitate humane mortalitatis conformare. Et philosophi qui olim uicerunt dictas tres concupiscencias, uel magis proprie qui uicerunt se ipsos in dictis tribus concupiscenciis, laudabantur et predicabantur forciores fuisse Allexandro magno et Cesare, qui quamuis totum mundum uicerint, tamen in predictis cupiditatibus seipsos uincere non potuerunt. Et sic apparet quoniam magne glorie et perfecionis est in homine triumphare de seipso in concupiscencia diuiciarum, uoluptatum et honorum; de quo quidem triumpho non solum Christiani laudantur, quinimmo et philosophi. Erat enim eciam sub statu nature renunciacio seculi et quasi quedam religio philosophorum uelut sompnum perfecte renunciacionis et religionis Christianorum et ei similis quodammodo in modo abstracte et contemplatiue uiuendi et abiciendi exteriora bona et se extendendi ad interiora. Sed erat dissimilis in intencione et fine, quia philosophi decreuerunt renunciare mundo, ut dictum est, finaliter propter se ipsos seu eorum propriam perfeccionem, et forte nonnunquam ad ostensionem excellencie, constancie uel fortitudinis sue, quod poterat tamen fieri bene et male. Bene quidem ut incitarent alios ad statum moralis perfeccionis, male autem ad gloriam propriam. Si ergo philosophi, ut de pluribus legimus, ex toto renunciauerunt mundo cum pompis et concupiscenciis eis propter exilem sui perfeccionem moralem in uirtutibus et scienciis acquirendam, quid dicetur de nobis Christianis, qui hoc non facimus propter consequendum et adipiscendum | inestimabilis perfeccionis statum uite inmortalis in celestibus? Quid dicere nobis nisi illud Ysaye: Erubesce, Sydon, ait mare, id est, erubesce Christiane, dicit gentilis philosophus; parum esset si non uerificaretur de nobis aliquid simile dicto Saluatoris Matt. 12o dicentis: Viri Niniuite surgent in iudicio cum generacione ista et condempnabunt eam etc. Et ita quid mirum, si philosophi gentiles mundi comtemptores surgent in iudicio et condempnabunt Christianos mundi amatores.

Hic potest queri, utrum omnis Christianus teneatur seculo renunciare seu exire de mundo. Videtur quod sic per illud ad Romanos duodecimo: Nolite conformari huic seculo, et per illud ad Galatas primo: Dedit semetipsum pro nobis, ut eriperet nos de presenti seculo nequam. Item per illud Iacobi 4o: Quicumque uoluerit amicus esse huius seculi, inimicus Dei constituitur. Et in canonica Iohannis dicitur: Nolite diligere mundum, et iterum mundus totus in maligno positus est. Item Christus dixit: Nisi quis renunciauerit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. Et Matt. 19o: Facilius est camelum transire per foramen acus quam diuitem intrare regnum celorum.  Et sic uidetur quod quilibet tenetur ad renunciacionem seculi et ad fugam mundi. Et ergo in figura dictum est Ysaie 51o: Fugite de medio Babilonis, ut saluet unusquisque animam suam, quia formido et fouea et plaga super te qui habitator es terre; Ieremie 28. Oppositum tamen patet, quia si obligarentur omnes ad renunciacionem et mundi contemptum, qualis dictus est, tunc non | renunciantes peccarent. Item Christus non dixit: Si uis saluari, uade et uende omnia que possides, sed dixit: Si uis perfectus esse, innuens hoc pertinere ad perfeccionem uite quam consulit et non precipit. Igitur.

Aduertendum hic quod isti termini ‘renunciator’ uel ‘contemptor mundi’ et ‘religiosus’ non conuertuntur sed renunciator se habet ut genus et religiosus ut species. Omnis enim religiosus renunciat mundo et ultra hoc quibusdam uotis et obseruanciis se astringit. Secundo notandum quod mundus sumitur multipliciter. Primo modo uocatur locus huius terrene habitacionis, inquantum est in continuo strepitu et tumulta atque plenus occasionibus temptacionibus et precipitacionibus ad peccata. Et ergo mundus dicitur a mouendo. Secundo modo mundus dicitur totalis comunitas hominum modo comuni et humano policite uiuencium et conuersancium. Tercio modo  mundus dicitur tota multitudo ciuium Babilonis qui non pertinent ad ciuitatem Dei, id est ad celestem Iherusalem. Quarto modo uocatur mundus turba amatorum huius mundi qui bonum commutabile preponunt bono incommutabili et constituunt sibi hunc locum creaturarum paradisum et non exilium, et quasi patriam uoluptatis et non uiam peregrinacionis. Tercio notandum quod renunciari mundo uel seculo est tripliciter. Primo modo est abdicare comunem statum et habitudinem hominum pollicite et ciuiliter conuersancium, quod est dupliciter secundum quod talis mutat animum et habitum, uel secundum quod mutat solum animum retentis habitibus consuetis. Adhuc eorum renunciatorum, qui animum et habitum mutant, quidam mutant et locum adeuntes deserta et solitudines ut heremite. Alii monasteria adeunt relicta uita et conuer|sacione comune hominum. Tercio modo renunciare mundo est non conformare mundo. Quarto modo dicta nec obedire blandimentis, oblectamentis, temptacionibus et persuasionibus eius ad malum, quibus mundus primo modo dictus est plenus. Hoc ergo tercio modo quilibet tenetur renunciare mundo, id est mundane uite uel conuersacioni, cuius precipua cura et sollicitudo est pro diuiciis, honoribus, deliciis et pompis acquirendis uel conseruandis in hoc seculo, et de tali mundo, precipue quarto modo dicto, loquuntur auctoritates superius adducte ante oppositum. Et non sic tenetur hoc primo uel secundo modis renunciacionis renunciare mundo duobus primis modis dicto, sed consulitur sibi ut mundum sic sumptum fugiat et non precipit.

Sed diceret fortassis aliquis, cum homo sit proprius incola mundi huius iuxta illud celum celi domino terram autem dedit filiis hominum. Et cum naturaliter locus uel regio propria sit saluatiua locati, cur et unde hec regio seu locus huius terrene habitacionis, que mundus primo modo dicebatur, est sic periculosa suo proprio inhabitatori? Et quare tot modis ei aduersatur, scilicet blandimentis, incommodis et temptamentis, quibus multipliciter a sua inperfeccione impedit, peruertit et retrahit hominem proprium incolam et quasi perdere incitur? Respondetur quod regio mundi, cuius incola precipuus est homo, propter ipsum facta ab inicio fuit aptissime et conuenientissime disposita ad hominis consolacionem et salutem. Sed quando homo, cui seruiebat et obediebat ad nutum, mundus cum uniuersis creaturis factus est | inobediens Deo, tunc eciam mundus factus est inobediens homini et ei aduersans et sic regio consolacionis facta est homini exilium tribulacionis. Dimitto allegaciones pro hoc causa breuitatis. Non tamen est credendum quod mundus et creature alique irracionales intendant peruersionem hominis et auersionem eius a Deo suo. Non enim species et pulchritudo, suauitas et delectabilitas mundi et eorum que in mundo sunt, in hoc est culpanda. Sed peruersus intemperatus et immoderatus hominum appetitus, qui iusto Dei iudicio consecutus est peccatum primorum parentum. Secunda causa est inconsideracio uel falsa estimacio uel opinio de rebus quam incurrerunt homines ex eodem peccato. Vnde Augustinus primo De doctrina christiana dicit quod ille sancte et iuste uiuit qui rerum integer estimator est. Ex enim causis duabus prouenit quod homo abutitur specie et pulchritudine, suauitate et delectabilitate creaturarum optime et decentissime a creatore ad suam gloriam dispositarum et ordinatarum. Et ergo mundus sic primo modo acceptus bonus est et omnis species et pulchritudo eius bona est et ad neminem fallendum facta est creaturarum pulchritudo aut suauitas. Sed homo falsa rerum estimacione fallit et precipitat seipsum in peccatis. Et hoc de illo dubio.

Tunc sequitur littera: Nisi scilicet tu semper recrastinans, ubi inuehitur Ieronimus contra tarditatem et dilacionem in renunciando seculo, et quia Paulinus presbiter poterat dupliciter retardari circa uendicionem rerum, scilicet propter suam utilitatem aut propter aliorum necessitatem, primum exclusit superius quando dixit: Quidquid | de tuo etc.; secundum excludit hic dicens: Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus vnde alat pauperes, quasi dicat: credis tu quod Christus non habeat propter tua bona unde nutriat pauperes suos, qui sunt eius prouisioni specialiter relicti, sicut in Psalmo: Tibi derelictus est pauper. Credis inquam quod non habeat prouidere talibus, nisi scilicet semper recrastinans, id est de crastino in crastinum propositum tuum et diem de die trahens, id est de die in diem protrahens pro eorum sustentacione vendideris caute, id est discrete et sollicite, ne decipiaris in principio. Et pedetemptim, id est successiue et paulatim, ne defrauderis temporis interuallo possessiunculas tuas, quasi dicat: stultum esset tibi hoc credere. Ex quibus et supradictis in alia leccione apparet de intencione beati Ieronimi esse quod proponens renunciare seculo debet festinanter exequi suum propositum et non deferre nec propter rerum suarum uendicionem in usum suum uel pauperum nec propter debitorum in foro contencioso repeticionem.

Circa que mouentur duo dubia. Primum est, utrum licitum sit Christiano, maxime religioso, sua repetere in iudicio. Secundum est, utrum renunciacio seculi esse debeat festina sine mora consilii. Arguitur quod non per illud prime Iohannis 4o: Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus, si ex Deo sint. Modo quod renunciare mundo non semper sit a Deo specialiter mouente, apparet quia frequenter ingressi religionem exeunt eciam quandocumque post professionem. Et cum consilium quod a Deo est non | dissoluitur, ut patet Actuum 5o; igitur. Item Prouerbiorum 25o dicitur: Causam tuam tracta cum amico tuo. Maxime autem est causa hominis que pertinet ad totalem mutacionem status sui, et per consequens ibi opus est maturorum consilio. Item iuxta similitudinem Saluatoris decurre edidificanda Luce 14o, renunciaturus seculo uel intraturus datam religionem debet prius mensurare uires suas respectu eorum que ei incumbunt in statu illius religionis; igitur opus est illi morosa deliberacione et discreto consilio. Ad oppositum tamen arguitur per illud Mathei 4o quod ad uocacionem Domini Petrus et Andreas continuo relictis retibus secuti sunt eum, ubi Crisostomus dicit super Matheum: talem obedienciam Christus querit a nobis, ut neque instanti tempore remoremur. Breuiter responsio sancti Thome in ista materia stat in quatuor proposicionibus que ex dictis suis elici possunt. Prima est quod de ingressu religionis secundum se non requiritur consilium diuturnum. Patet quia de ingressu religionis uel de renunciacionis seculi certum est quod est magnum bonum et a Christo consultum, iuxta illud: Si uis perfectus esse, uade et uende omnia que possides etc. Vnde et Augustinus in libro De uerbis Domini dicit: uocat te oriens, id est Christus, et tu attendis occidentem, id est hominem mortalem et errare potentem ipsum consulendo. Secunda proposicio est quod in ingressu religionis non est opus consilio quantum ad uires intrare proponentis. Patet quia illi qui religionem ingrediuntur, non confidunt in uirtute sua | se posse perseuerare et tollerare statum talem, sed auxilio uirtutis diuine innituntur secundum illud Ysaie: Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assumant pennas sicut aquile etc. Tercia proposicio est quod circa impedimentum ingressionis racione infirmitatis uel debitorum uel huiusmodi requiritur bene mora consilii. Patet ista proposicio quia de talibus sibi prouidere et se istis examinare pertinet ad humanam discrecionem et prudenciam. Verumtamen ab illis consilium petendum est de quibus speratur quod prosint et non impediant seu retrahant a sancto proposito. Vnde dicitur Ecclesiastici 25o: Cum uiro religiose tracta de sanctitate et cum iusto de iusticia etc. Sicut enim caro concupiscit aduersus spiritum, ad Galatas 5o, ita eciam frequenter amici carnales aduersantur profectui spirituali proponencium renunciare seculo secundum illud Michee 7o: inimici hominis domestici eius. Quarta proposicio est quod circa modum intrando, uel que religio sit expedicior alicui, cadit bene deliberacio et requisicio consilii. Et hoc ab illis qui non impediunt, ut supra, quia circa hoc potest esse dubium racionabiliter ingredi uolenti. Tunc ad racionem primam cum dicitur probate spiritus etc. Hoc habet locum in hiis que dubia sunt uel quibus dubium est. Si aliquis spiritu Dei agatur, et ergo ingredientes religionem probantur a recipientibus eos per annuum. Sed illi dicit sanctus Thomas: qui ingreditur non potest esse dubium, an propositum suum sit a spiritu Dei exortum, cuius est hominem ducere in terram rectam, nec propter hoc ostenditur non esse a Deo quod aliquando aliqui retrocedunt, | quia ille quem gracia Dei adduxit potest postea suis peccatis graciam Dei perdere et ita discedere. Ad secundam racionem responsum est satis per ultimas duas proposiciones. Tunc ad terciam de hoc quod iuxta dictum Saluatoris uolens turrim edificare, debet prius sumptus mensurare, ne dum consumare non potest, derideatur, dicitur quod homo uolens se erigere in statum perfeccionis et se quasi turrim munire et stabilire contra inimicos salutis, habet sumptus computare, quod secundum Augustinum nichil aliud est quam ut renunciet omnibus que sunt eius, et ut consideret quod ad talem turrim edificandam oportet eum omnia sua renunciando impendere iuxta illud: Nisi quis renunciauerit omnibus que possidet, et discrete attendere an hoc sufficiat, et quod hec et alia requisita suis uiribus non potest complere, et per consequens adiutricem diuinam graciam deuote inuocare, ut in se perficiat quod inchoauit. Et esto quod quandoque malignus spiritus considerata fragilitate alicuius uel habitu aut pronitate peccandi suggerat illi statum suis uiribus inproporcionatum seu statum arte penitencie aut religionis, ut postea apostatet et perdatur, tamen si ille assumpto tali statu computet dicto modo sumptus et mensuret uires suas recurrendo ad diuinum auxilium, ut decet, pius Deus dabit sibi in confusionem dyaboli graciam perseuerandi. Et ita accidit, ut dyabolus sepe decipiatur, dum suggerit statum dignitatis uel religionis quibusdam qui, cum in illis statibus se uiderint et uires suas non sufficere perpenderint et senserint, deuote ad Deum recurrunt. Et sic impetrata gracia feciliter in confusionem dyaboli | suos status exercent. Et ergo non trepidet quisquam, cui inmittitur propositum renunciandi seculo uel religionem intrandi, nec magna discucione opus est a quo spiritu moueatur. Si enim homo desideria et affecciones suas bene examinauerit, faciliter sciet uel coniecturabit unde motus, et undecumque motus solum pie confidat, homo se spiritu Dei agi et faciat, ut dictum est, et saluabit animam suam. Et hoc de illo dubio. De alio in leccione sequenti.

Totum Deo dedit qui seipsum obtulit. Quia in parte precedenti beatus Ieronimus ostendit Paulino quod homo non debet deferre renunciacionem seculi seu contemptum mundi, per quem homo offert seipsum Deo. Non enim talis oblacio, ut innuit Ieronimus, deferenda est propter rerum possessarum uendicionem, eciam ut illas Deo quis uel pauperibus distribuendo uel ad cultum diuine honorificencie ordinando seu mancipando, quia in talibus Deus non querit nostra sed nos ipsos. Causa enim quare Deus olim iussit hominem sibi offerre de rebus suis fuit, ut homo sic paulatim induceretur ad offerendum tandem seipsum totaliter Deo suo. Multi sunt qui sua dant et pauperibus et pro edificandis ecclesis et celebrandis sacrificis et augendis diuinis officiis. Sed quia pro huiusmodi sua dant et magna impendunt, tamquam uelint plancare Deum in multitudine munerum suorum, eis modicum prodest, cum sua dant Deo et non se, cum exteriora Deo tribuant et corda sua cum mundo et non cum Deo occupant. Et ergo Ieronimus subiungit in textu, dicens: Totum Deo dedit qui se ipsum obtulit, quasi dicat: qui seipsum offert Deo re|nunciando seculo implet finalem intencionem Dei de offerendis sibi rebus quibuscumque, quia querit nos et non nostra nisi propter nos.

Sed dicit forte aliquis, cum dare aliquid alteri scit facere aliquid esse alterius, quod prius non fuit eius, quomodo homo potest dare seipsum uel rem suam Deo? Respondetur quod hominem dare aliquid Deo non est facere aliquid esse suum quod prius non fuit suum, quia omnia Dei sunt et nichil potest fieri non suum et esse. Sed alia consideracione hoc fit, unde duo requiruntur quod homo seipsum det Deo primo quantum ad intellectum, ut recognoscat et fateatur se omnino esse Dei atque se nichil boni, nisi ab ipso habere nec aliquid boni quod in se est, sibi attribuat secundum totum Deo. Secundo quantum ad affectum requiritur, ut homo plene, integre et totaliter Deo obediat et ei uacet, omnia eius intuito ex eius amore ad ipsius gloriam faciendo. Et dum homo ad talem statum se reduxit, tunc seipsum Deo obtulit, et dum ita se Deo obtulit, totum et omnia sua Deo dedit, et hoc est quod dicit Ieronimus: Totum Deo dedit qui seipsum obtulit illo modo. Sed adhuc alio modo est hominem se offerre Deo, scilicet hostiam sanctam et acceptabilem, quod nichil aliud est quam mortificando carnem suam penitenciis et abstinenciis, oracionibus, meditacionibus, exterioribus et interioribus laboribus et uigiliis, et huiusmodi exerciciis animalem sensualitatem reducere ad obediendum spiritui, et spiritum ab obediendum in omnibus Deo suo. Mortificare autem carnem nichil aliud est quam dictis exerciciis carnales concupiscencias et lasciuias que miliant aduersus animam reprimere et talibus | exerciciis omnem bestialem motum et appetitum in se quasi occidendo extinguere. In cuius figuram bestie que olim in lege Moysi offerebantur Deo, prius mortificabantur et a maculis lauabantur et deinde in ignem et fumum in altum uersus celum ascendentem resoluebantur, in signum quod homo uolens seipsum offerre Deo hostiam acceptabilem ascendentem, debet seipsum dicto modo mortificare et a maculis peccatorum lauare et demum per contemplacionem et deuocionem in Deum se leuare, et qui eciam hoc modo seipsum Deo obtulit, totum Deo dedit, ut dicit et intendit beatus Ieronimus. Quod autem Deus, ut dictum est, magis acceptet offerentis animum et effectum quam donum oblatum, ymmo quod datum acceptet propter effectum et non econtra iuxta illud: respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, et ergo consequenter hoc ostendit hic beatus Ieronimus per ipsos apostolos, per uiduam, per Cresum ditissimum, et dicit: apostoli nauiculum et recia reliquerunt. Hoc dicitur de Iacobe et Iohanne, Mathei 3o et Luce 5o.

Sequitur Vidua duo era mittit in gazophilacium et prefertur Cresi divitiis. Gazophilacium generaliter, ut scitis, est locus in quo thesaurus uel reseruatur pecunia, specialiter uero propter hic accipitur, dicitur trunctus uel archa de super foramen habens posita ad dextera ingrediencium templum, ut uolentes offere aliquid ad fabricam, ibi pecunias mitterent. Cresus fuit quidam liddorum dictissimus, per quem designat Ieronimus diuites qui mittebant munera in gazophilacium. Quibus tamen quedam uidua paupercula que duos obulos misit, a Christo fuit prelata, unde Luce 21o sic | scribitur: Respiciens autem uidit eos qui mittebant munera sua in gazophilacium diuites. Vidit et quendam uiduam pauperculam mittentem era minuta duo. Et dixit: uere dico uobis, quia uidua hec pauper plus quam omnes misit. Nam omnes hii ex superhabundancia sua miserunt; hec autem ex eo quod deest ei, omnem uictum suum quem habuit, misit. Non ergo glorientur diuites nostri nec estiment se magnalia fecisse aut a Deo magna impetrasse, cum de hiis que eis superfluunt, sua dant Deo et non seipsos, sed in sua auaricia perseuerando se non Deo sed dyabolo offerunt, sicut Cresus et sibi similes.

Sequitur facile contempnit omnia qui se semper cogitat moriturum. Ista est finalis clausula huius prologi seu epistole beati Ieronimi ad Paulinum, quem quidem finiliater in hac epistola, ut audiuistis, hortatus est ad renunciacionem seculi et contemptum mundi. Et quia difficile est ualde homnibus qui diu mundo adheserunt et toto tempore suo sunt consecuti et habituati circa mundana et carnalia renunciare seculo aut relinquere mundum, ideo beatus Ieronimus tangit finaliter hic unam de quatuor consideracionibus seu meditacionibus, que potissime mouere debet hominem ad contemptum mundi et renunciacionem seculi, et est frequens meditacio morits et eorum que mortem sequuntur, scilicet iudicii ad gloriam uel ad dampnacionem eternam, in quo iudicio nichil prodest diuitem fuisse et ipsum delicias mundi et omnem gloriam eius habuisse. Et ergo dicit scriptura: memorare nouissima tua et in eternum non peccabis. Quare bene dicit Ieronimus facile | contempnit omnia qui se semper cogitat moriturum. Et illa est prima consideracio.

Secunda consideracio que mouere debet ad contemptum mundi est attendere quoniam omnia mundi sunt multipliciter uana, fallacia et transitoria que non conferunt finaliter suis amatoribus illa que eis secundum eorum estimacionem pollicentur. Iterum considerare quoniam status hominum secularium et mundanorum sunt pleni fatigis, fallaciis, uiciis, erroribus, anxietatibus, adulacionibus, distraccionibus et infinitis miseriis, que et similia reuera bene et ex corde considerantem non solum ad renunciandum seculo inclinare deberent sed pocius ipsum a seculo isto fugant. Consequenter huic consideracioni additur tercia consideracio, que inter ceteras maxime mouere debet ad renunciandum mundo cum pompis et concupiscenciis eius et est que consideratur que et qualia mundi amatores, deliciosi, diuites et gloriosi finaliter consecuti fuerunt et quales fines habuerunt et quomodo postquam duxerunt in bonis dies suos in puncto ad inferna descenderunt. Econtrario autem consideretur quid adepti sint mundi contemptores et quam gloriosa est eorum memoria inter uiuos. Ecce illi, dum uixerunt, uilem et abiectum habitum portauerunt, ideo iam in recompensam eorum ossa, reliquie, ymmo ymagines auro et gemmis preciosissimis uestiuntur. Et eorum qui uiuentes in hoc mundo contempti et despecti fuerunt, pulueres iam reges adorant, et in organis et canticis festiue laudantur qui fistulas uane leticie in hoc mundo contempserunt, et eorum | reliquie et imagines iam in altis tronis et cymboriis aureis collocantur. Qui olim in puluere sederunt omnem ornatum mundi aspernantes.

Tunc sequitur quarta consideracio que eciam non parum ad mundi contemptum mouere nos debet, et est medicacio uel contemplacio eternitatis celestium bonorum que homo contempnando mundum et spiritualiter uiuendo mereri potest. Faciliter contempnit omnia huius mundi qui celestia et eterna se confidit adepturum et cum celi ciuibus societatem in uita felicissima habiturum. O quantum ista consideracio Christianos mouere deberet ad derelinquendum mundum et anhelandum in celeste habitaculum! Ex quo falsa estimacio cuiusdam felicis status futuri post hanc uitam quosdam gentiles philosophos ad exeundum de hoc mundo ualde incitabat, de quibus fuit ille Tulius qui in fine libri sui De senectute ita dicit: ‘Efferor equidem studio patres nostros quos colui et dilexi, uidendi non solum quos ipse cognoui, sed illos eciam de quibus audiui et legi, ad quos quidem me proficissentem nemo sane retrahere poterit. Quin immo, si quis Deus mihi largiatur, ut ex hac etate repuerescant et in cunis uagiant, ualde recusent, nec uero uelim quasi decurso spacio ad carceres a calce reuocari.’ Et subdit: ‘Quid hec habet uita commodi? Quid non pocius laboris?’ Et paucis interpositis dicit: ‘Neque me uixisse penitet, quoniam ita uixi ut non frustra me natum existiment et ex uita sic discedo tamquam ex hospicio, non tamquam e domo, commorandi enim natura deuorsorium nobis, non habitandi hic dedit.’ | pallacium. Et exclamando subdit: ‘O preclarum diem, cum in illud animorum consorcium cetumque proficiscar’ animorum, id est deorum uel animarum illustrium uirorum ante ipsum mortuorum, ‘Cumque ex hac turba et coluuione discedam. Proficiscar non ad eos solum uiros, de quibus ante dixi, uerum eciam ad Cathonem meum quo nemo uir melior natus est.’ Videre ergo quomodo ille philosophus spe uidendi caros suos post mortem et spe perueniendi ad felicem societatem eorum quos fama probitatis extulerat, nisus est in hac uita sic bene utiliter et laudabiliter uiuere, ut in eorum societatem recipi meretur et ut iam moriturus non uellet repuerescere et ad uitam presentem reuocari, ymmo tali spe incitatus sic bene uixit, ut auderet dicere neque me uixisse penitet, quoniam ita uixi, ut non frustra me natum existiment. Paucos certe Christiane religionis philosophos aut theologos sic mouet et prouocat status iocundissimus, quomodo credunt future felicitatis atque felicissime societatis nedum cum sanctis hominibus sed cum uero et summo Deo et angelis suis. Reuera mirum philosophos falsa spes cuiusdam ymaginarie felicitatis sic incitabat et laudabiliter uiuendum et mundum derelinquendum et Christianos eterne felicitatis exspectatores. Talis consideracio non mouet, ymmo nemo eos ad uirtutes inflammare potest, nemo eos a mundo hoc potest reuocare et quo natura sue dulcedinis populo mundus iam suos sic inebriauit aut quo fortassis toxico sompnifero suos amatores iam fastinauit et sibi tam immobiliter et inseperabiliter alligauit.

Et hoc de isto | prologo quantum ad textum. Et quia superius in leccione tactum est quod apostoli renunciantes seculo relinquerunt omnia, et in alia leccione uisum est esse de intencione beati Ieronimi quod perfectus status renunciacionis seculi requirit abdicacionem omnium exteriorum, ideo queri potest ad declaracionem precedencium, utrum status renunciacionis seculi quanto pauperior tanto sit perfectior. Sed antequam respondeam ad istud dubium, habeo respondere ad dubium in leccione precedenti motum quod fuit istud, utrum renunciacio seculi debeat esse festina sine mora consilii. Ad ista dubia magister non respondet in prologo. Sequitur textus Desiderii mei.

|[D]esiderii mei. Expedito prologo generali in totam bibliam in quo multipliciter notificata est et commendata sacra scriptura et ostensa est eius origo, finis, neccesitas et multipliex utilitas, et hoc ad prouocandum ante omnia in ipsius studium, iam consequenter in isto secundo prologo descenditur particularius ad propositum, scilicet ad quinque libros Moysi, qui licet haberentur a latinis translati a greco, tamen beatus Ieronimus transtulit illos ex causis infra positis inmediate de hebreo sermone in latinum, et hoc ad instanciam cuiusdam Desiderii episcopi sibi familiaris. Qui Desiderius plene intellingencie diuinarum scripturarum accensus scripsit beato Ieronimo super tali translacione facienda litteras deprecatorias. Et diuiditur iste prologus in tres partes. In prima tangit occasionem huius translacionis, scilicet desiderium seu preces dicti episcopi, in secunda ostendit necessitatem noue translacionis nedum penthatheuci sed eciam aliorum diuinorum librorum, ibi: Qui ante auderem. In tercia parte petit in hoc labore iuuari oracionum suffragiis, ibi: Nunc te deprecor Desideri carissime.

In prima parte commendando scribentis desiderium tangendo operis periculum et detestando detractorum uicium dicit ita litteraliter: Desiderii mei legatur, id est cuiusdam talis nominis mei amici et familiaris, desideratas accepi litteras. Sed quomodo fuerunt sibi desiderate, cum dicatur in littera quod periculosum opus ei faciendum nunciabant? Dicitur quod eciam alia caritatis iudicia preferebant, uel hoc dicit Ieronimus quia | complacuit in scribentis sancto et utili desiderio ad sacras scripturas, quamuis laborem quem Desiderius episcopus possebat Ieronimus indicaret sibi gradum et periculosum: qui quodam presagio futurorum cum Daniele sortitus est nomen, quasi dicat: iudicium boni est quod cum Daniele quodammodo communicat in nomine. Vnde Danielis 9o Danyel ab angelo uocatus est uir desideriorum, sicut iste Desiderius appellatur. Cuius uocabuli imposicio fuit presagium, id est prenunciacio uel diuinacio, quod desiderabilis futurus erat uel sanctis desideriis replendus aut quod desiderabilia erat postulaturus, de quibus est quod sequitur, uidelicet: vt translatum in latinam linguam de hebreo sermone penthatheucum nostrorum auribus traderem. Nostrorum, id est latinorum, desiderabat enim iste episcopus fieri immediate de hebreo sermone in latinum quinque librorum Moysi translacionem, qui ante fuerunt solum translati de greco septuaginta interpretum codice in latinum. Causa autem desiderii sui fuit inter ceteras, quia translacio fideliter facta recenter et immediate de exemplari primario in aliquid aliud ydeoma est securior, integrior et sapidior quam per linguam mediam transfusa in illud ydeoma, quemadmodum uinum et diminuitur et perdit quodammodo colorem, saporem et uigorem per multiplicem transfusionem de uase ad uas.

Sequitur Periculosum opus. Tripliciter fuit periculosum. Primo propter obscuritatem transferende scripture. Secundo propter profunditatem multiplicium spiritualium sensuum eius a spiritu sancto in scripturis intentorum, ne forte in transferendo ab aliquo talium sensuum recederet aut aliquem eorum peruertet aut falsis sensibus occasionem daret. Vbi queri posset utrum diuine scripture importent aliquos spirituales sensus in latinos quos habet in hebreo. | De hoc dicam in aliis leccionibus. Tercio ergo dixit Ieronimus opus translacionis sibi periculosum, ne forte scandalizando peccaret emulis et detractoribus, quos sciuit se habere dando occasionem amplioris peccati. Quarto ne tandem ex inuidia opus suum corrumperent seu uiciarent in causam erroris fidelibus. Horum ergo consideracione racionabiliter dicebat Ieronimus: Periculosum opus et obtractatorum meorum latratibus patens. Dicit patens, quia tria inebriare consueuerunt maledictis detractorum linguas. Primo manifestacio operis boni uel probitatis alicuius per effectum. Secundum est adulacio qua detractor quandoque querit placere alteri. Tercium simulatus zelus alicuius apparentis boniue fidelitatis. Quartum est inconsideracio sui seu ignorancia imperfeccionis et miserere proprie. Inde prouenit quod quidam detractores aliorum inperfeccio non compaciantur nec subportent eos, sed in uituperium dilatant quidquid in aliis imperfeccionis uiderint, addentes falsa secundum suam uirulentam prauitatem. Hii sunt modi quibus detractorum lingue exurgere consueuerunt et exsurgunt, et non est diu exsurrexerunt, ut fertur in uiro detraccionis quorundam uel cuiusdam poluta et scabiosa labia. Sed haud dubium melius illi fuisset fetentem oris sui spiritum in suis spurcis retinuisse uisceribus quam ad infeccionem aliorum in aerem exspirasse communem illius detractoris et similium merito canibus a beato Ieronimo comparatorum. Hic in littera triplex malignitas designatur, quia quidam cum bonos et eorum benedicta mordere uel calumpniare non possunt, tamen contra eos latrent more canum miserorum, qui contra homines latrant quos nec mordere possunt nec audent. Illos tangit hic Ieronimus cum dicit: obtractatorum latratibus. Alii filii uiperarum sunt, qui cum opus alicuius | calumpniare non possunt nituntur peruertere intencionem operantis, arguentes eum presumpsioni uel superbie etc. Quos tangit Ieronimus cum dicit: me asserunt in Septuaginta interpretum sigillacionem nova pro veteribus cudere, id est formare uel fabricare in sigillacionem, id est in impugnacionem seu destruxionem septuaginta interpretum. Et dicitur sigillacio quasi subingilacio. Et sic dicebant quod Ieronimus intenderet destruere translacionem septuaginta interpretum, qui transtulit diu ante natiuitatem Christi bibliam de sermone hebrayco in grecum. Tercia malignitas detractorum est assumere aut sibi fingere aliquas opiniones falsas et eas colorare, quoniam possunt a simplicioribus, ut uideantur racionabiliter, reprobare et contempnere facta proborum, quos notat Ieronimus, cum dicit: Ita ingenium quasi vinum probantes. Sicut enim uetus uinum melius est nouo, sic ipsi dixerunt ueteres subtilioribus ingeniis floruisse quam modernos et ueterum translaciones modernis esse meliores. Contra quorum opiniorum primo est Priscianus in primo maioris uoluminis, cuius inquit ‘auctores quanto sunt iuniores tanto perspicaciores et ingeniis floruisse et ualuisse diligencia etc. Secundo contra talium opinionem est experiencia eciam in operibus artificalibus modernis, ut sunt picture, edificia etc., que absque comparacione sunt subtiliora antiquis. Idem apparet de quamplurimis subtilitatum inuencionibus in singulis scienciis humanis ultra ea que antiqui tamquam rudimenta ad posteros transmiserunt. Item contra illos est qui iuuenes moderni temporis consequenter subtiliores, cauciores et prudenciores quam iuuenes antiqui, cui et cicius modo iuuenes attin|gunt ad perfectum usum et iudicium racionis quam olim.

Si dicatur, antiqui erant melioris complexionis et diuturniores uite, quia erant propinquiores ad originem generis humani modo bonitatem complexionis sequi uidetur bonitas ingenii. Et econtra peyoracionem complexionis ex senio generis humani ingenia hominum uidetur deteriorari. Respondetur, quia licet olim homines fuerunt forciores in naturalibus et longioris uite, et per consequens quantum ad hoc bene fuerunt melioris complexionis quam homines huius temporis, tamen non sequitur ex illo quod ergo fuerunt melioris et conueniencioris complexionis et naturalis disposicionis pro bonitate seu subtilitate ingenii, quia ex alia complexione oritur fortitudo hominis secundum uires animales et diuturnitas uite, et ex alia subtilitas ingenii. Vnde secundum Aristotelem in probleumatibus fere omnes illustres in scienciis fuerunt melancolici. Et tamen complexio melancolica non est nobilissima; igitur. Item perfeccioris complexionis est equus quam aranea uel formica et tamen ualde ingeniosior et industriosior est formica quam equus. Item quasi consequenter homines subtiliores et naturaliter ingeniosiores sunt breuioris uite et econtra homines fortes et longeui sunt tardi ingenii. Item Aristoteles querit in probleumatibus propter quod iuuenes transacta infancia celeriter addiscunt et magis exeuntes, uero in primo senectute amplius intelligunt et perfeccius. Et per consequens sequitur quod | iam senescente mundo homines esse debent consequenter acucioris intelligencie quam olim et hoc ipsum est signuum quod mundus senescit et uergit ad occasum. Verum est si uidelicet similitudo de microcosmo ad macrocosmum, si proporcionabiliter est quo ad ingenia de etatibus mundi et etatibus hominis, tunc consequens est quod sicut senes in ultima sua etate incipiunt delirare, ita erit quod circa ultimum etatis mundi homines incipient notabiliter desipere et delirare et fatuizare in factis suis. Patet ergo falsitas opinionis detractorum quam assumpserunt contra beatum Ieronimum, dicentes quod sicut uinum uetus est limpidius et melius, ita ingenia ueterum fuerunt subtiliora. Sed si bene aduertatur eciam similitudo hec est contra eos, quia ex quo uinum nouum precedit et per ipsius depuracionem et defecacionem successu temporis fit uetus limpidum, clarum et digestum. Ideo pocius ueterum ingenia, qui in umbris et in tenebris erant, comparantur uino nouo obscuro et turbido, et posteriores uino ueteri claro et omnino defecato. Numquam enim fuerunt ingenia hominum sic digesta, clarificata et defecata a fecibus errorum et uiciorum sicut post aduentum Christi, et ita modernorum ingenia pocius uino ueteri comparanda sunt. Et ergo errabant detractores ita ingenium quasi uinum probantes. Vel eciam alio modo potest hoc intelligi, cum dicitur: ita ingenium quasi vinum probantes, quasi uelit Ieronimus dicere, ipsi dicunt me et alios modernos esse fumosos, inflatos et loquaces, sicut nouum uinum | ebuliendo spumat et magnum strepitum facit, et ita in hoc notare nitebantur Ieronimum de superbia et presumpcione. Contra quos ergo consequenter in littera ostendit suam humilitatem et intencionis puritatem, dicens: Cum sepissime testatus sim me pro vili porcione in tabernaculo Dei offere quod possum. Vnde in prologo galeato libri Regum dicit, alii in tabernaculum Dei offerunt aurum et argentum et lapides preciosos. Nobiscum autem bene agitur, si saltem pilos caprarum offeramus et hoc est dicere pro vile porcione, id est pro facultate paupertatis mee. Aliqui habunt pro virili porcione, id est pro parte que me contingit. Vnde secundum leges uirilis porcio dicitur quando hereditas filiis equaliter diuiditur, quasi dicat pro porcione eterne hereditatis cum aliis filiis Dei laborare institui pro posse. Et sequitur: Nec opes alterius aliorum paupertate fedari semper testatus sum, quasi dicat: sicut oblacio diuitum non fedatur per oblacionem pauperum, sic nec per meam interpretacionem fedatur translacio septuaginta interpretum nec ei derogabitur.

Circa illud quod seperius dixit Ieronimus: qui quodam presagio futurorum sortitus est nomen etc, queri potest utrum in qualitate propriorum nominum lateant condicio et euentus hominum. Et uidetur quod sic per beatum Ieronimum in littera. Item ad idem est Ysidorus libro septimo Ethymologiarum capitulo sexto, dicens plerique primorum hominum ex propriis causis originem nouum habent, quibus ita prophetice inuenta sunt uocabula, ut aut futuris aut precedentibus eorum causis conueniant. Oppositum tamen patet, quia si sic, | tunc nichil prohiberet esse uel posse esse aliquam licitam artem diuinandi ex propriis nominibus hominum de ipsorum condicionibus et euentibus. Sed falsitas patet quia per doctores catholicos est una species diuinatorie supersticionis, cui quidam supersticiosi insistunt uolentes ex qualitate propriorum nominum cognoscere quales homines sunt et que eis acciderunt et que futura sunt et quis duellare debencium uicturus sit et huiusmodi. Pro responsione aliquali ad illud dubium notandum est quod quinque modis ex inspeccione et discussione proprii nominis contingit aliquid uere uel ficte intelligi de illo cuius est nomen. Primo attendendo si datum nomen proprium sit eciam nomen appellatum in se uel in aliquo eius casu, sicut est in proposito de hoc nomine Desiderius, cuius multi casus sunt nomina appellatiua ut ly ‘desiderium’ et ‘-rii’ etc. Similiter est exemplum in istis nominibus propriis Felicitas, Perpetua et similibus. Secundo modo hoc sit attendendo composicionem nominis proprii ex aliis nominibus significatiuis integris uel corruptis, et sic hoc nomen Desiderius importare uidetur desiderans ius uel desiderium iuris. Tercio modo ex proprio nomine intelligi potest aliquid circa eum cuius est nomen, faciendo aliquas dicciones significatiuas ex uaria combinacione sillabarum omnium nominis propositi. Quarto modo faciendo oraciones et dicciones significatiuas in latino uel in alio ydiomate ex combinacione omnium litterarum nominis dati et referendo uel apropriando significaciones earum ad illum cuius est nomen. Quinto modo contingit aliquid intelligi ex nomine de aliquo attendendo sonoritatem uel accentum nominum, quia sicut haberi potest | ex prologo Musice Boecii, gentes aspere, dure uel siluestres delectantur in sonis et uocibus asperioribus, ita ut gens ferox et terribilis, in sonis et uocalibus nominacionibus delectetur asperis et terribilibus ut sunt Nabugodonozor, Theglatphalasar etc. Et gens mansueta in nominibus mansuetis et modesti accentus. Et quod uocum accentus et sonoritates uarientur iuxta passiones hominum eciam patet, quia aliter sonat uel sonare facit iratus uerba sua, et aliter mansuetus, et aliter superbus, et aliter humilis. Et per consequens attendendo hoc quinto modo ad qualitatem nominum quo ad accentum et modum sonoritatis intelligi potest quandoque condicio moralis gentis uel hominis. Istud notabile uel consideracio ista nominum, et maxime propriorum, ualet sepe in recommendacionibus et collacionibus faciendis. Et dixi notanter in principio huius notabilis quod quinque modis contingit ex nomine aliquid intelligi uere uel ficte de illo cuius est nomen; dixi notanter uere uel ficte quia secundum illum supersticiosarum subtilitatum auctorem Alkindum de radiis stellicis in tantum, in cuius rei proprio nomine eius proprietates et condiciones relucent, quod qui perfecte nominis consitucionem sciret, in illo totam naturam rei nominate conspiceret et discerneret, an bonus uel malus, fur uel latro sit uel fuerit, quod uanum et supersticiosum est.

Hiis premissis pono aliquas proposiciones quarum prima est supposicio quod omne proprium nomen iuxta originalem imposicionem uel alio precedencium modorum sit alicuius condicionis uel euentus sensuum. Non tamen semper secundum hanc significacionem illi aptatur cui imponitur. Patet faciliter, quia imposicio | nominum dependet a libero arbitrio hominum, quod dimittit Deus quantum ad hoc plurimum communi cursui et consuetudini humane, qua homines consueuerunt quandoque imponere filiis suis nomina secundum sanctos, quandoque secundum progenitores uel patrinos, non attendendo interpretacionem nominum sed probitatem uel famositatem recolendorum hominum; clarum est hoc. Secunda proposicio est: non est credendum nec uerisimile quod omne proprium nomen habeat secundum originalem eius imposicionem in alia lingua significatiuam interpretacionem. Apparet quia uerisimile est quod multociens uoces alique ficte, quarum nec partes nec tote in aliquo ydeomate significabant, imposite fuerint quibusdam tamquam propria nomina sicut bu uel ba. Item Ysidorus dicit nono libro Ethymologiarum quod gencium nomina antiqua et primordialia fuerunt plurimum corrupta et alterata et sic perdiderunt originalem interpretacionibus; igitur propositum. Tercia proposicio est quod si interpretacio nominis quandoque proprietati uel euentui consonet, hoc est uel ex casuali imposicione uel ex hominum intencione uel ex diuina disposicione, numquam autem ex constellacione. Ista proposicio habet quatuor partes, quarum prima patet ex deduccione proposicionis prime, in qua apparet quod casualis est plurimum nominum imposicione quoad concordiam interpretacionis cum re. Tercia pars, scilicet de diuina predisposicione, patet de multis quibus nomina ex spirituali diuina reuelacione fuerunt imposita, ut sancto Iohanni baptiste etc. Certum est per Ysidorum librum 7o et 9o Ethymologiarum quod ex spirituali diuina disposicione multi fuerunt certis nominibus nominati quorum nominum interpretacio erat consona eorum condicionibus et quandoque hiis que eis acciderunt uel que futura erant | illos uel per illos. Quarta pars proposicionis patet, quod si concordia uel consonancia interpretacionis nominum cum re esset secundum constellaciones, tunc semper homines similiter fortunati et fataliter dispositi haberent similia propria nomina; cuius tamen falsitas manifestissima est, quia plurimi uocantur eorum nomine, qui tamen sunt ualde diuersi in complexionibus et moribus et fortunis. Item aliquando pessimus habet nomen optimi interpretacionis et econtrario. Ex qua racione sequitur corrolarie contra dictum supersticiosum autorem, quod ex nulla occulta disposicione celi uel nature latent in nominibus condiciones hominum et fortune. Patet quia homines ualde diuersimode fortunati et morierati reperiuntur similium nominum et mali bonorum nominum et econtrario, ut dictum est. Alias probaciones pro nunc obmitto et reuertar ad secundam partem proposicionis. Vltimo ergo patet secunda pars proposicionis, uidelicet quod quandoque ex hominum intencione nominis significacio competit nominato, quia ex communi humana consuetudine notum est quod homines consueuerunt multociens ex intencione filiis nomina inponere ex euentibus tempore natiuitatis uel ex condicione se proprietate rei, sicut maxime patet de hominibus ueteris testamenti, qui ut plurimum ex nominibus appellatiuis fabricauerunt per composicionem nomina propria habencia certam significacionem uel connotacionem alicuius condicionis uel euentus. Verbi gracia sicut si aliquis uocaret filium suum in latino ydeomate Deodatus uel Deiscius ut Manufortis etc. Similiter in teutonico possunt componi nomina tali modo quo olim Hebrei composuerunt propria nomina sua, sicut Sterch aut huiusmodi. Sed quare apud ueteres fuit talis modus composicionis et imposicionis nominum propriorum et non est modo? Potest dici quod forte talem modum faciendi propria | nomina habebant primi homines ab Adam qui forte tali modo consueuit imponere nomina omnibus rebus, postea uero, cum erant illis nomina propria multiplicata et famata sufficienter posterios pocius predecessorum nominibus uolebant uti propter memoriam et imitacionem predecessorum quam noua nomina formare. Alia racio est quia propter mistitam intelligenciam diuinarum scripturarum diuinitus prouisum fuit quod nomina propria que in eis habentur secundum uarias interpretaciones, imponerentur congruentes uariis sensibus spiritualibus diuine scripture. Et hoc ipsum certe, quod propria nomina hominum, moncium, urbium, fluminum etc. contenta in diuinis scripturis habent sic uarias interpretaciones, est signum quod Spiritus sanctus non solum intendit in illis scripturis sensum litteralem uel historialem, sed pocius multiplicem sensum spiritualem et multiplex misterium, quia sufficienter alia causa reddi non possit tante diuersitatis interpretacionis nominum propriorum hebraycorum, non plus.

Sequitur Quod autem Origenis me studium provocavit. Ista est secunda pars superioris diuisionis, que adhuc subdiuiditur, quia primo tangit Ieronimus quandam correxionem translacionis a septuaginta interpretibus facte per Origenem. Secunda ostenditur noue translacionis diuinarum scripturarum inmediate de hebreo in latinum neccesitas et oportunitas, ibi “in quibus multa de ueteri testamento.” Quantum ergo ad primum dicit beatus Ieronimus textualiter ita: quod autem auderem legatur, scilicet transferre diuinas scripturas non obstantibus detractorum latratibus et periculis, de quibus in alia leccione actum est. Origenis me studium provocavit, quia et ipse studiose labore nisus est corrigere et emendare | ex aliis translacionibus translacionem septuaginta interpretum de Origene, dicit beatus Ieronimus in libro illustrium uirorum quod Origenes Allexandrie dispersa ecclesia decem et octo etatis sue anno chatheseon, id est doctrinarum opus, aggrressus per multos annos floruit. Quis ignorat quod tantum habuerit in scripturas sacras studii, ut eciam linguam hebream contra etatis gentisque sue naturam ediceret et exceptis septuaginta interpretibus alias quoque ediciones in unum congregaret, Aquile scilicet pontici proseliti et Theodocionis ebioney et Symachi eiusdem dogmatis.” Hec Ieronimus. De isto eciam Origene et eius studio, uita et sciencia multa et mira scripsit Eusebius in historiis ecclesiasticis, que hic obmitto.

Sequitur Que edicioni antique translacionem Theodocionis miscuit, asterico et obelo, totum opus distinguens etc. Antiquam edicionem appellat translacionem septuaginta interpretum, que ceteris translacionibus diuinarum scripturarum de hebreo in grecum antiquorum, fuit ut apparebit. Vnde aduertendum est pro declaracione pleniori littere et prologi huius et aliorum prologorum biblie, quod multe fuerunt translaciones scipturarum diuinarum de lingua in linguam, ut patet Augustinus in 18o De ciuitate Dei, capitulo 43, a quo Ysidorus recepit quod ponit 6o Ethymologiarum capitulo 4o, ubi postquam locutus est de septuaginta interpretibus, subiungit Ysidorus dicens: “Fuerunt et alii interpretes, supple moderniores, qui ex hebrea lingua in grecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symachus et Theodocion, sicut eciam et uulgaris illa | interpretacio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine auctoris quinta edicio nuncupatur. Pretera sextam et septimam edicionem Origenis miro labore reperit et cum ceteris edicionibus, id est translacionibus, comparauit. Correxit enim Origenes translacionem septuaginta per astericum et obelum, et illa correxio uocatur translacio Origenis, et preter quam adhuc aliam fecit. Isti sunt qui transtulerunt de hebreo in grecum. Qui autem de greco in latinum plures fuerunt, ut referunt doctores. In primitiua enim ecclesia plures scioli utriusque lingue scripturas sacras de greco in latinum transtulerunt sermonem. Et hoc de translacionibus mediis que fuerunt facte post aduentum Christi inter translacionem antiquissimam, scilicet septuaginta interpretum; et nouissimam factam a beato Ieronimo. De septuaginta uero interpretibus et eorum translacione, de qua hic magis est ad propositum, sic scribitur in historiis ante incarnacionem Domini 310 annis temporibus Ptolomei Philadelphi septuaginta interpretes floruerunt. Post uero ascensionem Domini annis 124o Aquila primus interpres scripturarum de hebreo in grecum floruit Adriano regnante. Et deinde post alios Theodocii, deinde post annos 30 Symmachus transtulit, ut habetur in libro Britonis De uocabulis biblie in exposicione huius nominis interpres. Plenius autem tangit historiam de septuaginta interpretibus beatus Augustinus 18o De ciuitate Dei capitulo 42o. Vnde declarato ibidem multipliciter quomodo sacre scripture incomparabiliter omnibus aliis sacris scripturis sunt proferende, dicit sic has sacras litteras eciam unus Ptolomeorum regum Egipti nosse studit et habere. | Nam post Allexandri Macedonis, qui magnus Allexander cognominatus, mortem et eius latissimi imperii diuisionem Ptolomeos reges habere cepit Egiptus quorum primus Lagi filius multos ex Iudea captiuos in Egiptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolomeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes iudeos quos alter adduxerat captiuos, liberos recedere permisit, insuper et dona regia in templum Domini misit in Iherusalem et petiuit ad Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas quas audierat fama predicante diuinas esse, et ideo concupierat illas habere in sua bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Vnde Ysidorus 6o Ethymologiarum capitulo 3o:Ptolomeus Philadelphus omnis litterature sagatissimus non solum gencium scripturas, sed eciam diuinas litteras in bibliothecam suam, id est librariam, contulit, nam 70 milia librorum huius temporibus Allexandrie inuenta sunt. Iste ergo Ptolomeus, ut narrat Augustinus ubi supra, cum Eleazarus pontifex misisset ei scripturas in sermone hebraico, remissit ut ei mitterentur iudei scientes eas interpretari sibi in greco. Et dati sunt ei, ut dicit Augustinus, 72o de singulis 12 tribubus sex uiri lingue utriusque doctissimi hebree, scilicet atque grece, quorum interpretacio, ut septuaginta uocetur, iam obtinuit consuetudo. Et dicit Augustinus quod hanc translacionem septuaginta interpretum tamquam sola esset. Sic recepit ecclesia ea que utuntur Greci populi Christiani quorum plerique utrum alia sit ignorant. Et subdit quod ex | hac septuaginta interpretacione eciam in latinam linguam interpretatum est quod ecclesie latine tenent.” Hec Augustinus. Et quia futurum erat quod illa interpretacio esset quasi biblia populi gentilis, nichil mirum si propter populi istius disposicionem et condicionem Spiritus sanctus quodammodo aliter uoluit diuinas scripturas commitari gentilibus quam populo iudaico. Et ergo illi interpretes septuaginta duo, qui primo diuinas scripturas communicauerunt gentilibus diuinitus ammoniti, ut Augustinus intendere uidetur, aliqua obmiserunt, aliqua addiderunt, aliqua aliter seu ad alium sensum transtulerunt, propter quod, ut dicit Augustinus 18o De ciuitate Dei, capitulo 43o, nonnulli docti in primitiua ecclesia codices grecos interpretacionis septuaginta ex hebreis codicibus emendandos putauerunt, nec tamen ausi sunt detrahere quod hebrei non habebant et septuaginta posuerunt, sed tantummodo addiderunt que in hebreo inuento, apud septuaginta non erant. Et igitur signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt que signa astericos uocant. Illa uero que non habent hebrei, habent autem septuaginta, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, quos obelos uocant, signauerunt. Que autem dicit Augustinus aliter dicta sunt siue alium sensum faciant, siue alio modo eundem sensum explicent, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. Si ergo dicit Augustinus, ut oportet, nichil aliud intuemur in scripturis illis, scilicet septuaginta, nisi quid per homines dixerit Spiritus sanctus, quicquid est in hebreis codicibus et non est apud interpretes seputaginta, noluit ea per istos, sed per illos prophetas Dei spiritus dicere. Quid | autem est apud seputaginta, in hebreis uero codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas, scilicet septuaginta interpretes et primos diuinorum librorum scriptores. Isto enim modo quandoque alia per Ysaiam, alia per Ieremiam, alia per alium atque per alium prophetam uel aliter eadem per hunc ac per illum Spiritus sanctus dixit ut uoluit. Quidquid porro apud utrosque inuenitur, per utrosque dicere uoluit unus atque idem Spiritus, sed ita ut illi precederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando. Et ideo ut dicit Augustinus capitulo 42o, illi interpretes tam mirabile munus Dei acceperant ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sec sicut erant diuinarum. Eciam isto modo commendaretur auctoritas credituris quandoque gentibus pro futura quod iam uidemus effectum. Hec ex Augustino. Istis ergo in generali de interpretibus uariis et interpretacionibus diuinarum scripturarum sic prenotatis clare intelligi potest littera qua dicitur de Origene: Qui edicioni antique translacionem Theodocionis instituit asterico et obelo totum opus distinguens, id est quia translacio septuaginta alicubi erat diminuta, alicubi habebat superflua respectu textus hebrayci. Ideo Origenes de translacione Theodocionis suppleuit diminuta et ante quodlibet supplementum posuit unum astericum, id est signum ad modum stelle, et sub illis que posuerunt septuaginta et non habebantur in translacione Theodocionis, ponebat unam uirgulam sicut solemus facere sub diccionibus superfluis uel sentenciis impertinenibus. Et dicitur talis uirgula iacens obelus, quod in greco sonat sagitta quia necat uel suffodit superflua et maxime, ut dicit Ieronimus in littera illa, per astericos Origenes significauit que apostoli et euangeliste posuerunt et non inueniebantur | in translacione septuaginta interpretum, que tangit Ieronimus in littera sequenti. Sed est prius aduertendum quod beatus Ieronimus simili modo correxit translacionem septuaginta interpretum cum astericis et obelis, id est cum signis obmissorum et superfluorum, et hoc fecit inmediate ex textu hebrayco, sicut Origenes fecit ex translacione Theodocionis. Ex isto et premissis attendere possumus quantus erat labor et quanta sollicitudo et diligencia et cura antiquis fidelibus circa diuinas scripturas, quibus fides roboranda erat integre exquerendas et plene discuciendas et examinandas ita, quod nichil de diuinis scripturis remaneret in lingua hebraica apud iudeos quod non patefieret Christianis per tot et tam studiosos interpretatores.

Tunc sequitur illa littera in quibus multa de veteri, ubi sicut superius dixi in diuisione, beatus Ieronimus ad ostendendum necessitatem plene translacionis de hebraico in latinum declarat, quoniam multa obmissa fuerunt a septuaginta interpretibus, que tamen in nouo testamento exprimuntur et in hebraica lingua inueniuntur, quorum quandoque tangit hic. Et primum est illud: Ex egipto vocavi filium meum, quod ponitur Matt. 2o et in ueteri testamento secundam hebraycam ueritatem habetur Osee 10o in tali forma: quia puer Israel et dilexi eum et ex Egipto uocaui filium meum. Pro quo septuaginta interpretes transtulerunt: quia paruulus est Israel et dilexi eum et ex Egipto uocaui filium eius.

Secundum est illud Matt. 2o: Quoniam Nazarenus uocabitur, de quo dicit Ieronimus in epistola ad Pamachium de optimo genere interpretandi, quod Ysaie 11o, ubi ipse transtulit: exiet uirga de radice Ysse, et flos de radice eius ascendet, sed hebraici ydeomatis proprietatem habetur: Exiet uirga de radice Yesse et Nazarenus de radice eius crescet.

| Tercium dictum est illud Ioh. 19o: Et videbunt in quem compunxerunt. Secundum hebraycam ueritatem Zacharie 12o habetur: Et aspicient ad me quem confixerunt. Pro quo translacio sepuaginta in latinum uersa sic habet: Et aspicient a me pro hiis qui illuserunt siue insultauerunt.

Quartum dictum est illud Ioh. 7o: Flumina de ventre eius fluunt aque vive, quod secundum Ieronimum in littera habetur Prouerbiorum 5o ubi dicitur: Deriuentur fontes tui foras, ubi secundum proprietatem hebrayci lingue habetur: Flumina de uentre eius etc. Alii dicunt quod Prouerbiorum 10o, ubi nos habemus uena uite os iusti, hebrei habent flumina de uentre eius etc. Pro quo eciam facit quod glosa interliniaris ibidem est dicta auctoritas posita Ioh. 7o.

Sed hic est dubium: si enim illa auctoritas secundum hebraicam ueritatem habetur Prouerbiorum 5o uel 10o uel alibi, quare ergo Ieronimus, qui transtulit nobis de hebreo in latinum, non transtulit alicubi illam auctoritatem in tali forma, sed pocius transtulit loco eius deriuentur fontes tui foras seu uena uite os iusti etc. Responderi potest quod beatus Ieronimus non transtulit semper secundum exquisissimam hebrayci sermonis proprietatem, nec secundum omnem equiuocacionem diccionum hebraicarum, sed secundum principaliorem, communiorem et uulgaciorem earum accepcionem. Et ergo propter multiplicitatem equiuocacionem diccionum illius ydeomatis et propter proprietates aliquas singulares diccionum et litterarum hebrayce lingue in aliquibus locis, exquisite loquendo ex textu hebrayco elici potest unus sensus scripture qui in translacione latina clare non apparet. Et propter hoc et maxime ad excludendum cauillacionem et refugium iudeorum, qui conferentes cum Christianis | de factis fidei, cum non possunt plus dicere, consueuerunt se non taliter habere in sua biblia sicut nos innuere uolentes, quasi non habeamus scripturas diuinas fideliter et integre nobis translatas. Et ideo eciam propter ista et precipue propter infidelium diuersarum linguarum faciliorem informacionem et conuersionem sancte et salubriter olim prouisum fuit ab ecclesia, ut patet in Clementinis, de magistris, quod ut uiri catholici habundarent saltem in noticia trium linguarum, scilicet hebrayce, arabice, que est sarracenorum, et caldayce, que est caldeorum, essent scole in dictis tribus linguis in curia romana, Parisius, Oxonie et Bononie, et in studio Salamancio, et quod esse debebant ibi in qualibet linguarum illarum duo fideles experti docentes et regentes, ita quod curia romana prouideret in ea dictas linguas docencium et regnum Francie suis linguis docentibus Parisius etc. Sed quare non fiebat in dicta ordinacione mencio de lingua greca cum enumeratis linguis gencium, dicit Ysidorus 9o Ethymologiarum: tres sunt lingue sacre: hebrea, greca, latina, que in toto orbe terrarum excellunt; hiis enim tribus linguis super crucem Domini a Pylato fuit causa eius scripta. Vnde et propter obscuritatem sanctarum scripturarum dicit Ysidorus: harum trium linguarum cognicio necessaria est, ut ad alteram recurratur, dum si quam dubitacionem nominis uel interpretacionis sermo unius lingue attulerit, cur ergo not fuit lingua greca in dicta constitucione comprehensa? Respondere uidetur glosa illius decretalis, quod quia tempore illius constitucionis Greci erant cum ecclesia, non oportuit | studium institui in tali lingua, cum racio decretalis fuerit conuersio infidelium, ut patet ibi ex textu. Quidquid de hoc fuerit racio illa modo cessat, cum greci sint nunc scismatici, et racio Ysidori stat de neccesitate illius lingue non minori quam dictarum trium. Sed quare, cum ista fuerit, tam facta et salubris prouisio et constitucio non est consecuta effectum? Respondetur quod propter negligenciam et incuriam multiplicium prelatorum, propter quam eciam multa similia saluberrima ecclesie decreta transiuerunt iam in disuetudinem propter quorum certe resuscitacionem, eciam si non esset scisma in ecclesia Dei, opus esset hodie consilio generali.

Quintum dictum est illud prime ad Corinthios 2o: Quod oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus hiis qui diligunt illum. Ysaye 64o secundum hebraicam ueritatem habetur sic: A seculo non audierunt nec auribus perceperunt; oculus non uidit Deus absque te que preparasti exspectantibus te. Hoc autem septuaginta interpretes secundum Ieronimum in predictam epistolam multo aliter transtulerunt, uidelicet sic: A seculo non audiuimus nec oculi nostri uiderunt Deum absque te et opera uera et facies exspectantibus te misericordiam.

Tunc sequitur in littera nostra Et multa alia, supple non habentur in codicibus nostris secundum translacionem septuaginta interpretum, que proprium sintagina desiderant, id est proprium dogma uel spiritualem coordinacionem. Sintagina grecum est, et est idem quod dogma uel coordinacio, ut beatus Ieronimus in epistula predicta ad Pamachium de optimo genere interpretandi ostendit de aliis multis quomodo in translacione septuaginta non habentur uel aliter habentur quam in textu hebrayco. Ex istis omnibus patet prima racio pro conclusione hic intenta contra emulos a beato Ieronimo, uidelicet quod neccesaria | erat plena et fidelis translacio diuinarum scripturarum inmediate de hebreo sermone in latinum. Et stat racio in hoc quia in nouo testamento multa allegantur scripta in antiquis scripturis diuinis, que non inueniuntur in translacione septuaginta interpretum, et ita uere propter multiplicem discrepancium septuaginta et aliarum interpretacionum iudei insultauerunt christianis dicentes eos male fundatos et habere truncatam et falsam bibliam. Et per hoc infirmarent fidem et religionem christianam, opus erat ut fieret una fidelis et adequata inmediate de hebrayco in latinum diuinarum scripturarum translacio. Secunda racio, ut colligitur ex aliis prologis, necessitatis et utilitatis noue translacionis erat uarietas, confusio et discrepancia multiplex plurimum translacionum inter se et ab hebraico textu. Que translaciones in primitiua ecclesia currebant discrepantes, quod pro fide et religione christiana non expediebat; igitur opus erat recurrere ad originale, ut tota ecclesia concordaret in una autentica et plena translacione omnium diuinarum scripturarum, ut omnis scrupulus auferretur. Vnde Augustinus 15o De ciuitate Dei capitulo 13o dicit: “cum diuersum aliquid in utrisque codicibus inuenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utriusque esse non potest uerum ei lingue, pocius credatur unde est in aliam per interpretes facta translacio.” Tercia racio erat uel esse optaret ignota uita aliquorum translatorum; unde Theodocion fuit hereticus de secta herrebionicarum sicut et Symachus. Similiter impericia aliquorum translatorum in utraque linuga, scilicet hebrea et greca, | racionabiliter exegit nouam et autenticam translacionem fieri. Pro ista conclusione sunt eciam quatuor uel quinque cause erroris uel pocius discrepancie translacionis septuaginta ab hebrayca ueritate, que cause in alia lecctione ponentur.

Quod multi ignorantes. Declarato in parte precedenti quibus de causis racionabiliter beatus Ieronimus aggressus fuit opus noue translacionis diuinarum scripturarum non obstantibus contradictoribus et detractoribus multis, de quibus supra, hic inueitur quodammodo contra eos ostendendo causam deliracionis ipsorum. Et ut mihi uidetur ex prius dictis, sentencia Ieronimi stat in hoc quod multi in primitiua ecclesia scripturarum scrutatores ignorantes plura non habita interpretacione septuagintarum, que allegantur tamen ab apostolis et euangeliis haberi in textu hebrayce biblie; illa quesierunt in translacionibus apocrifis, ut in illa quinta edicione, cuius autor ignoratur que idcirco apocrifa dici potest; similiter quia Theodocion et Symachus fuerunt heretici, ut apparuit in alia leccione, et Aquila fuit proselitus et non iudeus, et Origenes de mala doctrina fuit uocatus, ideo beatus Ieronimus translaciones talium non reputabat auctenticas sed magis apocrifas, quia ut alias dixi, apocrifum uno modo dicitur de quo non potest certum et securum haberi iudicium ueritatis; et ergo non incongrue dictorum translatorum scripturas dixit apocrifas incertas et quasi fabulis fictis et inanibus comparauit, quemadmodum sunt fabule quedam Hispanorum. Hanc sentenciam tradit beatus Ieronimus sub istis uerbis: quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hyberas nenias | libris auctenticis proferunt. Hiberus quidam fluuius est a quo Hispania Hiberia nominatur. Et inde Hiberus rarum nomen gentile, unde hiberas nenias dicit fabulas quasdam ab Hispanis inuentas seu apud Hispanos uulgatas. Hee neniae dicitur cantilena que fit super mortuum uel super cunas puerorum et est nomen onomathopeyum uel ficticium quod imponitur a sono uel cantu mulierum uertencium pueros in cunis canencium ‘ne ne.’ Generaliter uero nenie sumuntur pro fabulis uel fabulose seu sine auctoritate dictis aut scriptis sicud in proposito. Huiuscemodi enim ueterum scripta auctoritate absque discussione sectabantur detractores et emuli beati Ieronimi, et hoc per ignoranciam crassam scripturarum origenalium et auctenticarum hebraice lingue, ad quas obmiserunt recurrere contenti et consueti in quibusdam translacionibus seu scripturis non auctenticis eciam inter se multipliciter discrepantibus. Isti tamen minus reprehensibiles sunt quibusdam de nostris, qui non ex ignorancia sed ex curiositate et uana gloria sectantur et magis student circa poetarum fabulas et quorumdam ueterum autorum steriles nenias, quam circa salutares et auctenticas scripturas eciam magis gloriantur in allegacione uetucissimorum et mirabilium autorum seu librorum inauditorum quam in allegacione doctorum ueracium seu diuinorum eloquiorum. Isti putant in antiquorum quibusdam abiectis rapplariis grandia inuenire misteria, in quibus secundum ueritatem sub obscuris et inuolutis uerbis latent | nisi communia quorumdam sompniancium philosophorum fatua deliramenta. Isti laborant extrahere limpidam aquam de luto et uinum sapidum de fecibus, ubi non est dimissis fontibus aquarum uiuencium et botris uirencium uinearum, id est claris et salutaribus doctrinis et diuinis scripturis. Posset eciam littera ista, uidelicet quod multi ignorantes etc. sic legi quod beatus Ieronimus ibi dicto modo inuehatur contra suos detractores eo quod studiosius musabant in poetarum figmentis et philosophis antiquis quam in scripturis diuinis, non curantes eorum integrum et uerum intellectum ex originalibus hebreorum libris perscrutari.

Tunc sequitur illa pars: Causas erroris non est meum exponere, ubi beatus Ieronimus reuertitur ad septuaginta interpretes tangens quomodo Iudei eos excusant de errore uel pocius de multiplici discrepancia ab hebraico textu, de qua superius apparuit. Et dicit ita: Causas erroris etc. Pro quibus aduertendum est quod, ut tangit beatus Augustinus super epistolam ad Colossenses, Plato locutus est de noym et tugaton et anima mundi, de qua eciam multa tangit Augustinus in primo libro De concordia euangelicarum; et ut quidam dicunt, noym appellauit Patrem, tugaton uero paternum intellectum quasi Filium, anima mundi Spiritum sanctum qui replet orbem terrarum. Sed uerisimilius dicitur per animam mundi intellexisse quandam uim regeneratiuam mundi eternam, non Spiritum sanctum, quia in hoc tercio signo defecerunt magi pharaonis, id est philosophi per inuestigacionem raciocinacionis naturalis. Et si concedatur Platonem per hoc intellexisse quendam increatum seu independentem spiritum, non tamen | intellexit Plato unitatem essencie illius spiritus cum patre et paterno intellectu, sed pocius tres deos in diuersitate essencie per ista ponere uidebatur. Et quia Ptolomeus Philadelphus erat unius Dei cultor, ideo timebant septuaginta duo interpretes, ne caderet in illud dogma Platonis uel occasione illius dogmatis poneret forte tres deos, si sentiret aliquo modo trinitatem Dei exprimi in scripturis Iudeorum, quas reputabat diuinas. Et proinde ubicumque hebraica ueritas sonuit pro trinitate personarum in unitate essencie, sicut in multis passibus facit, aut ubi tangit aliquod altum et secretum diuinum misterium ibi, aut tacuerunt omnino aut aliter interpretati sunt propter regem gentilem unius Dei cultorem, qui nondum potuit capere misterium trinitatis, et precipue ne si aliquid circa trinitatem in illis scripturis sentiret, hoc magis platonicum quam catholicum seu desuper reuelatum reputaret, hoc modo secundum Ieronimum hic Iudei excusabant septuaginta interpretes super discrepancia ab hebrayca ueritate. Ex quo sumitur argumentum quod eciam in scripturis ueteris testamenti secundum hebraici sermonis proprietatem relucet intelligibiliter trinitas quedam in diuinis, quia alias septuaginta non habuissent causam aliter interpretandi quam textus hebraycus habebat. Patet eciam secundo ex dictis quod olim ante aduentum Christi docti Iudei in sacris scripturis intellexerunt prout illi tempori congruebat trinitatem personarum in unitate essencie.

Si dicatur quare ergo modo ex eisdem scripturis non possunt de credenda illa trinitate conuinci Iudei moderni? Respondetur quod hoc est quia iam habituauerunt se credendo contrarium et ar|mauerunt se instanciis et peruersis exposicionibus scripturarum ad oppositum. Si dicatur tunc ostendatur eis quod peruerse intellegunt scripturas respicientes illum articulum et credent, dicitur quod hoc parum iuuat propter maliciam et obstinaciam excecantem eos et propter odium quod habent aduersum Christianos. Verum est quod si Iudei non uiuerent ociose ex usuris tam diligenter a quibusdam principibus ad exaccionem subditorum defensi, sed laboribus manuum suarum se nutrirent, uexacione dante intellectum plures conuerterentur assiduata ad eos erudicione et predicacione caritatiua ex scripturis eorum. Nec certe tunc in ausum tante themeritatis prorumpperent, ut audirent confessiones mulierum christianarum, ut modo sicut ipsos nonnumquam fecisse fertur inpunes. Consequenter quis dubitat in derisionem Christi quandoque missas celebraturi forte infert aliquis? Ergo principes sunt causa dampnacionis Iudeorum. Ipse iudicet qui hoc infert an sequatur ex predictis.

Sed hoc dimisso recolligende sunt in breuibus cause multiplicis erroris et discrepancie interpretacionis septuagintarum, que mouebant beatum Ieronimum ad faciendum nouam translacionem ex hebrayca ueritate in latinum. Prima causa discrepancie fuit, ut audiuistis, ne Ptolomeus caderet in dogma Platonis credendo tres esse deos modo quo tactum fuit. Secunda causa fuit, quia cum populus gentilis et populus hebraycus erant ualde diuersi in doctrina et ritibus, ymmo aduersi, nichil mirum cum ex diuina dispensacione primo scripture diuine populi | hebrayci communicande erant per interpretacionem gentilibus, quod aliter quam in hebreo habebantur, in multis fuerunt eis interpretate, prout expediebat tunc statui gencium et Ptolomeo regi Egipti. Non enim erant misteria salutis humane ante aduentum Christi sic gentilibus reuelanda sicut hebreis, ne sanctum daretur canibus et ne margarite proiecerentur ante porcos. Tercia causa esse potuit, quia Ptolomeus Philadelphus erat ualde studiosus et eruditus, ut uisum est, habens omnium gencium et philosophorum et poetarum libros in sua bibliotheca. Ideo ne diuine scripture uiderentur sibi cum aliquibus fantasticis dogmatibus philosophorum aut aliquibus supersticionibus aut supersticionis ritibus gencium concordare, Spiritus sanctus sciens omnia que scripta erant in libris bibliothece Ptolomei, prouidit ut ab illis septuaginta interpretibus aliter ponerentur aliqua et aliqua obmitterentur et aliqua adderentur. Quarta causa esse potuit multiplex transcripcio translacionis grece a septuaginta interpretibus facte, in quibus transcripcionibus potuit multiplex error et corrupcio successiue subripere ex uicio et neglegencia scriptorum et correxio non abhibebatur uel forte propter perdicionem primi exemplaris uel negligenciam. Istam causam tangit Augustinus 15o De ciuitate Dei. Quinta causa potuit esse malicia hereticorum in primitiua ecclesia et maxime Iudeorum, apud quos eciam fuit interpretacio septuagintarum qui uidentes quod christiani greci in principio fundacionis fidei innitebantur scripturis ueteris testamenti secundum translacionem septuaginta interpretum, po|terant tunc interpretacionem septuagintarum in multis passibus corrumpere et uiciare, maxime cum adhuc pauci essent libri translacionis septuagintarum apud grecos fideles. Vnde beatus Augustinus 15o De ciuitate Dei capitulo 13o: “Ostenso qua discrepancia septuaginta interpretum ab hebraica ueritate non potuit esse ex inuidia qua illi septuginta duo uiri iudei noluerint tradere ueritatem diuinarum scripturarum gentilibus, sed quod pocius communi consilio corrumperint eas interpretandas ethnicis et alienigenis.” Istud dicit Augustinus. Non est uerisimile, cum illi septuaginta duo uiri fuerunt uiri memorabiles, probi et electi ex omni populo ad hoc opus. Item Ptolomeus Philadelphus, ut tactum fuit in leccione precenti, Iudeis multa bona fecit. Restituit enim libertati plus quam centum milia Iudeorum, qui seruierant in regno suo, dans dominis eorum pro singulo capite centumuiginti dragmas argenti et misit dona regalia ad templum Dei in Iherusalem, ut alias dicebatur. Quo attento nullo modo est uerisimilem quod sic infideliter interpretarentur scripturas diuinas decipientes regem Iudeis tam benificum. Item, nisi fuisset diuina disposicio, ut illi septuaginta duo uiri interpretarentur eo modo quo interpretati sunt, periculo uite se exposuissent illudendo regi eruditissimo, in cuius potestate erant, false et infideliter interpretando. Et ergo ubi supra Augustinus dicit uerisimilius esse quod, cum primum de bibliotheca Ptolomei transcribi ista ceperant, tunc aliquid tale, scilicet erroris, fieri potuit, scilicet in numeris qui ponuntur in scripturis et in aliis sentenciis. Vnde subiungit ibidem dicens: “nec malicie Iudeorum nec astucie septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur errori qui de bibliotheca supradicti regis codicem | describendum primus accepit.” Ex quibus omnibus apparet quoniam, ut omnis scrupulus auferretur, necessaria fuit translacio plenaria et auctentica diuinarum scripturarum inmediate de hebreo in latinum, quam Deo prouidente nemo dubitet uir sanctissimus et eruditissimus, Augustino teste in epistola ad Cerilum, beatus Ieronimus inchoauit et compleuit. Vnde beatus Augustinus 18o De ciuitate Dei ita dicit: ‘Non defuit temporibus nostris presbiter Ieronimus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex greco sed ex hebreo in latinum diuinas scripturas conuertit. Sed eius tantum litterarum laborem, quamuis Iudei fateantur esse ueracem, septuaginta uero interpretes in multis errasse contendant, tamen ecclesie Christi tot hominum auctoritati ab Eleazoro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicant preferendum.’ Ex quo apparet quod secundum Augustinum translacio septuaginta interpretum est preferenda translacioni Ieronimi et magis auctentica, non obstantibus discrepanciis quibuscumque et defectibus.

Verum ex predictis possit alicui fortasse scrupulus oriri hoc modo: Si in primitiua ecclesia fideles solum innitebantur diuinis scripturis secundum translacionem septuaginta pro fundanda fide et religione christiana, et illa translacio erat corrupta, multipliciter defectuosa et discrepans a ueritate hebraica, maxime ubi tanguntur principaliora misteria fidei christiane, sicut apparet ex dictis, ergo certe aliquis audiens que dicta sunt possit dubitare circa primariam fundacionem et determinacionem articulorum fidei in consiliis primitiue ecclesie factam, uel aliquis Iudeus saltem possit impingere ex hoc capite contra Christianos tamquam origenaliter non recte et | secure ex diuinis scripturis fundatos. Eundem scrupulum beatus Ieronimus tangens Cromacio episcopo in prologo super Paralipomenon dicit quod enim semel aures hominum occupauerat, id est translacio septuaginta quam homines sequebantur et nascentis, id est primitiue, ecclesie roborauerat fidem. Iustum erat eciam nostro silencio comprobari, id est iustum erat ut hoc considerato aliam translacionem non facerem, sed pocius translacionem septuaginta cum aliis approbarem, ne eius defectus et corrupciones manifestando infirmos facerem trepidare. Pro clara igitur amonicione huius dubii est aduertendum quod primi fundatores fidei et religionis christiane innitebantur quadruplici radici, uidelicet doctrine Christi et apostolorum eius scripte uel misse cordibus eorum; secundo speciali reuelacioni Spiritus sancti, quam receperunt ut doceret eos omnem ueritatem tempore suo; tercio miraculis, quibus confirmata fuerant, ea que predicauerunt uel credenda determinauerunt in conciliis; quarta innitebantur scripturis diuinis ueteris testamenti. Et certum est quod prime tres radices suffecissent ad secure et indubie fundandum nouum testamentum, esto eciam quod nullus respectus fuisset habitus ad scripturas ueteris testamenti, uel esto quod numquam ille scripture nec lex antiqua precessisset. Insuper certum est quod primi fundatores fidei fuerunt de iudeis expertis in antiquis scripturis secundum hebraicam ueritatem uel ex doctrina, ut Paulus et alii, uel ex reuelacione Spiritus sancti et omnium linguarum noticiam habuerunt, et per consequens nichil catholice et salutaris ueritatis fuit in originalibus hebraicis scripturis, quod eis non patuerit.

Ex istis infero quattuor correlaria. Primum est quod legem nouam | esse a Deo, specialiter maiorem apparenciam habet ex auctoritate hominum et ex contentis in ea et ex cronicis seu historiis gentilium quam legem antiquam. Istud patet quia ex dictis radicibus cum suis apparenciis posset faciliter deduci quod, si utraque diuisim proponeretur aliquibus sani iudicii indifferentibus ad omnem sectam, iudicarent esse uerisimilius legem Christi uel scripturas noui testamenti esse a Deo quam legem Moysi uel scripturas ueteris testamenti. Ex quo sequitur secundum, quod lex noua uel scripture noui testamenti eque uel magis auctenticant et roborant legem ueterem quam e contrario dimitto deducionem. Tercium quod fides seu lex Christi secure et indubie fundata esset eciam ex propriis, esto quod careret scripturis antiquis aut numquam fuissent. Quartum correlarium est quod non oportet Iudeos inter Christianos uiuere pro fidei nostre roboracione, quamuis hoc quodammodo expediat pro passionis Christi recordacione et christiane uite perfeccione. Prima pars patet ex precedentibus. Secunda patet, quia ad perfeccionem uite est pati iuxta se inimicos et eis benefacere; ita tamen quod non foueatur tali modo inimicus, ut in se peior et obstinacior fiat, et contra benefactores forcius machinari possit et amplius nocere.

Ex istis possem intrare materiam istam de perfeccione legum, scilicet querendo utrum lex Christi sit legum ultima et perfectissima. De hac questione et multis aliis motis in lectura horum prologorum et non discussis propter materias illas continue interuenientes dicam alias, quando occurret tempus et opportunitas.

Sequitur aliud dubium, utrum diuine | scripture importent omnes sensus in latino quos habent in hebreo. Pro cuius declaracione aduertendum est quod uariis modis et consideracionibus elici consueuerunt sensus non litterales ex passibus diuine scripture, quia quandoque ex consideracione proprietatis et condicionis rerum significatarum per uocabula, quandoque ex uocabulorum ethymologia uel interpretacione, quandoque ex diccionium ordine, connotacione et uaria construccione, quandoque ex grammaticalium accidencium consideracione, ut sunt numerus, casus, genus etc., quandoque ex litterarum quibus dicciones scribuntur condicione, quandoque ex sillabarum accentu, quandoque ex modo loquendi seu locucionis condicione et modis hiis similibus. Ista possent per exempla declarari. Sed obmitto, quia quilibet satis concipere potest quod talibus modis uaria notantur et notari consueuerunt ex propositis uerbis scripture, sicut patet in diuisionibus thematum, in qua tales consideraciones et consimiles sunt necessarie.

Tunc pono tres proposiciones. Prima est quod multa possunt intelligi significari ex hebraicis scripturis que non possunt ex latinis et econtrario. Patet faciliter, quia in translacione unius lingue in aliam non possunt seruari omnes conformitates modorum loquendi et diccionum proprietates, nec earum accidencia, ordo, connotacio et huiusmodi, ex quibus premissis sepe diuersa denotari intelligi possunt; igitur. Vnde allegat Gracianus distinccione 38o decreti quod locucio diuinarum scripturarum secundum cuiusque lingue proprietatem accipienda est. Habet enim omnis lingua quedam propria locucionum genera, que cum in alia transferruntur, uidentur absurda, et hec ibi. Et ergo in translacione hebraici sermonis | in latinum non potuit omnis proprietas locucionum et diccionum seruari. Secunda proposicio est quod omnis sensus diuine scripture litteralis et spiritualis, allegoricus, tropoloycus uel anagoricus, maxime qui ex proprietate rerum et transcripcione diccionum sumuntur, ita inueniuntur in translacione latina, sicut hebraica apparet, quia illa ex quibus huiusmodi sensus a Spiritu sancto principaliter intenti sumuntur, non oportuit in translacione scripturarum de hebreo in latinum uariari, sed poterant seruari. Tercia proposicio est quod non omnia que intelligi possunt, possunt notari uel significari in datis uerbis scripture, sunt de Spiritus sancti intencione. Clarum est hoc quia multi sensus inpertinentes saluti et fidei christiane sepe ex humana industria elici et fingi possunt ex uaria proprietate et condicione sermonis hebraici uel latini, et quoad hoc est de diuinis scripturis sicut de aliis; igitur propositum. Ex quo infero contra aliquos, quod quando ex sacra scriptura thema sumitur recommendacionis, non debet dici in diuisione quod ibi Spiritus sanctus innuat hec uel illa, que aliquis suo ingenio ex leui occasione fingit ibi significari uel denominari. Apparet quia contrarium facere est Spiritui sancto sensus uel significaciones humana quandoque curiositate et leuitate fictos attribuere, quod non est faciendum, sed diligenter cauendum. Non plus de hoc dubio.

Sequitur tunc Et nescio quis primus. Ostenso in parte precedenti quibus modis et causis translacio septuaginta errat seu discordat a ueritate hebraica, hic consequenter Ieronimus ostendit quod non debet uideri mirabile septuaginta in interpretando quandoque errasse seu a ueritate hebraica deuiasse, et hoc uel ex impericia | in linguis uel ex aliis causis superius tactis. Pro cuius declaracione Ieronimus uidetur hic innuere talem conclusionem quod septuaginta interpretes interpretati sunt humano ingenio, et non spiritu prophetico et per consequens potuerunt errare. Pro dicta ergo conclusione innuit Ieronimus hic triplicem racionem. Prima est, quia in interpretando simul conuenerunt conferentes humano modo quoniam hunc et illum passum melius transferret. Secunda racio est, quia aliud est esse interpretem et aliud est esse prophetam. Illa racio tangitur ibi: Aliud est enim. Tercia racio est, quia si spiritu diuino transtulerunt tunc Spiritus sanctus fuisset sibi ipsi contrarius. Illa racio tangitur ibi: Aut aliter de eisdem. Quartum ergo ad primam partem, in qua tangitur prima racio, dicit sic: Nescio quis primus auctor. Pro huius littere declaracione est aduertendum quod beatus Augustinus uolens probare quod septuaginta interpretes spiritu diuino et non humano ingenio uel industria interpretati sunt, narrat undecumque habuerit quod cum illi septuaginta duo uiri iudei uenerunt ad Ptolomeum regem in Allexandriam, ipse prudens uolens cauere omnem fraudem et securus esse de ueritate translacionis, posuit quemlibet illorum septuaginta duorum uirorum ad unam cellulam specialem seu cameram seorsum, in qua solus interpretari haberet absque collacione cum aliis. Et factum est, ut postquam sic quilibet ad partem totam bibliam interpretatus esset, omnino concordarent in uerbis, in modis loquendi et sentenciis, quod dicit Augustinus miraculosum fuisse et ex speciali inspiracione diuina factum et per consequens spiritu diuino interpretati sunt et non humano. Vnde 18o De ciuitate Dei capitulo 42o Augustinus | sic dicit: ‘Traditur sane tam mirabilem ac stupendum plenumque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, cum ad hoc opus separatim singuli sederint---ita enim eorum fidem Ptolomeo placuit explorare---et inuenit quod in nullo uerbo quod idem significaret et tantumdem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet, sed tanquam unus interpres esset, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam reuera spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam unum humanarum, sed sicut erant, diuinarum. Eciam isto modo commendaretur auctoritas credituris quandoque gentibus quod futura, quod iam uidemus effectum.’ Et multa dicit consequenter de ista materia capitulo 43o, que alias allegata fuerunt. Et quarto De doctrina christiana dicit clare quod septuaginta interpretes, qui diuino spiritu interpretati sunt, ob hoc uidentur aliter nonnulla dixisse quam in hebreo continentur, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis moueretur lectoris intencio ex diuersitate litterarum. Contra hanc opinionem Augustini et aliorum arguit Ieronimus hic in littera innuens talem racionem, si tam mirabilis res et tam miraculosum factum fuisset in translacione septuaginta, utique illud scriptum reperiretur uel in cronicis seu annalibus Ptolomei regis uel saltem scriptum fuisset ab historiographo Iudeorum ad magnam auctoritatem scripturarum ipsorum, modo nichil tale inuenitur scriptum nec ab Aristeo dispensatore Ptholomei, nec a Iosepho qui de post longe Iudeorum facta diligenter scripsit. Et cum de septuaginta interpretibus mencionem facit, dicens quod Demetrius concilium fecit in domo proprie lictus stante et apta secretis ad cogitacionem | negociorum, ubi eos perducens prebebat omnia que opus habebant, ad legis interpretacionem cumque laboriose tantam interpretacionem facerent usque ad horam nonam in hoc sedentes ad curam corporis uertebantur, mane autem ad eundem laborem redibant, et ita legis interpretacione transcripta et opere interpretacionis ad effectum per septuaginta duos dies transacto congregans Demetrius Iudeos omnes ad basilicam in qua legis interpretacio facta fuit, et presentibus interpretibus legit eam in eadem basilica, id est domo regia, dicta a basilicos grece, quod est rex latine. Ecce quam particulariter Iosephus tangit processum illorum septuaginta interpretum, et tamen non facit mencionem de diuisione eorum per septuaginta duas cellulas nec de illa mirabili concordia et memorabili. Item de Aristeo, de quo Ieronimus tangit hic, dicitur libro 12o Antiquitatum Iosephi, quod fuit amicus regis necessarius et secretarius et custos sui corporis, et ergo a Ieronimo uocatur hic yperaspites grece, quod sonat protector latine, uel super alios protegens uel propugnans uel fidelis. Et dicitur uno modo ab yper quod est ualde, et pistis, fidelis. Secundum alios dicitur ab hoc uero greco Aspiso, quod est stuto uel protego, de isto Aristeo Ptholomeus philadelphus loquens Eleazaro principi sacerdotum, ut habetur in 12o Iosephi ita dicit: Transmisi qui deberent de hiis uobiscum disputare Andream primatem, mei corporis custodem, et Aristeum mihi carissimos. Intendit ergo Ieronimus quod iste Aristeus sic fidelis regi et carus, et similiter Iosephus nequaquam obmisissent scribere tam memorabile factum illorum interpretum, in quo pocius se habuissent ut prophete | seu uates quam ut interpretes. Propter quod subdit Ieronimus in littera quantum ad secundam racionem pro dicta sua conclusione dicens: Aliud est enim esse vatem, aliud interpretem etc.

Ibi Ieronimus innuit differenciam inter uatem, id est prophetam, et inter interpretem in hoc, quod ad prophetam proprie loquendo requiritur inspiracio diuina quia enunciet que futura sunt; ad interpretem uero non, sed sufficit quod talis sit eruditus et doctus precipue in scienciis sermocinalibus et expertus in diuersis linguis, eloquens, habens effluenciam et copiam uerborum et modorum loquendim, qualis fuit Tulius, qui eciam transtulit non inspiratus, sed humano modo eruditus plures libros de greco in latinum, sicut tangit Ieronimus in littera, uidelicet yconomicum Zenophontis, id est librum quam ille Zenophon philosophus composuit de officio dispensatoris domus. Yeonomos enim est idem quod dispensator, et dicitur ab ycos, id est domus. Iste Zenophon fuit discipulus Socratis, uir magne facundie, de quo sexto libro Valerii Maximi. Item Tulius transtulit Platonis Spitagoram, id est librum quemdam quem Plato composuit nomine Pithagore intitulatum. Sicut quidam liber dicitur Thymeus Platonis a Thymeo suo discipulo intitulatus. Plato enim solebat suos libros intitulare a nominibus discipulorum suorum uel eorum quos introducebat loquentes. Item transtulit librum Demostenis pro Chisiphonte, id est librum quem Demostines quidam rethor composuit de defensione Chesiphontis contra Ethinem rethorem. De istis rethoribus habitum est superius in epistola ad Paulinum. Istos ergo libros transtulit Tulius de greco in latinum, ut tangit Ieronimus in littera. Et est, quasi dicat, si septuaginta interpretes uates uel prophetas dicimus, quia interpretes | fuerunt, necesse est ut eciam Tulium rethorico spiritu afflatum dicamus dictos libros transtulisse, cum fuerit interpres. Sed uerum est quod ista racio Ieronimi parum mouet, quia contraria opinio non dicit septuaginta fuisse prophetas, eo quod interpretes, sed dicit eos Spiritu sancto inspiratos transtulisse et quod illius signum fuerit illa mirabilis concordia eorum, de qua supra. Vt enim diuine scripture transferantur in aliam linguam, sic ut maneant omnes sensus eius litterales et spirituales de Spiritu sancto intenti, opus est spirituali direxione eiusdem spiritus, ut patet eciam per Ieronimum in fine huius epistole, et prima ad Corinthios 12o. Nec sequitur, interpres dirigitur uel eruditur spiritualiter a Spiritu sancto; igitur prophetat, nisi prophetare sumatur large, prout est occulta exprimere siue preterita siue presencia siue futura sint.

Tunc sequitur: Aut aliter de eisdem. Ibi, ut dixi, tangitur tercia racio Ieronimi pro hoc quod septuaginta non spiritu diuino sed humano ingenio fuerint locuti diuinas scripturas transferentes. Et quantum ad hanc racionem dicit sic: Aut aliter de eisdem. Et stat racio in hoc, si Spiritu sancto locutos asserimus septuaginta, tunc Spiritus sanctus per apostolos testatus est aliqua scripta esse in eisdem libris, que idem spiritus per septuaginta interpretes uoluit omnino taceri et non testari ibi scripta esse, quod uidetur inconueniens. Ista racio similiter parum probat, quia si intelligit Ieronimus per ly de eisdem libris libros septuaginta interpretum, ita quod sit sensus quod apostoli et euangeliste aliqua dicant scripta in scripturis translacionis septuaginta, quod in eisdem libris est tacitum, non est uerum. Si uero intelligit per ly eisdem libros diuinos in genere uel originales hebraice lingue, sicut intelligi oportet litteram Ieronimi, tunc adhuc racio sufficienter soluta est | per ea que dicta fuerunt in leccionibus precedentibus, in quibus apparuit quare et quibus de causis septuaginta interpretes Spiritu sancto erudiente aliqua que in hebraico textu habentur, obmiserunt et aliqua addiderunt et aliqua aliter posuerunt, sicut tunc sufficienter audiuistis.

Hic moueri possunt duo dubia. Primo, cum isti sancti doctores, scilicet Augustinus et Ieronimus, fuerunt contrarii in dicta materia, et unus, ut uidetur, asseruerit unam partem condicionis et alter alteram, queritur si ille eorum qui falsam partem asseruit, peccauit. Videtur quod sic, quia utrique fuit homo magne fame et auctoritatis ex uita et sciencia. Igitur ille qui asseruit falsam partem, dedit multis occasionem errandi auctoritate sua eius dictis credentibus. Secundum dubium est que dictarum opinionum sic uerisimilior et pocius tenenda. Ad primum dubium breuiter respondeo per aliquas proposiciones, quarum prima est quod theologus uel philosophus aliquam opinionem falsam asserans magis uel aliter quam probabilitas et apparencia pro illa opinione cogit, peccat. Patet quia in tali est aliquid themeritatis et leuitatis aut indiscrecionis seu indebite affeccionis aut in ascenciendo defectus diligencie faciende circa ea que mouent sic opinantem; igitur. Secunda proposicio est quod qui asserit uel affirmat sine formidine falsum ex aliqua racione uel apparencia, que uidetur sibi demonstrare, si diligenciam suam de examinando racionem uel apparenciam, an sit sophistica uel realis, non fecit, culpabiliter agit; patet ex precedenti satis. Tercia proposicio est quod uerisimilem est quod nonnumquam eciam sancti doctores peccauerint ex opposito dictarum proposicionum. Apparet quia beatus Augustinus nemine compellente | retractando multa sepe dicit se dixisse aliqua magis audacter uel magis assertiue quam dicenda erant. Similiter quandoque dicit de se ipso quod temere quedam affirmauit et quod quandoque decepit eum falsitas codicis etc., ut patet in libris Retraccionum suarum, ubi libro primo dicit inter cetera sibi displicere quod magis cuidam Theodoro uiro docto et christiano laudando tribuit quam debebat. Et sic apparere potest quod zelus, affeccio uel eloquendi promptitudo et copia aut sophistica racionis apparencia fecerunt quandoque eciam doctores sanctos in loquendo uel in affirmando uel negando quodammodo excedere et quandoque in opiniones minus probabiles cadere et in naturalibus et spiritualibus. Et quia argumentum ab auctoritate negatiue parum uidelicet fortassis eciam Ieronimus (nimis audacter!) dixit contra Augustinum mendacium esse quod septuaginta in totidem cellulis seorsum transtulerunt, ubi Augustinus magis sobrie dixisse uidetur, quia dicit: traditur sane septuaginta interpretes etc., ut alias allegatum fuit.

Ex istis infero tria correlaria. Primum est quod doctores sancti ecclesie, ut Augustinus et ceteri, non semper locuti sunt spiritu diuino, sed quandoque et multociens humano inquisicionis modo. Patet quia oportuit quod aliquis eorum tenuerit quandoque opinionem falsam, ex quo multociens reperiuntur contrarii in opinionibus, ut hic de septuaginta interpretibus Augustinus et Ieronimus. Et Augustinus et Gregorius Exodi de peccato obsatricum, an fuerit ueniale uel mortale, Gregorio dicente quod fuerit mortale et Augustino contrarium. Et similiter de reprehensioni Petri a Paulo Ieronimus et Augustinus contrarie opiniantur, ut uidetur ad Galatas 2o.

| Secundum correlarium est quod non omnia que sancti doctores scripserunt, sunt inconcusse et indubie, secundum quod primo occasu sonant recipienda. Sed intelligencia doctorum ex causa et racione dicendi et aliis diligenter inquirenda patet ex premissis. Ex opposito huius proposicionis contingit sepe errare in exercitatos in scolastica theologia et liberalibus disciplinis, qui non habentes principia uenandi intellectum ueritatis, in scripturis crude et indiscusse recipiunt uerba doctorum et ex eis quandoque docent uel predicant absurda et mirabilia et labuntur in errores.

Tercio sequitur ex tercia proposicione respondendum esse dubie ad hoc quo querebatur, an in proposito ille sanctorum doctorum peccauerit qui falsam opinionem tenuit. Sed aliquis diceret contra dicta quod si uera sunt que dixisti, tunc licitum est contradicere sanctis doctoribus. Est ergo aduertendum propter premissa quod in sextuplici differencia ea que inueniuntur in libris seu scripturis sanctorum doctorum, nam aliqua ponunt que formaliter uel singulariter continentur in diuinis scripturis, aliqua que necessaria raciocinacione deduxerunt ex scripturis; item aliqua que ex notis in lumine naturali irrefragabili racione deduxerunt. Item aliqua que solum probabili raciocinacione ex scripturis elicuerunt. Item aliqua que probabiliter ex notis in lumine naturali deduxerunt. Item aliqua que ex historiis humanis et scripturis philosophorum habuerunt uel deduxerunt. Quantum ergo ad prima tria nemo doctoribus sanctis contradicere permittitur. Quantum uero ad alia tria quandoque ipsis doctoribus | contradici potest.

Vnde quantum ad quartum, magister Nicolaus de Lira super Matheum contradicit beato Ieronimo in quadam opinione, ostendens quod scripture sacre magis consonant et fauent contrarie opinioni nec, ut dicit, dicta sanctorum doctorum sunt tante auctoritatis, quin liceat sentire contrarium, et hoc in hiis que non sunt ab ecclesia declarata, quando oppositum potest ex sacra scriptura uel racione uerisimilius conuinci. Vnde beatus Augustinus in epistula ad Vincencium dicit de scripturis sanctorum doctorum: hoc inquit genus scripturarum a canonicis scripturis distinguendum est; non enim ex eis sic testimonia proferuntur, ut contrarium sentire non liceat. Hec Augustinus. Verum est quod opiniones sanctorum doctorum, si quandoque inueniantur minus probabiles aut minus prouide seu deliberate posite, non sunt propter hoc a quolibet nec faciliter reprobande, et maxime non publice coram uulgo nec in scolis publicis nec doctorum talium controuersie et repugnancie sunt sic publicande. Sed magis conandum est a doctoribus scolasticis ad glosandum, concordandum et saluandum doctores sanctos ubi et prout est possibile. Et non sunt negandi sine euidenti racione aut auctoritate sacre scripture, eciam in hiiis que quandoque de naturalibus opinati sunt. Et causa est ne, si publice in talibus paruis negarentur et reprobarentur, eorum auctoritas infirmaretur et suspecta redderetur in magnis et necessariis ad salutem.

Tunc ad racionem, cum qua questio proponebatur, respondetur quod sancti doctores non fuerunt pertinaces in suis assercionibus seu opinionibus, sed | omne quod scripserunt tali protestacione et discrecione salierunt quod eorum scripture nulli nisi ex ipsiusmet culpa uel negligencia uel malicia quamcumque errandi afferrent occasionem. Quoniam doctores sancti met eorum scripturis iudicauerunt, ne esse crendendum nisi quantum ab ecclesia approbentur uel diuinis innitantur reuelacionibus aut scripturis sacris aut racionibus euidentibus, beato Augustino hoc testante de ipsius et aliorum sanctorum scripturis in prologo tercii libri De trinitate; propter quod et Ieronimus dicit: “non mihi credas, si tibi aliquid dixero, quod ex ueteri uel nouo testamento haberi non possit etc. Et hoc de illo.

Tunc ad aliud dubium, quando querebatur que opinionum sit uerisimilior. Videtur quod opinio Ieronimi sit uerisimilior, quia uidetur fuisse homo maioris auctoritatis ex parte uite et ex parte sciencie et experiencie, precipue circa diuinas scripturas et circa historias et linguas. Vnde Augustinus de Ieronimo dixit, ut Gracianus allegat, quamquam secundum uocabula, que usus obtinuit, episcopatus maior presbitero sit; Augustinus cum Ieronimo minor est. Secundo pro Ieronimo sumitur quodammodo argumentum ex Iosepho. Tercio pro ipso uidetur quod populus Israel post Malchiam non uidetur habuisse prophetas, ut sic uixisse quod tunc simul habuisset septuaginta duos prophetas uel uiros diuinitos inspiratos, nec factum ex parte Ptholomei uidetur hoc exegisse, cum forte ipse scripturas Iudeorum ex curiositate habere cupierit uel uanitate quadam. Quarto pro Ieronimo est quod ecclesia latina Spiritu sancto docta, ut uidetur, dimisit iam translacionem septuaginta et recepit translacionem Ieronimi. Augustinus uero nichil allegat pro se, nisi in quantum dicit | 18o De ciuitate Dei: “traditur sane septuaginta duo interpretes in totidem cellulis transtuliise” etc. Sed mirum est reuera, si tantus doctor absque ualde credibili relacione uel scriptura tam constanter asseruit, ubi supra et 4o De doctrina christiana, quod illi interpretes diuino spiritu interpretati sunt, preferendo illorum interpretacionem interpretacioni ipsius Ieronimi, sicut superius allegatum fuit. Forte beatus Augustinus cepit argumentum pro opinione sua ex hoc quod apostoli allegauerunt sepe diuinas scripturas secundum formam translacionis septuaginta. Similiter ex hoc quod sancti patres primitiue ecclesie in Grecia fundauerunt fidem, ex scripturis secundum translacionem septuaginta et officia diuini cultus secundum illam ordinauerunt et instituerunt. Et non est uerisimile quod Spiritus sanctus, qui habundanter recipiebatur in primitiua ecclesia, permisisset quod super scripturis erronie translatis fides christiana religio fundata fuisset. Cuius motiua preponderet, iudicet qui potest. Ego pro nunc hoc non discussio.

Tunc sequitur: Quid igitur? Hic incipit ultima pars principalis huius prologi in Penthateucum Moysi et diuitur in tres partes. In prima parte Ieronimus excusat se de dampnacione septuaginta interpretum, ostendens quod merito non est arguendus eo quod ausus est facere nouam translacionem. In secunda inuehitur contra emulos qui hac intencione, scilicet dampnandi ueteres, dicebant ipsum facere nouam translacionem, in illa parte: Audi igitur emule. In tercia parte suam epistolam concludit ibi: Nunc te precor. Et stat sentenciam prime partis in hoc quod ipse faciendo nouam translacionem non intendit dampnare | ueteres translaciones, id est septuaginta interpretes, sed intendit quod, sicut ipsi ante aduentum Christi, quando adhuc scripture fuerunt clause, interpretati sunt, sicut tunc potuerunt et intellexerunt, uel sicut pro tunc expediebat. Ita ipse tempore moderno post aliorum studia apertis iam clare scripturis per Christum et apostolos uoluit proposse laborare in plenaria et integra ueterum scripturarum interpretacione inmediate de hebreo in latinum, quia ex quo intencio scripturarum finalis post Christum plenarie per effectum patefacta est ecclesie, utique plenius et perfeccius potuerunt scripture ueteres hebraice tunc in latinum transferri quam ante, quoniam illa que antiqui obscure et imperfecte preuidebant, futura iam tamquam historiam de preterito clare intelligimus. Et ergo irracionabiliter emuli fuerunt male contenti de Ieronimo quod tempore suo nouam translacionem decreuit facere. Et hanc sentenciam tradit hic beatus Ieronimus sub istis uerbis: Quid igitur? Damnamus veteres? etc. Ex ista littera habetur clare quod opinio Ieronimi erat quod septuaginta interpretes non in omnibus passibus intellexerunt scripturas quas interpretari debebant, et quod propter hoc aliquociens ambiguis uel obscuris usi sunt sermonibus ad hunc uel ad illum sensum exponibilibus. Quod accidisse potuit quod, ubi scripturam clare non intellexerunt, non transtulerunt sensum ex sensu, sed uerbum ex uerbo, et ita ibi fiebat textus distortus et quasi inintelligibilis, et ita intelligi potest quod dubiis sentenciis protulerunt quod nesciebant, ut dicit Ieronimus in littera. Similiter quandoque que sciebant dubiis | sentenciis, id est obscuris, protulerunt, ne sanctum daretur canibus aut occasionem errandi darent gentilibus.

Tunc sequitur secunda pars: Audi igitur, emule, ubi beatus Ieronimus ostendit secundam causam quare irracionabiliter murmurabant contra ipsum detractores, et stat in hoc quod merito non debet moueri contra ipsum uolentem facere translacionem scripturarum ueterum secundum earum uerum et plenum intellectum post Christi aduentum patefactum a Christo et ab apostolis et euangelistis; qui quidem apostoli nedum preponendi sunt illis septuaginta interpretibus, ymmo et antiquis prophetis. Hanc sentenciam tradit beatus Ieronimus sub istis uerbis: Audi igitur, emule, etc. Nam dampno non reprehendo septuaginta, supple ex toto, sed in aliquibus ab apostolis allegatis diminutos conuinco, uel melius quasi dicat, non dico quod male fecerunt, sed quod ipsi, prout tunc expediebat uel prout scripturas tunc intelligere potuerunt, interpretati sunt quacumque occasione aut causa racionabili aliqua obmittentes et aliqua uariantes, et ita in hoc non sunt reprehensibiles quos, scilicet apostolos, ante prophetas inter spiritualia carismata positos lego. Spiritualia carismata appellat Ieronimus diuisiones siue dona graciarum, de quibus agit apostolus primo ad Corinthios 12o, dicens: Diuisiones graciarum sunt, idem autem spiritus. Et subditur: Alii datur sermo sapiencie et sciencie secundum eundem spiritum, ut (supple) apostolis. Alii prophecia. Alii genera linguarum. Alii interpretacio sermonum. Et hoc est quod sequitur in littera: In quibus, scilicet carismatibus, id est donis graciarum iam enumeratis, vltimum gradum pene interpretes tenent, id est donum interpretacionis sermonum est in futurum.

|Tunc sequitur illa pars: Quid livore torqueris? Vbi ostendit tercio quod inmerito emuli contra ipsum murmurabant. Et est quasi dicat, si ueraciter interpretatus sum uel interpretor, quare moueris contra me? Sin autem ostende errorem interroga doctos iudeos in scripturis ueteribus non unum solum sed diuersarum urbium et regionum, et inuenies eorum testimonio me ueracem. Similiter inuenies quod ipsi dicunt se habere in suis libris que tui codices, scilicet septuaginta, non habunt, sicut et ego sepe dixi; hanc sentenciam tradit Ieronimus sub istis uerbis: Quid torqueris? Littera est plana ex toto.

Et sequitur: Aliud est etc., ubi refellit beatus Ieronimus quandam cauillacionem que fieri posset contra eum, quia aliquis dicere possit quod illa que apostoli allegant, et non habentur in translacione septuaginta interpretum, non fuerunt ab inicio in hebraica ueritate, sed sunt ab hebreis superaddita. Postquam ab apostolis fuerunt usurpata uel allegata tamquam scripta in diuinis libris, et quod sic latina exemplaria ueriora sint quam greca, et greca quam hebraica, quia hebrayca ex latinis fuisset correcta, hanc cauillacionem tangit Ieronimus sub istis uerbis: Aliud est, supple si aliquis cauillando dixerit etc. Sed ista cauillacio penitus nullius probabilitatis est. Tum quia nequaquam presumendum est quod apostoli usurpatiue et ficte allegauerint aliqua tamquam in diuinis scripturis contenta, que ibi non fuerunt. Tum eciam quia non est uerisimile quod Iudei Christianis contrarii addiderint que apostoli christianorum dixerunt in diuinis libris scripta. Si dicas Iudei postquam iam fuerunt christiani facti ad saluendum dicta apostolorum et euangelistarum, talia addiderunt textui hebraico, hoc non ualet propter racionem primam iam factam. Tum eciam quia illa allegata inueniuntur concorditer in omnibus libris Iudeorum infidelium; igitur.

Sequitur: Nunc te precor, Desideri | carissime. Ista est ultima particula huius prologi in Penthateucum, in qua beatus Ieronimus iuuari oracionum suffragiis deprecatur, ut assumendum posset feliciter opus consummare. Et tangit tria propter que oracionum suffragia merito implorabat. Primum erat arduitas periculosi operis. Secundum erat difficultas exordii Genesis. Tercium est subtilis profunditas primarii autoris, scilicet diuinalium scripturarum. Et quantum ad ista dicit sic: Nunc te precor etc. Dixit ergo tantum opus. Quantum ad primum, quia opus translacionis diuinarum scripturarum inmediate de hebreo in latinum erat ei graue et periculosum, ut dicit in principio huius epistole, et hoc propter quatuor. Primo propter obscuritatem transferende scripture, secundo propter profunditatem sensuum spiritualium et multiplicium misteriorum a Spiritu sancto in scripturis latenter designatorum, ne forte in transferendo ad aliquo talium recederet aut aliquam talium sensuum peruerteret aut falsis uel indebitis sensibus inepte transferendo occasionem daret, tercio ne forte scandalizando emulos peccaret, quarto ne ipsi tandem in errorem fidelibus opus suum ex odio uiciaret. Horum ergo consideracione Ieronimus racionabiliter implorauit in aggressu huius operis oracionum suffragia. Et specialiter, ut dixi secundo, propter difficultatem exordii Genesis, quam tangit cum dicit: Et a Genesi exordium capere, quia, ut patuit superius in epistula ad Paulinum principium, Ezechielis et finis et exordium Genesis sunt tantis obscuritatibus inuoluta, ut olim apud Hebreos ante annos 30 non legerentur. Tercium tangit | ibi: ut possim eodem spiritu quo libri scripti sunt in latinum transferre sermonem, quasi dicat, non potest translacio fieri perfecta et adequata, quoniam ad omnes sensus scripture diuine ingenio humano nisi desuper specialiter adiuuetur a Spiritu sancto, qui fuit auctor primarius scripturarum. Et propter hoc, ut iam allegatum est prima ad Corinthios 12o, interpretacio sermonum, supple diuinorum, est donum Spiritus sancti. Secus autem est in translacione scripturarum humanarum, quia in scripturis diuinis non solum uerba communi et regulari modo significant, sed uariis modis similitudinarie et transsumptiue representant. Similiter et res et circumstancie rerum et ordo uerborum et modi loquendi et huius in diuinis scripturis uaria important misteria, et per consequens opus est in talis scripture perfecta translacione Dei gratia spirituali.

Est tamen aduertendum quod tripliciter potest fieri translacio unius lingue in aliam, quia potest transferri uerbum ex uerbo uel sensus ex sensu uel mixtim ex utroque. Primo modo nichil prohibet humano ingenio habita copia uerborum posse fieri translacionem diuine scripture de hebreo in latinum, quamuis hoc modo diuerse equiuocaciones diccionum hebraicarum seruari non possent nec caueri equiuocaciones in diccionibus latinis, ubi non sunt in hebraicis. Secundo autem et tercio modis transferendi, scilicet sensum ex sensu ex toto uel mixtim fieri non potest translacio sola humana industria, ita ut saluentur intelligibiliter omnis sensus diuine scripture a Spiritu sancto in ipsa intenti, et uariis modis, ut alias tetigi, | latenter et subtiliter designati. Verum est quod quantum ad sensum superficialem et gramaticalem scripture diuine nichil prohibet ipsam eciam secundo et tercio modis humano ingenio habita uerborum copia et linguarum pericia perfecta posse de hebraico in latinum transferri sermonem. Qui cupit in ista materia amplius erudiri, legat epistolam beati Ieronimi ad Pamachium de optimo genere interpretandi, et reperiet multa. Sed que dicta sunt, pro nunc sufficiant quantum ad litteram Deo gracias.

Hic moueri possunt duo dubia. Primum utrum translacio Ieronimi sit sufficiens adequata hebraice ueritati. Secundo hic moueri posset dubium eciam alias motum: uidelicet, utrum sit ad profectum ecclesie translacio biblie laicis in uulgari. Videtur ex dictis quod non, quia hoc secundum Ieronimum in ista epistola periculosum opus est, et hiis qui transferunt et illis quibus transfertur, ut iam apparuit. Istud dubium disposui satis prolixe tractare in ista leccione. Sed quia occurrebat interim aliud propinquius presenti materie, ideo dimitto usque alias.

Volo ergo tractare de translacione Ieronimi primum dubium, scilicet utrum translacio Ieronimi sit sufficens adequata hebraice ueritati. Et uidetur certe, quod nec Ieronimus transtulit sufficienter et adequate hebraicam ueritatem in latinum, quia ille modernus doctor, magister Nicolaus de Lira, tocius sacre scripture expositor, peritus in hebraica lingua, tangit in exponendo uetus testamentum plurimas discrepancias translacionis Ieronimi ab hebraica ueritate, ymmo facit magnum et specialem tractatum de passibus ueteris testamenti, in quibus | discrepat translacio Ieronimi a textu hebraico; igitur; nec translacio Ieronimi uidetur sufficiens et adequata hebraice ueritati. Item ipsemet Ieronimus fecit inmediate de hebraico in latinum duas translaciones Psalterii in multis passibus discordes, utpote que consequenter utimur, et uocatur psalterium gallicanum et aliam fecit ad instanciam cuiusdam Sophronii, qui frequenter disputabat cum Iudeis, qui non recipiunt nisi rigorem textus iuxta uerba et uocatur psalterium Ieronimi iuxta hebraicam ueritatem. Pro isto dubio aduertendum est hic quod perfecte et complete quis interpretari dicitur aliquam scripturam dupliciter. Primo quia omnem intencionem et omnem sensum auctoritatis illius scripture explanat uel representat in alia lingua. Secundo quia omnem sensum ad quem potest illa scriptura exponi secundum regulas et modos utendi terminis et construendi dicciones, explanat in alia lingua. Istud secundum non requiritur ad interpretem perfectum. Racio est quia multi possunt dari sensus inuenticii seu aduenticii scripturis diuinis, et aliis preter intencionem auctoritatis, ut manifestum est. Vnde licet fiat una decretalis uel epistola in sermone latino quantumlibet caute et exacte, adhuc tamen contingit quod expertus in rethorica, loyca et grammatica latina inueniet aliquos sensus proposicionum et oracionum ibi positarum, quorum nullum intendebat autor in tali dictamine. Ita eciam est de scripturis biblie latine et hebraice, et ergo non oportet interpretem ad hoc intendere in interpretando. Quantum ergo ad primum membrum uolo sustinere quod diuina prouidencia disponente beatus Ieronimus illo primo modo perfecte et complete uetus testamentum transtulit de hebreo in latinum. Sed uerum est quod propter racionem factam in contrarium hic dubium est aliquibus, | an eciam aliqua translacio contineat aut exprimat illa misteria eque perfecte et euidenter in lingua hebraica uel hebraico modo loquendi exprimuntur. Videtur enim eis quod ydioma illud hebraicum fuerit specialiter a Deo ordinatum et dispositum, ut claudetur uariis modis celestium misteria. Vnde secundum eos peritus in lingua hebraica multo euidencius deduceret articulum trinitatis et alios ex hebraico textu quam ex latino sermone uel greco translacionis Ieronimi uel septuginta aut aliorum, ut patet satis in questione quadam dicti doctoris de tribus articulis, que iam communis est. Et ergo forsitan aliquis diceret quod nulla translacio unius interpretis complete et integre exprimit et correspondet hebraico textui quoad omnes eius sensus litterales et misticos a Spiritu sancto intentos, sed quod omnes translaciones simul sumpte sint biblia complete uel saltem complecius translata quam cuiuscumque unius interpretis translacio. Hiis premissis dico aliquas conclusiones, quarum prima est quod translacio beati Ieronimi est inter omnes adequacior hebraico textui, nichil falsi uel suspecti continens et nichil de pertinentibus et utilibus religioni christiane obmittens uel superflui addens. Istam conclusionem cum quibusdam aliis deduxi alias prolixe in quadam questione Parisius ex certa causa. Sed quia prolixa est deduxio et habeo alia dicere, obmitto illam deduxionem. Ex qua eciam tunc inferebam aliam conclusionem, que erat quod translacio beati Ieronimi continet complete hebraicas scripturas secundum omnem sensum ad quem Spiritus sanctus uoluit eas intelligi latine in toto decursu ecclesie christiane. Tercia conclusio erat quod uerisimilius est quod numquam | uetus testamentum perfeccius et magis auctenticus interpretabitur in latinam linguam nec interpretari poterit secundum legum Dei ordinatam, quia ut ex prima conclusione haberi potest, et continet omnes sensus Spritius sancti intelligibiliter secundum latini sermonis proprietatem et secundum quod Deus illos secundum exigenciam illius sermonis ordinauit exprimendos. Tunc ad racionem superius factam, qua dicebatur translacio Ieronimi in pluribus discrepat a moderno textu hebraico, igitur non est bene facta nec sufficiens, respondeo negando consequenciam. Racio est, quia cum tali discrepancia translacionum nostrarum, scilicet septuaginta et Ieronimi, stat quod quilibet bene et recte transtulerit. Tum quia diuina scriptura hebraica habet uarios sensus eciam quandoque litterales, tum eciam quia hoc peruenire potuit ex incorrespondencia diuersarum linguarum in modis loquendi et in terminis ad placitum significantibus. Ex quo enim non cuilibet diccioni hebraice equiuoce correspondet equiuocus terminus latinus, ideo quandoque positus est uniuocus terminus latinus representans unum equiuoce significatorum per terminum equiuocum lingue hebraice, secundum quod pro tunc communius scriptura intelligebatur. Et sic contingere potuit quod alter translator in alio tempore secundum aliud significatum illius termini equiuoci tempore suo famosius transferret. Et ideo non sequitur, translaciones latine discordant inter se et ab hebraica biblia. Igitur una eorum errat uel est falsa, quia omnes illi ueri sensus in dictis translacionibus expressi erant secundum disposicionem Spiritus sancti in diuersis temporibus ex diuersis causis per diuersos translatores designandi. Item doctores antiqui hebreorum diuersi exposuerunt sepe diuersimode unum passum textus diuine scripture, quarum exposicionum una est probabilior alia et una apparet | uni probabilior et alteri altera. Et ideo non est mirum si translatores respicientes ad sensus scipture secundum hebraicos doctores assignatos uel undecumque apparentes, quod diuersimode transtulerunt et uterque bene ad aliquem uerum sensum et quod translatores secundum sensus transferri debebant, patet Ieronimum in epistula ad Pamachium de optimo genere interpretandi, ubi probat quod conueniencius fieri habet interpretacio sensus ex sensu quam uerbi ex uerbo. Et idem in epistola ad Galatas, ut allegat Gracianus, dicit: “non putemus in uerbis scripturum esse euangelium, sed in sensu, non in superficie sed in medulla, non in sermonum foliis sed in radice racionis.” Et ex hoc soluitur racio de duplici translacione psalterii in multis discordi, quia in unam attendit medullam sensuum, in alia exquisitam significacionem et habitudinem uerborum lingue hebraice. Quidquid ergo sit de uerbis et sensibus uerbalibus et superficialibus hebraici textus, credendum est omnino quod religio christiana Spiritu sancto illuminante habeat omnes sensus salutares diuinarum scripturarum ueteris testamenti plene et perfecte. Item quod talis discrepancia non debebat moueri, apparet quia transferat hoc tempore unus rabi modernus Iudeorum in una regione et alter equiualens in alia regione, inuenietur quod tantum discrepabunt uel forte magis quam nostre translacionis uel quam Ieronimi ad hebraico textu, quam saltem hodie Iudei habent in multis passibus de corrupcione suspectum. Item si interrogentur ualenciores doctores eorum seorsum super sensu unius dati passus ueteris testamenti, contingit | eos longe aliter et aliter sentire. Et idcirco propter discrepanciolas quasdam translacionis Ieronimi a textu moderno biblie Iudeorum non debet cuiquam esse illa translacio suspecta uel minus autentica, sed tamquam uerissima haberi debet speciali direccione Spiritus sancti a uno sanctissimo et eruditissimo facta, ymmo et ipsi Iudei olim testati sunt. Quod uero predictus doctor moderno tempore peritus in lingua hebraica inuenit discrepancias tales, ut dictum est, potest fuisse ex causis predictis, uel forte quandoque secundum suam opinionem apparuit sibi esse discrepancia alicubi, ubi alteri in eadem lingua aliter erudito non apparuisset discrepancia. Item moderna gramatica Iudeorum presumi potest suspecta et iterum modi loquendi antique illius ydiomatis, et usus terminorum et connotacio possunt esse uariati uel per dissuetudinem uel aliunde, sicut eciam fit et factum est in latino sermone ex longo temporis tractu. Igitur licet biblia nostra translacionis Ieronimi discreparet quandoque a sensu hebraice biblie secundum sensus quos termini hebraice lingue modo faciunt, non debet ex hoc haberi aliquo modo suspecta uel diminuta uel minus autentica translacio Ieronimi.

Ex istis infero duo correlaria. Primum est quod biblie de hebraico in latinum translacio nequaquam expedit tempore moderno; patet quia esset suspecta ex premissis et multipliciter periculosa, quia cum illa translacio discreparet a translacione Ieronimi, et non est dubium quin iterum postea secundum doctores alios Iudeorum uel Christianorum in hebraica lingua eruditorum adhuc discreparet ab hebraico textu exquisicius intellecto. Et ergo exinde oriretur quod Christiani nescirent tandem cui translacioni | deberent credere et ita infirmiores possent incurrere titubacionem circa fundamentum fidei et religionis christiane. Secundum correlarium est quod nulli debet esse dubium quin ecclesia christiana perfeccius et clarius habeat omnes scripturas diuinitus reuelatas pertinentes ad nouum testamentum quam Iudei habeant, ymmo quam umquam habuerunt in biblia uel doctoribus eorum. Racio est, ut eciam Ieronimus tangit in littera, quia erant adhuc sub statu figurarum et umbre, et sancti noui testamenti eodem spiritu inspirati multo habundancius interpretati sunt ueteres scripturas; igitur. Item populus christianus est uerus Israel, cuius figura fuit populus Israel antiquitus et fuit eius finis. Omnia enim contingebant illi populo antiquo in figura respectu futurorum tempore Messie, igitur nulli dubium sit quin diuina disposicione populus christianus habeat omnes futuras diuinitus reuelatas integerrime et sine errore, et quidquid preter hoc quod christiani non habent de diuinis scripturis, remansit Iudeis, reputandum est tamquam palee inanes, ex quibus excussum est triticum salutis. Ex quibus omnibus patet quod si aliquando Iudei attendentes quod nullus christianorum doctorum est eruditus in lingua hebraica, ita callide rumorem faciant, sicut nonnumquam fecerunt ad infirmandum fidem. De hoc quod non concordamus omnino in diuinis scripturis cum eis, nichil mouere debet; clarum est attentis diligenter et pensatis que dicta sunt. Vnde secundum ueritatem biblie moderne Iudeorum magis sunt corrigende ex biblia Christianorum quam econuerso, ut elici potest ex premissis.

EXPLICIT.